LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc perstringuntur ea quae dicta sunt.
Gapituraliter ergo dicendo, in omni anima nobili res sensibiles sunt, per hoc quod sunt exemplum eidem nobili animae. Exemplum dico ab ipsa anima exemplificatum. Et res intelligibiles in ea sunt, per hoc quod scit eas per sui applicationem vel amplificationem ad intelligentiam. Anima autem nobilis talis facta alia de causa non est, nisi quia ipsa ratione animeitatis suae expansione potestatis expansa est inter res intelligibiles quae non moventur, et inter res sensibiles quae moventur, formata ex rebus intelligibilibus, et formans sensibilia. Et quia anima per rationem animeitatis suae talis est, indo est quod imprimit in res corporeas : propter quod causa corporeitatis incorporea efficitur. Et ex alia parte secundum quod causa est facta, est causata ex ea quae est ante animam. Res ergo quae imprimuntur ex anima in corpore, sunt in anima per intentionem exempli, sicut sigillata sunt in sigillo : res enim sensibiles exemplificantur secundum exemplum animae. Res autem intelligibiles, quae cadunt sive fluunt super animam ab intelligentia quae superior causa est, sunt in anima per modum acquisitum ab intelligentia.
Et cum hoc ita sit, redeundo ad principium, dicimus quod res sensibiles sunt in anima per modum causae, hoc est, sicut causatum est in causa, propterea quod anima est causa exemplaris earum. Cum enim hic loquimur de anima, per animam intelligimus virtutem universaliter agentem res sensibiles : verumtamen virtus haec generaliter efficiens sensibilia, in anima accepta, non est materialis, sicut jam. ante probatum est. Et virtus corporea, hoc est, imprimens in corpora formas corporales, in anima est spiritualis incorporea. Et haec eadem virtus imprimens in rebus corporalibus habentes dimensiones, est simplex et sine dimensione.
Res autem intelligibiles sunt in anima per modum accidentalem, hoc est, qui accidit eis per hoc quod in anima sunt. Cujus signum est, quia res intelligibiles quae non dividuntur nec divisibiles sunt, secundum quod in anima sunt, per modum divisibilem sunt : per hoc enim quod sunt intentiones divisibilium, potentiam accipiunt divisionis . Res ergo intelligibiles unitae et simplices secundum quod in anima sunt, insunt per modum quo multiplicabiles efficiuntur, et actu multiplicatae secundum quod in sensibilibus sunt. Et res intelligibiles quae non moventur, nec mobiles sunt, secundum quod in anima sunt, insunt per modum quo scilicet distenduntur ad. motum, et actu subja-
cent motui et tempori secundum quod sunt in sensibilibus.
Jam ergo ostensum est, quod tam res sensibiles quam intelligibiles sunt in anima nobili : verumtamen res sensibiles corporeae motae sunt in anima per modum animalem spiritualem unitivum. Et quod res intelligibiles unitae sive simplices, quiescentes sive immobiles, sunt in anima per modum animeitatis, qui est modus quo multiplicantur sive protenduntur ad motum.
Ex omnibus autem inductis colligitur qualiter formae a prima causa procedentes, per lumen intelligentiae procedunt in animam, et per animae praeparationem et motum procedunt in naturam, et per naturam universalem in omnibus corporibus caelestibus diffusam, in sphaeram activorum et passivorum, et per illam tandem procedunt in sphaeram activorum generatorum et corruptorum materiam.