TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quare imaginatio vel phantasia, neque. sensus sunt, neque opinio cum sensu.
Sed nunc aliter oportet procedere ob Antiquorum quorumdam dicta. Habitum est enim de eo quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire. Dicebant autem Antiqui, quod quaedam pars ejus quod est intelligere, est phantasia : quaedam autem opinio et scientia : et illi dixerunt quod phantasia et imaginatio sunt intelligere quoddam, licet non omne intelligere sit imaginatio vel phantasia. Hanc autem disputationem sic inchoamus : quia enim jam quaedam de: phantasia determinavimus, in quibus ostendimus ipsam non esse opinionem vel aestimationem, oportet nos nunc lo qui de altero quod isti dicunt, utrum phantasia sit intelligere quoddam : et accipiemus modo phantasiam generaliter pro imaginatione et phantasia, vocantes. totam illam animae potentiam secundum. quam nobis fit phantasma vel idolum re non praesente : sic enim accipitur phan tasia proprie, quando non dicitur securim dum metaphoram : metaphorice enim. aliquando dicitur phantasia intellectus qui est cum phantasmate. Secundum istos ergo qui dicunt phantasiam fore intelligere quoddam, .oportet quod phantasia potentia sit habitualis, secundum quam, contingit verum dicere de re ipsa : haeautem potentiae etsi multae sint, tamen ad praesens sufficiunt quatuor quae sunt sensus communis, opinio, scientia, et intellectus. Ars enim et prudentia quae sunt etiam virtutes intellectuales, similiter autem et sapientia secundum quam contingit verum dicere, nihil habent similitudinis cum phantasia: quia sapientia. de- altissimis et primis et divinis est, quae non imagines habent: ars autem est principium factivum cum ratione dirigente factionem et facturam : prudentia antem est principium activum cum ratione, et dirigit in operabilibus per nos. imaginatio autem nihil omnino dirigit, sed potius impedit Omnem directionem, sicut supra ostendimus. Similiter autem probabimus quod non est aliquis habitus istarum virtutum quas enumaravirnus. Si enim est sensus vel aliqua pars ejus quod est intelligere, sicut illi dicunt, tunc oportet quod sit habitus vel potentia habitualis secundum quam discernimus sententiando, vel secundum quam verum vel falsum dicimus affirmando vel negando : et tunc erit aliquis habituum praenotatorum.
Quod igiturnon sit sensus, manifestum est ex his quae dicuntur. Sensus enim, sicut ex supra dictis patet, duplex est, scilicet dictus secundum potentiam, sicut est sensus in habente sensum etiam quando dormit et sensibus non utitur : et dictus secundum actum, sicut est sensus in utente sensu : et sicut est visus potentia sensus, et sicut est visio actu sensus. Licet autem imaginatio nunquam sit nisi in aliquo qui habet,sensus, tamen ipsa non essentialiter est sensus : quia si ipsa esset essentialiter sensus, nunquam esset sine sensu in potentia vel actu accepta : sed aliquo sensu non actu existente, apparent idola secundum phantasiam : sicut in excaecato qui somniat vel imaginatur colores quos aliquando vidit. Postea adducimus etiam hoc quod sensus quidem semper est ejus quod praesentialiter adest, non autem phantasia vel.imaginatio : sunt enim re non praesente. Adhuc autem si actu et essentialiter idem esset sensus et phantasia hoc modo dicta, tunc quibuscumque inesset sensus, inesset et phantasia omni modo dicta, et seeundum quamlibet suam operationem:
et hoc modo non est verum, quia vermes qui sunt lumbrici terrae, et muscas et cimices et pediculos et hujusmodi incompleta animalia nihil videmus ad phantasiam operari, eo modo quo supra determinavimus opera phantasiae : inest tamen talibus imaginatio aliqua et aestimatio : superius enim hoc est probatum. Videtur tamen Aristoteles dicere formicas et apes non habere phantasiam : quod omnino falsum est, cum talia animalia artificiose operentur casas, et provideant in futurum sibi, et operentur in commune. Puto autem non ex vitio esse Philosophi, sed ex vitio translationis : quia Translator non intellexit nullum animalium quae dixit Aristoteles phantasiam non habere, et loco corum transtulit formicas et apes, et corrumpit veritatem mala ex translatione. Praeterea sensus quidam qui sunt propriorum, semper sunt veri : phantasiae autem et imaginationes ut in pluribus sunt falsae, non quidem verum dicentes vel falsum : quoniam habitum est quod non discernunt affirmando vel ne gando : sed hoc modo falsum quo ens fictum dicitur falsum cum non sit in rei veritate sicut fingitur. Amplius autem quando operamur sensibiliter circa rem, non, dicimus quod videtur nobis homo, aut aliquid aliud quod non sit secundum rem, sed potius dicimus quod hoc est homo in re, eo quod sensus judicat rem praesentem : cum autem aliquid non ex opere reali sentimus, sed fingimus ipsum, re non existente, tunc dicimus quod esse videtur, et non quod ita sentit in re : et tunc talis sensibilis cognitio aliquando est vera, et aliquando falsa : quia quando fingit ut est in re, tunc est vera, et quando aliter, tunc est falsa : aliquando enim, sicut prius diximus, visiones apparent dormientibus : et de his non dicimus quod sunt, sed quod videntur et non sunt.
At vero nec ipsa imaginatio sive phantasia non est aliqua virtus quae sit de earum numero quae semper vera dicunt, sicut intellectus et scientia et sapientia : phantasia enim et imaginatio sunt frequenter falsae: intellectus autem et scientia et sapientia et virtutes sunt semper verae, sicut in VI Ethicorum habet ostendi . Relinquitur ergo videre si si opinio, eo quod opinio, est intelligere quoddam, ut Antiqui dixerunt : et opinio est aliquando vera et aliquando falsa : sed opinioni quae est intelligere quoddam, inhaeret, fides conditionis : non enim potest esse quod opinans non habeat fidem de his de quibus habet opinionem. Cum enim dubitatio indeterminatus motus sit rationis ad utramque conditionis partem, ambiguitas autem ambit utramque partem rationis per rationes aequaliter fortes, opinio stat in una parte, et credit illi per rationes quas habet ad illam, et non ad aliam : sed tamen formidat adhuc alteram conditionis partem,propter hoc quod suae rationes quas habet ad alteram, non sunt demonstrativa, sed probabiles : et ex hoc patet quod omnis opinans opinione quae est intellectus, habet fidem ejus de quo habet opinionem : nulli autem bestiarum talis inhaeret fides, licet multae bestiarum habeant phantasiam: licet enim bestiae acquiescant suis aestimationibus, tamen non habent fidem et credulitatem : quia sicut scientia effectus est demonstrationis, ita fides et credulitas effectus est syllogismi probabilis. Amplius si omnem opinionem consequitur fides, quicumque opinatur, habet fidem : sic autem fidem sequitur persuasum esse, eo quod nullus est persuasus, nisi qui habet fidem : persuasum autem esse consequitur ratio, eo quod nulli persuadetur nisi per rationem : bestiarum autem quibusdam potest phantasia inesse, sicut supra ostendimus, licet non omnibus insit : sed ratio nulli inest bestia : ergo phantasia non est ratio, nec opinio per consequens.
Ex istis autem ulterius manifestum est, quod imaginatio etiam non est opinio sive aestimatio conjuncta cum sensu, sicut quidam dixerunt, nec est opinio quae fit per sensum sibi conjunctum, nec est complexio et compositio opinionis et sensus sive aestimationis et scnsus : quia si esset opinio eum sensu phantasia, tunc non esset phantasia nisi ejus cujus est sensus secundum actum vel potentiam : et hoc ostendimus superius esse falsum. Idem autem sequeretur si phantasia esset opinio facta per sensum. Si autem esset complexio sive compositio operationis et sensus, tunc oporteret quod aliquo modo haberet proprietates sensus et proprietates opinionis : quoniam componentia secundum aliquem modum dicuntur de composito, et proprietates eorum aliquo modo conveniunt ei : nihil autem horum convenit phantasiae. Est autem manifestum non esse phantasiam, sive imaginationem et opinionem cum sensu, propter id quod dicunt quod vere opinio non est aliud ab eo cujus vere est sensus. Dico autem ac si dicatur quod phantasia est resultans ex albi opinione : cujus albi etiam est vere sensus et per se: non enim, ut dicunt, phantasia est ex albi quidem opinione : ex sensu autem boni: quoniam tunc phantasia esset opinio, et sensus ejusdem solum per accidens : apparet igitur ex eorum dictis, quod phantasia est aliquid opinari : quod etiam sentitur non secundum accidens, sed per se et essentialiter.
Sed contra istos est quod nos frequenter videmus secundum sensum res falsas, de quibus tamen cum sensu falso habemus veram acceptionem opinionis vel scientiae : sol. enim secundum sensum visus videtur esse unius pedis in quantitate diametri, et tamen credimus ipsum esse majorem habitatione terrae tota per opi-
nionem vel per scientiam : si ergo phantasia est opinio et sensus vel compositio utriusque, aut homo abjicit opinionem talem et retinet sensum , aut retinet utrumque scilicet sensum falsum et opinionem veram. Si autem abjicit opinionem propter sensum, tunc abjicitur acceptio vera de re aliqua quae est salvata in eadem veritate : et talem acceptionem contingit abjicere eum qui non est Latens mcc discredens : contingit ergo idem salvatum discredere et credere et non credere simul : quia salus rei facit credere, et abjectio acceptionis facit non credere : et hoc est impossibile, quia, sicut diximus, 41011 potest dici quod lateat cum nihil mutationis factum sit in opinante vel in re de qua est opinio : aut si retinet opinionem et non abjicit eam, et phantasia est talis complexio opinionis et sensus, tunc phantasia erit simul vera et falsa : sed hoc stare non potest, quia opinio vel acceptio alia falsa facta est, quando mutata re, mutatio ipsa latet discredentern: hic autem nulla est facta mutatio omnino : non ergo potest dici quod phantasia sit aliquid unum supra numeratorum, Vel sit ex illis compositum quid,