REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum anima Christi perfectissime novit omnia in genere proprio ?
Alens. 3. p . q. 13. m. 7. D. Thom. 3. p . q. 11. art. 6. et hic q. 3. D. Bonavent. art. 2. q. 2. Richardi. art. 3. et 4. Capr. quaest, I. Durand. q. 3. Suar. 3. p. tom. I. d. 17. sect. I. et 2. Vasq. d. 54. Vide Scot. de primo Princ. c. 4. conct. 9.
Quod non. Luc. 2. Jesus proficiebat aetate et scientia: igitur accepit cognitionem de novo.
Item, ad Hebr. 5. dicitur didicisse obedientiam.
Item, Christus fuit rationalis, quantum ad animam ; igitur cum rationalis sit discurrere, ipse potuit per discursum novam notitiam acquirere.
Item, Christus fuit viator ; igitur vere competebant sibi, quae viatori debent competere, et per talia acquirere notitiam ex sensibilibus ; certum est enim quod Christus habuit novas sensationes.
Oppositum, Magister in littera : Nullam ignorantiam Christus accepit.