Post haec autem dicendum, aliud facientes principium etc..
Postquam philosophus supra determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus, hic incipit determinare de quibusdam quae consequuntur ad virtutem.
Et primo de continentia, quae est quiddam imperfectum in genere virtutis. Secundo de amicitia, quae est quidam effectus virtutis, in octavo libro, ibi, post haec autem de amicitia etc.. Tertio de fine virtutis, in X libro, ibi: post haec autem de delectatione etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de continentia et eius opposito. Secundo de delectatione et tristitia quae sunt earum materia, ibi: de delectatione autem et tristitia etc..
Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam ab aliis quae sunt eiusdem generis.
Secundo de ea determinat, ibi: videtur utique continentia etc..
Circa primum duo facit. Primo distinguit continentiam et eius oppositum ab his quae sunt eiusdem generis. Secundo ostendit de quibus eorum sit dictum, et de quibus restet dicendum, ibi, sed de hac quidem dispositione etc..
Circa primum duo facit. Primo enumerat habitus seu dispositiones circa moralia vituperabiles.
Secundo ponit eorum opposita, ibi: contraria autem duobus etc..
Dicit ergo primo, quod post ea quae dicta sunt de virtutibus moralibus et intellectualibus, ad hoc quod nihil Moralium praetermittatur, oportet ab alio principio resumere, ut dicamus, quod eorum quae sunt circa mores fugienda, tres species sunt: scilicet malitia, incontinentia et bestialitas.
Et horum quidem differentiam sic oportet accipere. Cum enim, ut in VI dictum est, bona actio non sit sine ratione practica vera et appetitu recto, per hoc quod aliquid horum duorum pervertitur, contingit quod aliquid sit in moribus fugiendum. Si quidem igitur sit perversitas ex parte appetitus ut ratio practica remaneat recta, erit incontinentia, quae scilicet est, quando aliquis rectam aestimationem habet de eo quod est faciendum vel vitandum, sed propter passionem appetitus in contrarium trahit. Si vero intantum invalescat appetitus perversitas ut rationi dominetur, ratio sequetur id in quod appetitus corruptus inclinat, sicut principium quoddam existimans illud ut finem et optimum; unde ex electione operabitur perversa, ex quo aliquis dicitur malus, ut dictum est in quinto.
Unde talis dispositio dicitur malitia.
Est autem considerandum ulterius quod perversitas in unaquaque re contingit ex eo quod corrumpitur contemperantia debita illius rei, sicut aegritudo corporalis in homine provenit ex hoc quod corrumpitur humorum debita harmonia huic homini; et similiter perversitas appetitus quae interdum rationem pervertit in hoc consistit quod corrumpitur commensuratio affectionum humanarum. Talis autem corruptio dupliciter contingit: consonantia enim sive contemperantia alicuius rei non consistit in indivisibili, sed habet latitudinem quandam, sicut patet de contemperantia humorum in corpore humano, salvatur enim natura humana et cum maiori vel cum minori caliditate, et similiter contemperantia humanae vitae salvatur secundum diversas maneries affectionum.
Uno igitur modo potest contingere perversitas in tali consonantia, ita quod non exeatur extra limites humanae vitae: et tunc dicetur simpliciter incontinentia vel malitia humana, sicut aegritudo humana corporalis, in qua salvari potest natura humana. Alio modo potest corrumpi contemperantia humanarum affectionum, ita quod progrediatur ultra limites humanae vitae in similitudinem affectionum alicuius bestiae, puta leonis, ursi aut porci, et hoc est quod vocatur bestialitas. Et est simile, sicut si ex parte corporis complexio alicuius mutaretur in complexionem leoninam vel porcinam.
Deinde cum dicit: contraria autem etc., ponit contrarias dispositiones praedictis. Et primo proponit duo de quibus est manifestum. Et dicit quod contraria duobus praedictorum sunt manifesta: nam malitiae contrariatur virtus, incontinentiae autem continentia.
Secundo ibi: ad bestialitatem autem etc., ostendit quid opponatur tertio, scilicet bestialitati.
Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, quemadmodum Homerus etc..
Dicit ergo primo quod bestialitati congruenter dicitur opponi quaedam virtus, quae communem hominum modum excedit et potest vocari heroica vel divina; heroas enim gentiles vocabant animas defunctorum aliquorum virorum insignium, quos etiam deificatos dicebant.
Ad cuius evidentiam considerandum est, quod anima humana media est inter superiores substantias et divinas, quibus communicat per intellectum, et animalia bruta quibus communicat in sensitivis potentiis.
Sicut ergo affectiones sensitivae partis aliquando in homine corrumpuntur usque ad similitudinem bestiarum et hoc vocatur bestialitas supra humanam malitiam et incontinentiam; ita etiam rationalis pars quandoque in homine perficitur et confortatur ultra communem modum humanae perfectionis, quasi in similitudinem substantiarum separatarum, et hoc vocatur virtus divina supra humanam virtutem et continentiam; ita enim se habet rerum ordo, ut medium ex diversis partibus attingat utrumque extremum. Unde et in humana natura est aliquid quod attingit ad id quod est superius, aliquid vero quod coniungitur inferiori, aliquid vero quod medio modo se habet.
Deinde cum dicit quemadmodum Homerus etc., manifestat quod dixerat.
Et primo manifestat, quod sit in hominibus quaedam virtus heroica vel divina. Secundo ostendit, quod talis virtus opponatur bestialitati, ibi, etenim quemadmodum etc..
Primum autem manifestat dupliciter. Uno modo per dictum Homeri, qui introducit Priamum de filio suo Hectore dicentem, quod erat excellenter bonus, ita quod non videbatur mortalis hominis existere filius, sed dei, quia scilicet quiddam divinum apparebat in eo ultra communem hominum modum. Secundo manifestat idem per commune dictum gentilium, qui dicebant quosdam homines deificari, quod Aristoteles non dicit esse credendum, quantum ad hoc quod homo vertatur in naturam divinam, sed propter excellentiam virtutis supra communem modum hominum. Ex quo patet esse in hominibus aliquibus quamdam virtutem divinam, et concludit hanc virtutem esse bestialitati oppositam.
Deinde cum dicit: et enim quemadmodum etc., probat propositum duplici ratione. Primo quidem quia malitiam vel virtutem dicimus quasi propriam homini. Unde neque malitia attribuitur bestiae quae est infra hominem, neque virtus deo qui est supra hominem. Sed virtus divina est honorabilior virtute humana quam simpliciter virtutem nominamus. Perversitas autem bestiae est quoddam alterum genus malitiae a malitia humana quae simpliciter malitia dicitur.
Secundam rationem ponit ibi, quia autem etc..
Et dicit quod homines in quibus invenitur tanta bonitas quod raro invenitur in hominibus videntur esse divini viri, unde lacones, scilicet quidam Graeciae cives, quando valde admirantur alicuius hominis bonitatem, dicunt iste est vir divinus. Et similiter ex parte malitiae, bestialis raro invenitur inter homines.
Et ponit tres modos secundum quos aliqui fiunt bestiales. Quorum primus est ex conversatione gentis, sicut apud barbaros qui rationabilibus legibus non reguntur, propter malam convivendi consuetudinem aliqui incidunt in malitiam bestialem. Secundo contingit aliquibus propter aegritudines et orbitates, idest amissiones carorum, ex quibus in amentiam incidunt et quasi bestiales fiunt.
Tertio propter magnum augmentum malitiae, ex quo contingit quod quosdam superexcellenter infamamus dicentes eos bestiales. Quia igitur, sicut virtus divina raro in bonis invenitur, ita bestialitas raro in malis: videntur sibi per oppositum respondere.
Deinde cum dicit sed de hac quidem etc., ostendit quid de talibus dictum sit et quid restet dicendum.
Et primo continuat se ad praecedentia et sequentia; secundo determinat modum agendi, ibi, oportet autem etc..
Dicit ergo primo, quod de hac dispositione, scilicet bestiali, posterius fiet quaedam recordatio, scilicet in hoc eodem libro. De malitia autem virtuti opposita dictum est prius, ubi determinatum est de virtutibus sed de incontinentia, quae vituperatur circa delectationes, et mollitie et delitiis quae vituperantur circa tristitias, dicendum est nunc, similiter et de continentia, quae laudatur circa delectationes; et perseverantia quae laudatur circa tristitias: ita tamen quod non existimemus hos habitus, neque eosdem virtuti et malitiae, neque ut genere diversos.
Deinde cum dicit: oportet autem etc., ostendit modum procedendi. Et dicit quod oportet hic procedere sicut in aliis rebus, ut scilicet positis his quae videntur probabilia circa praedicta, primo inducamus dubitationes de eis et sic ostendemus omnia quae sunt maxime probabilia circa praedicta: et si non omnia, quia non est hominis ut nihil a mente eius excidat, ostendemus plurima et principalissima.
Quia si in aliqua materia dissolvantur difficultates et derelinquantur quasi vera illa quae sunt probabilia, sufficienter est determinatum.
Deinde cum dicit: videtur utique etc., determinat de continentia et incontinentia, et perseverantia, et mollitie.
Et, secundum id quod determinatum est, primo ponit probabilia; secundo inducit dubitationes, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc.; tertio solvit, ibi: primum quidem igitur etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit probabilia circa ipsam continentiam et incontinentiam.
Secundo circa comparationem eorum ad alia, ibi, et temperatum quidem etc.. Tertio circa eorum materiam, ibi, adhuc incontinentes etc..
Circa primum ponit tria probabilia.
Quorum primum pertinet ad bonitatem et malitiam praedictorum. Et dicit quod probabiliter videtur quod continentia et perseverantia sint studiosa et laudabilia, incontinentia autem et mollities sint prava et vituperabilia.
Secundum pertinet ad rationes definitivas ipsorum.
Et dicit quod idem videtur esse continens quod ille qui permanet in ratione, idest in eo quod secundum rationem iudicat esse agendum, incontinens autem videtur ille qui egreditur a iudicio rationis. Tertium pertinet ad operationes eorum. Et dicit quod incontinens scit aliqua esse prava, et tamen agit ea propter passionem. Continens autem patitur quidem concupiscentias quas scit esse pravas unde non sequitur eas propter iudicium rationis. Et haec duo sunt etiam extendenda ad perseverantiam et mollitiem, sed circa tristitias.
Deinde cum dicit: et temperatum quidem etc., ponit duo probabilia circa comparationem eorum ad alia. Quorum primum accipitur secundum comparationem continentiae ad temperantiam.
Et dicit quod videtur temperatus esse continens et perseverativus. Sed quidam dicunt quod omnis continens et perseverativus est temperatus, quidam autem dicunt quod non; circa opposita vero horum, quidam dicunt quod omnis intemperatus est incontinens et e converso confuse, idest absque aliqua distinctione. Quidam autem dicunt eos esse alteros.
Secundum accipitur per comparationem ad prudentiam. Et dicit quod quandoque dicunt homines quod non contingit prudentem esse incontinentem, quandoque autem dicunt quod quidam prudentes et divini, idest ingeniosi, sunt incontinentes.
Deinde cum dicit: adhuc incontinentes etc., ponit unum probabile circa materiam praedictorum.
Et dicit quod quandoque dicuntur aliqui incontinentes, non solum concupiscentiarum, sed etiam irae, honoris et lucri. Ista igitur sunt sex quae communiter solent dici de continentia et incontinentia et perseverantia et mollitie.