LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus arboris quae vocatur agnus castus.
Agnus castus arbor est: quia propter magnitudinem corporis sui et duritiem ramorum non nisi arbor dici potest. Haec autem arbor non tempore veris ut aliae, sed aestivo calido et sicco tempore in foliis et floribus erumpit. Habet autem folia sicut oliva, nisi quod sunt molliora. Gaudet calido vehementi, et sicco temperato : et in hoc convenit cum vite, licet differant in productione foliorum et florum. Differt etiam in loco suae generationis, quia in aquosis et in fluviis nascitur : vitis autem in altis et siccis.
Vocatur autem agnus castus, eo quod folia et succus et flores efficacia sunt ad inducendam castitatem. Non enim tantum succus ejus potatus hunc operatur effectum, sed etiam folia et flores sparsa super lectum et in domibus, et praecipue si genitalia inde fomententur, tunc caliditate et subtilitate et siccitate desiccant substantiam spermatis : et ideo nec remanet materia coitus, nec ventositas quae extendit membra genitalia in libidinem : propter quod etiam, ut dicit Galenus, Graeci sapientes agnum castum in domibus suis substerni fecerunt, ut castitatis honor polleret in matronis eorum : et dicitur, quod fuit hoc documentum Pythagorae. Ubi agnum enim mitem et castum
reddit hominem haec planta : propter quod etiam sacerdotes et deae Vestae virgines, quorum religio castitatis habebat votum, agni casti folia lectis et domibus suis substraverunt : praecipue autem floribus et foliis ad hoc communiter utebantur, succo autem illae quae magis libidine tentabantur, in potu utebantur temperate : eo quod provocat dolorem capitis.