In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et cum darent, " id est, attribuerent, vel dandam esse profiterentur, " illa " quatuor " animalia, " id est, quatuor Evangelistae, vel Sancti perfecti, et Praedicatores, qui dicuntur animalia : quia in suis Evangeliis, vel scriptis ad virtutes nos animant.
" Gloriam " Patri dabant pro creatione, " honorem " Filio pro recreatione, " et benedictionem " Spiritui sancto pro promissa glorificatione. Vel, " Gloriam " fidei suae, sicut dicit Glossa, " honorem " operationis, " et benedictionem " supernae remunerationis, " sedenti super thronum, " id est, Christo Ecclesiae praesidenti, vel Deo qui in Sanctis quiescit, et pacem tribuit pectoris, temporis, et aeternitatis : " et viventi in saecula saeculorum " id est, aeternaliter, licet mortuus fuerit temporaliter.
" Procidebant viginti quatuor seniores. "
Quasi dicat : Cum talem praedicarent, " viginti quatuor seniores, " id est, omnes Patres Veteris et Novi Testamenti, " procidebant, " id est, seipsos humiliabant, " ante sedentem in throno, " quasi comparatione ipsius nihil se reputando, " et adorabant, " reverentiam debitam exibendo, " viventem in saecula saeculorum, "id est, aeternaliter : " et mittebant coronas suas, " id est, victorias quae de diabolo, carne, mundo, et peccato habuerant, ei attribuebant. Gregorius : " Coronas suas ante thronum Dei mittere, est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed actori : ut ad illum referant gloriam laudis, a quo se sciunt vires accepisse certaminis. " " Ante thronum, dicentes. "
Et quoniam non solum se debet homo humiliare ad Deum laudandum ad quem pertinent tria praedicta, scilicet, procidere, adorare, et coronas suas mittere : sed etiam confiteri ore, quod creditur corde : ideo subditur :
" Dignus es, Domine Deus noster, etc. "
" Dignus es, " scilicet, omni dignitate congrui et condigni, " Domine, " creator, " Deus, " recreator, " noster, " remunerator. Vel, a Domine, " mala puniens, " Deus, " bona faciens, a noster, " te et tua nobis tribuens, " accipere gloriam, " tertia die resurgendo, " et honorem, " in caelum ascendendo et ad dexteram Patris sedendo, " et virtutem, " omnia subjiciendo. Matth.XXVIII, 18 : Data est mihi omnis potestas, etc.
Vel sic : " Dignus es " accipere, scilicet a creaturis, " gloriam, " id est, laudem cordis, " et virtutem, " id est, laudem operis.
Nota : Modus humiliandi se consistit in quatuor. Primo, ut ante Deum procidamus reverentiam exhibendo, adoremus ipsi serviendo, mittamus coronas, etc, bona omnia ad ipsum referendo, gratias referamus nostram fragilitatem cognoscendo. Et haec quatuor tanguntur in praemissis : procidebant, mittebant, adorabant, dicentes, etc.
" Quia tu creasti omnia, "
Id est, de non esse produxisti : et ideo referenda sunt ad te omnia, ut sic ad locum unde exeunt flumina, revertantur ut iterant fluant .
" Et propter voluntatem tuam, " id est juxta, vel secundum voluntatem tuam, " erant, " scilicet, praedestinatione, vel m sapientia, sicut in arte : sicut domus prius est in mente artificis, quam fiat in opere. " Et creata sunt, scilicet, in tempore. Quasi dicat : Qui prius erant in artificis voluntate sine tempore, creata sunt in propria existentia in tempore. Joan. I, 3 et 4 : Quod factum est, in ipso vita erat.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 1 : " Post haec vidi, et ecce ostium apertum, etc. " Contra : Beda : " De scriptis Ecclesiae operibus quae et qualis futura esset recapitulat eadem dicturus : " ergo male dicit : " Post haec. "
Responsio. Non refertur ordo iste ad rem sub figuris ostensam, sed ad figurarum visionem : quia sub aliis figuris modo videt statum Ecclesiae, quam prius viderat, et quantum ad hoc dicit: " Post haec vidi, etc. "
Secundo quaeritur, Cum Prophetae Veleris Testamenti prophetias suas descripserint per reges, annos, et menses, et dies : quare iste non facit sic?
Responsio Haymonis : Iste novus Propheta tempus suae prophetiae numquam descripsit per tempora, sed tantum unius diei Dominicae mentionem facit : per quod datur intelligi, quod hanc prophetiam una die tantum vidit.
Tertio, Quaeritur super illo verbo v. 7 : " Et animal primum simile leoni. " Cum Ezechiel primo ponit hominem, secundo leonem, tertio vitulum, quarto aquilam, quare Joannes primo ponit leonem, secundo vitulum, tertio hominem, quarto aquilam?
Responsio secundum Haymonem : Ezechiel primo ponit hominem servans historiae ordinem : quoniam prius natus est Christus ut homo, deinde praedicavit et terribilem vocem emisit ut leo, deinde passus est ut vitulus, postmodum ascendit ad caelos ut aquila. Joannes vero primo ponit leonem : quia Christus jam surrexit a mortuis, et fundamentum Christianae fidei maxime innititur Resur- rectioni Christi quae omnia jam Joannes viderat impleta : ideo primo ponit istud animal, scilicet, leonem, per quod signa-
tur resurrectio Christi. Quamvis ergo prius fuit ut homo et vitulus in ordine naturae, fuit tamen prius ut leo in virtute.