CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad quartum argumentum positum num. 32. admittit probabiliter Theologiam Dei de necessariis esse practicam, quia est conformis rationi rectae, et prior naturaliter volitione, quia.prius intellectus intelligit objectum primum, et in eo omnem notitiam necessariam inclusam quam voluntas velit illud. Objicit contra hoc tripliciter, et solvit primam objectionem tantum. Aliae vero duae solvuntur in additione, vide eum i. dist. 38.
Ad quartum (a) posset concedi, quod Theologia Dei de necessariis sit practica, quia in intellectu suo natum est primum objectum Theologicum, quasi gignere notitiam conformem volitioni rectae , priorem naturaliter ipsa volitione. Quod conformem, patet. Quod priorem, probatur, quia prius naturaliter intellectus intelligit objectum primum quam voluntas velit illud ; igitur prius naturaliter volitione potest habere omnem notitiam sufficienter virtualiter inclusam in intellectione primi objecti, talis est quaecumque notitia necessaria de primo objecto. Consequentia supposita patet, tum quia per impossibile exclusa omni volitione, posset intellectus habere omnem notitiam sufficienter virtualiter inclusam in intellectione primi objecti, cum illa intellectio praecedat omnem volitionem: tum quia intellectus divinus non discurrit, igitur non prius naturaliter intelligit primum objectum quam aliquid virtualiter in illo inclusum quoad notitiam ; ergo si prius intelligit primum objectum quam voluntas velit aliquid, prius intelligit quodlibet inclusum quoad notitiam in primo objecto quam voluntas velit. Haec secunda probatio consequentiae minus valet.
Si objiciatur, (b) quia tunc voluntas divina non erit prima regula sui in actibus suis, si ejus actum praecedat notitia, cui in agendo debet conformari ad hoc ut recte agat. Consequens autem videtur inconveniens, quia tollit summam libertatem voluntatis divinae si ab alio determinetur, et non ex se primo quoad primum actum suum: si autem praecedit omnem actum suum, cognitio practica ab intellectu determinabitur ad primum actum, quia non potest ei dissentire, tunc enim posset peccare.
Item supra dictum est Philosophum bene dicere consequenter, si intelligentia naturaliter amat Deum visum; ergo notitia ostendens Deum non est practica. Fiat autem similis consequentia de Deo naturaliter amante se.
Item, dirigens aliqua causa est respectu directi; igitur est distinctio realis inter ipsa; non est autem talis distinctio intellectuum Dei ad velle. Et confirmatur, quia intelligendo jam velle esse elicitum, intellectus non dirigit, tantum enim dirigit circa actum eliciendum quasi prior ipso. Sed in Deo velle sui non sequitur voluntatem in esse: igitur nunquam est ibi quasi eliciendum, sed semper quasi elicitum; ergo, etc.
Hic videtur consequenter dictis dicendum quod accipiendo regulam pro rectificante in praxi, prima regula est finis ultimus qui virtualiter includit primo notitiam omnis rectitudinis necessariae cujuscumque praxis, sicut primum subjectum scientiae speculativae primo virtualiter includit notitiam omnium veritatum speculabilium. Haec autem prima regula quae est finis, ordinate rectificat intellectum et voluntatem, sicut ipsae potentiae natae sunt agere ordinate, ita quod prius quasi gignit notitiam conformem rectae praxi quam rectificet praxim, et ita potentia practicante, alia erit potentia prior et prius recta, ita quod primum consequens illatum in prima ratione, videtur concedendum.
Cum vero improbatur, posset dici quod sicut universaliter (c) libertas stat cum apprehensione praevia, ita summa libertas stat cum summa apprehensione praevia. Apprehensio autem praxis perfectissima includit notitiam conformitatis, quando ipsa necessario convenit praxi.
(d) Cum ulterius additur quod determinata fit aliunde, hoc negandum est loquendo de determinatione quae fit per agens sufficiens. Licet enim non possit dissentire a notitia rectificativa praxis et priori praxi, hoc tamen non est, quasi intellectus per notitiam sit causa sufficienter activa determinans ipsam ad actum ; sed (e) ex perfectione voluntatis est, quod ipsa tantum nata est conformiter agere potentiae priori in agendo, quando illa prior prius perfecte agit circa objectum, hoc est, tantum novit prius quantum posset nosse. Quod dico pro contingentibus, quorum intellectus divinus non habet omnem notitiam sibi compossibilem ante omnem actum voluntatis ; ideo circa illa non oportet quod conformiter agat potentiae priori in agendo, quia ipsa non prius conformiter novit tale objectum. Sed semper aliter accidit circa cognoscibilia necessaria ex se, quia ista perfectissimam sui notitiam habent absque actu voluntatis.
Ad secundum potest dici quod non est simile, quia ibi est simplex complacentia ; hic vero efficax circumstantionata volitio. Similiter non solum intellectus divinus est ostensivus , sed aequivalenter saltem regulativus, quod non posuit Philosophus. Vel aliter, quod est regulatio et determinatio objectalis etsi non potentialis, quod non posuit Philosophus.
Ad tertium dico quod si concluderet, sequeretur quod nec intellectio, nec volitio aliqua esset in Deo, cum essentia divina sit objectum motivum ad utrumque, et ita cum parte concurrente potentia vitali ut concausa. Dico igitur, quod est tantum ordo, quasi effectuum ejusdem quasi causae in proposito, quae tamen non distinguitur a quasi effectibus, quia nec proprie causantur, nec producuntur, nec principiantur, nec eliciuntur, sed simpliciter emanant; est igitur metaphorica causalitas, sicut communiter convenit in divinis. Vel aliter, sustinendo intellectum quoquomodo dirigere, negatur assumptum proprie loquendo de causa. Ad confirmationem dico, quod sufficit ordo naturae, qui stat cum simidtate durationis cognitionis ad praxim et voluntatis ad velle, et sic patet ad argumenta sustinendo primam viam.