In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Aquam esse materiam remotam et lotionem proximam Baptismi, ex Joan. 3. et Matth. 3. Trident. sess. 7. can. 2. Flordeoret. Eugen. Lateranen. cap. Firmiter, de Sum. Trin. et ponit congruentias optimas talis institutionis. Proprius tamen loquendo, totum fundamentum relationis est materia, ex quaest, praeced, num. 3.
Hic dicendum (a) est proportionabiliter ad illud, quod dictum est in principio praecedentis quaestionis. Materia enim, proprie accipiendo, sicut illud in quo est forma rei, est totum illud quod est ibi sensibile, in quo fundatur relatio signi, quod est formale in Baptismo ; sed sicut in illo toto sensibili aliquid est principalius, ut ultimate determinans, et ideo dicitur forma, ita aliquid est minus principale vel determinabile, et illud dicitur materia: sed tale potest intelligi vel proximum ad significandum, vel remotum. Proximum est ipsa ablutio visibilis, ipsa enim cum verbis tanquam signum proximum significat effectum Baptismi. Et ideo non urget nos illa dubitatio, prima q. 1. Detrahe, ne forte asinus bibat Sacramentum, quae vere est dubitatio asinina, quia illa ablutio non durat nisi in fieri, et quantumcumque aqua posset bibi, vel huc vel illuc transfundi, ipsa ablutio non.
Et intelligitur (b) ablutio hic, non tantum sicut aqua dicitur lavare corpus quasi formaliter, sed sicut homo dicitur lavare corpus cum aqua, quasi proprie active. Nam solus contactus corporis ab aqua, quae est quasi ablutio formalis, non est instituta tanquam signum, vel pars signi, sed ipsa lotio effective facta ab aliquo abluente. Nec oportet, quod sit ibi ablutio prout distinguitur contra lotionem, et includit amotionem sordium a corpore per contactum aquae, sed sufficit lotio in communi dicta corporis ab aqua, alio hoc agente, quod nihil aliud est, nisi quod oportet istum contactum corporis ab aqua fieri, ab alio causante contactum istum. Et isto modo intelligendo ablutionem et lotionem, lotio est materia proxima, quasi per se fundamentum, vel pars fundamenti istius significationis ; aqua autem est materia remota, quae applicatur corpori in ista lotione.
Et hujus probatio (c) non est alia, nisi quia sic institutum est, ut patet Joan. 3. et Matth. 3. Quare autem sit sic institutum, sunt apertae congruentiae, quia aqua est frigida, fluida, lucida, necessaria et communis. Et hae omnes proprietates conveniunt illi humori, in quo debet fieri Baptismus, qui est ad reprimendum aestum concupiscentiae, ad flectendum rigorem inobedientiae, ad illustrandum claritatem fidei, ad introducendum in viam salutis ; et hoc est commune omnibus, sicut lex ista, cujus hoc Sacramentum est initiativum, communis est omnibus ad salutem.