CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Duplici autem virtute existente, hac quidem intellectuali, hac autem morali : ea quidem quae intellectualis est, plurimum ex doctrina habet generationem et augmentum : ideo experimento indiget et tempore. Moralis vero ex more fit : unde et nomen habuit parum declinans a more. In praemissis enim habitum est, quod rationale duplex est, scilicet per essentiam, et participationem. Quod essentialiter est rationale, hoc duplex esse dicimus, scilicet speculativum, et practicum. Et illud quod erat practicum, dupliciter diximus, scilicet id quod est paternum, et id quod ad sui similitudinem format subjecta, Et id quod simplex est practicum operabilia decernens et determinans. Id autem quod est per participationem rationale filiale, quod a paterno formam rationis suscipiens. Propter quod irascibilis et concupiscibilis a quibusdam Antiquis distinctae sunt in irascibilem et concupiscibilem humanas, et irascibilem et concupiscibilem simpliciter, quae sunt simpliciter potentiae animae sensibilis : humanas vocantes quae a paterno et regente formam rationis suscipiunt. Cum ergo humanum bonum quaeramus, et omnia ita hominis sint ut homo est,
oportet quod secundum quodlibet istorum bonum et optimum hominis inquiramus.
Adhuc autem secundum documenta in praecedenti libro habita, potentia hominis ut homo est, si dicatur ad summum in summo existens, est in bono et optimo quod est virtus ejus. Oportet igitur quod secundum omnes has potentias secundum bonum et optimum etiam virtutem uniuscujusque bonum hominis determinetur. Quia sicut anima hominis imperfecte cognoscitur, nisi secundum omnes potentias cognoscatur : ita etiam bonum hominis imperfecte scitur, nisi secundum omnem potentiam hominis ut homo est, determinetur. Hujus autem et alia ratio est. In omni enim diffinitione proprietatis incidit subjectum ut differentia et causa. Cum ergo omnes virtutes sint proprietates hominis ut homo est, oportet quod diffiniantur et determinentur secundum differentiam subjectorum, per quae homo subjicitur virtuti. Et ideo etiam a subjectis illis denominantur. Et ideo in communi dividuntur, quod quaedam sunt intellectuales, et quaedam morales. Cum autem nihil sit laudabilium bonorum, cujus homo ut homo est non sit causa et dominus, oportet quod tam intellectuales quam morales causatae sint ab homine ut homo est. Homo autem dominus operationum suarum non est nisi per voluntatem. Intellectu enim bene compellitur ad concedendum verum ex principiis demonstrationu m, s ed in voluntate penitus liber est et causa sui. Oportet igitur quod etiam virtutes quae intellectuales dicuntur, secundum quod sunt de numero laudabilium bonorum, a voluntate sicut a causa procedant. Accipiuntur igitur vel volita ad quae propter honestatem et pulchritudinem propriam ipsorum voluntas inclinatur. Talis enim inclinatio voluntatis laudabilissimum est et pulcherrimum, quod homo facere potest : propter quod Socrates, sicut dicitur in Phaedone, talibus sedem non nisi in caelestibus collocavit, intellectuales igi- tur virtutes virtutum nomen habere non possunt, secundum quod a rebus extra generantur in anima hominis: quia non sunt a nobis, sed potius a rebus extra habent naturam. Ab inclinatione autem voluntatis ad ipsam formam, accipiunt et nomen et rationem.
In communi ergo dicuntur intellectuales, quae ut plurimum ex doctrina habent et augmentum et generationem. Ut plurimum autem dico : quia quidam ex natura habent, quidam autem multum ex propria inventione, sicut in primo libro per Homerum ostensum est. Pauci autem sunt qui tales sunt: propter quod oportet in pluribus alium talem in animo ponere, ut docuit Homerus, et ad doctrinam illius bonis studere : propter quod non ex toto generatur a doctrina, sed secundum plurimum. Et ex quibus habet generationem, ab eisdem multiplicationem accipit et profectum, quod communi nomine augmentum vocamus. Sicut et in generatione hominis eisdem principiis de quibus generatur homo ex semine, fit puer. Et ulterius agentibus alterando et cibando proficit homo et perficitur. Et sic ex puero fit vir. Propter quod virtus intellectualis experimento indiget et tempore, ex quo sicut ex cibo quodam profectum accipit et perfectum. Experimentum autem vocamus in moribus, secundum quod diffini vit Eustratius dicens, " experientia est alienarum operationum observatio. " Ex his enim is qui docetur primo assumens velut ex quibusdam principiis qui discit, syllogizat. Omnis enim dicere volens ea quae de pulchris et bonis illustribus viris tradita sunt, diligenter observat magis amplectens in his pulchritudinem et bonitatem quam veritatem. Et si debeat eis inniti sicut principiis, oportet quod examinet ea et ad rem si vera sint, et ad seipsum utrum bene in facultate sua sint, et ad seipsa utrum veram habeant rationem et honorabilium et laudabilium bonorum. Et haec experientia tempore indiget, sicut omne id quod prodit ab imperfecto ad
perfectum. Quamvis enim tempus plus sit causa corruptionis et oblivionis quam generationis et scientiae, secundum quod est numerus motus, quod in omne id quod movetur distare facit a seipso : tamen secundum ea quae emergunt in tempore, talis experientia de qua diximus, tempore indiget, quod ex talibus recipit incrementum et perfectum. De talibus autem intellectualibus virtutibus in consequentibus proprius erit tractatus.
Moralis autem virtus ex more vel consuetudine fit. Propter quod et moralis vocatur vel consuetudinalis. Mos enim proprie in actibus exterioribus est in appetibilibus, vel fugibilibus, vel communicativis determinatus. Et non respicit actus interiores, qui sunt secundum operationes intellectus. Et si declinat a more, parum declinat. Totum enim esse a more accipit, sed determinationem eorum circa quae operatur in more, aliquando accipit ab intellectu practico : et hoc est parum : quia ab illo non bene habet nec virtutis formam, nec materiam, nec rationem, sed potius secundum quod se habet in passione vel communicatione, et bonum et bene dicitur, et virtutis nomen habet et rationem.