IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De modo uniendi divinam et humanam naturam in Christo. Praeterea inquiri oportet, cum ex praemissis constet, Verbum Dei carnem et animam simul assumpsisse in unitatem personae ; quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumpserit, et an ita conveniat dici, divinam naturam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus et Verbum incarnatum sane , dicitur. Haec inquisitio sive quaerendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum testimonia, partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta. Certum est enim et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit. Quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis et astruitur documentis. Ait enim Augustinus in lib. de Fide ad Petrum : " Deus unigenitus, dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in Matre. Et paulo post : " sic Deus humanam naturam in unitatem personae suscepit, quod se humilians per misericordiam incorruptae Virginis uterum, ex ea nasciturus implevit. Formam ergo servi, id est,
naturam servi, in suam accepit Deus ille personam. " Item : " Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam. " Item : " Dei Filius unigenitus, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis animaeque rationalis incarnatus est. " His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, non naturam personam, nec personam personam, sed personam naturam accepisse. De quarto vero quaestionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumpserit, scrupulosa etiam inter doctos quaestio est, quia et in hoc plurimum dissentire videntur qui auctoritate praeclari aliisque doctiores in sacra Pagina extiterunt. Nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a seipsis dissonare videntur, sicut subjecta capitula docent. Legitur enim in Concilio Toletano VI. traditum sic : " Solum Verbum caro factum est et habitavit in nobis ; et cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen Filius accepit hominem in singularitatem personae, non in unitatem divinae naturae, id est, id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati. " Idem in Concilio XI. Toletano : " Unius substantiae credimus Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantum Filium, qui solus naturam nostram in unitatem personae suae assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operata esse credenda est ; solus tamen Filius formam servi accepit in singularitatem personae. " His insinuari videtur, quod persona tantum naturam, non natura naturam assumpserit. Si enim quod commune est Trinitati non accepit hominem ; ergo non natura divina, quae communis est tribus personis. Cui videtur obviare quod Augustinus ait in lib. de Fide ad Petrum : " Nec divinitas, inquit, Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod, in principio erat Verbum; nec humanitas ejus aliena est a natura Matris, secundum id quod Verbum caro factum est. Illa enim natura, quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex Virgine. " Hac auctoritate videtur tradi, quod divina natura humanam suscepit ; ubi vehementer moveri possumus, quod eam genitam aeternaliter ex Patre dicit, nisi forte naturam pro persona hic accipiat, alioquin, si dixerimus, naturam tribus personis communem genitam esse, occurrunt nobis ex adverso quae in tractatu de Trinitate disseruimus, ubi diximus non naturam naturam, sed personam personam genuisse ; quia, si natura genuisset naturam, cum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res seipsam genuisset ; quod Augustinus posse fieri negat. Sed alibi certum reperimus documentum, quo natura naturam assumpsisse monstratur. Ait enim Augustinus in I . libro de Trinitate: " Etiam seipso Christus minor factus est, formam servi accipiens. Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri, ut et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius Patris, quia forma Dei accepit formam servi. " Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit. Formoe enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro de fide ad Petrum: " Cum, inquit, de Christo audis, quia in forma Dei erat, oportet agnoscere firmissimeque tenere, in illo formoe nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma Dei igitur erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat. " Hilarius quoque in 12. libro de Trinitate, ita ait: " Esse in forma Dei non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura. " Didicisti, nomine formae intelligentiam fieri naturae, et audisti, quod forma Dei formam servi suscepit ; unde consequens est, quod natura divina naturam humanam suscepit. Quod etiam Hieronymus in explanatione fidei evidenter insinuat, inquiens : " Passus est Filius Dei, non putative, sed vere ; secundum illud passus est, quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam, quae assumpsit, sed secundum illam, quae assumpta est. " Ex quo apparet divinam substantiam assumpsisse humanam. Ex verbis autem Augustini superius positis, adhibita diligentia, innui videtur, solum Verbum carnem factum et naturam solum suscepisse humanam, et divinam naturam eamdem accepisse. Ait enim : " Trinitas nos sibi reconciliavit per hoc, quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet divinae humanaeque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre habet, ita vera semper atque incommutabilis ejus sit humanitas, quam sibi unitam summa divinitas gerit. " Ecce, et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitati unitam. Idem quoque superius dixit, " servilem formam a solo Filio susceptam, quam tota Trinitas fecit. " Jam facile est agnoscere, quam diversa et multiplicia super quaestione proposita auctores tradiderunt ; ideoque posteriores ea legentes varias atque contrarias, ex praedictis occasionem sumentes, promunt sententias.
Quid de hoc tenendum sit.
Non autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris Paginis secludere cupientes, orthodoxis, Patribus atque Catholicis doctoribus, nulla pravae intelligentiae suspicione notatis, consentimus dicentes, fit personam Filii assumpsisse naturam humanam, et naturam divinam humanae naturae in Filio unitam eamque sibi unisse vel assumpsisse. Unde et vere incarnata dicitur. Quod vero dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptione servilis formae, sed aliae duae personae, Pater scilicet et Spiritus sanctus. Item et illud aliud,
scilicet id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem accepit, sic oportet intelligi, id est, proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam naturam sibi univit. Qui sensus ex verbis Joannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in una hypostaseon incarnatam esse evidenter asserit, dicens : " In humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam Deitatis in una ejus hypostaseon incarnatam esse, id est, unitam esse humanae naturae, et non partem parti. Omni enim humanae naturae aimus unitam esse omnem Deitatis naturam vel substantiam. "Item: " Eadem est natura in singula hypostaseon, id est, personarum ; et quando dicimus, naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum, Deitatem dicimus esse unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur. Verbum autem et quod commune est substantiae possidet et quod proprietatis est habens hypostaseos, " id est, personae. Ex his manifeste ostenditur, quod natura divina incarnata est. Unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.
An divina natura debeat dici caro facta ?
Sed quaeritur, utrum eadem divina natura debeat dici caro facta, sicut Verbum dicitur caro factum. Si enim idem est incarnari quod est carnem fieri, videri potest ita debere dici, quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata. Ad quod dicimus, quia, si illud dictum in sacra Scriptura reperiretur, ex eadem intelligentia acciperetur, qua, cum dicitur incarnata. Sed quia illud auctoritas subticuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem, si natura divina diceretur caro facta ; melius hoc silere puto vel negare quam temere asserere, ne, si illud dicatur, convertibilitas naturae in naturam significari putetur. Ex praemissis indubitabiliter constat, quod persona Verbi sive natura hominis naturam, scilicet carnem et animam, assumpsit, sed non personam hominis. Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo, vel esse homo, sicut Verbum Dei. Ad quod dici potest, quod Dei Filius dicitur factus homo, vel esse homo, non solum quia hominem assumpsit, sed quia ipsum in unitatem et singularitatem sui, id est, personae, accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est, hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personae singularitas exitit. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo, vel facta homo, sicut Dei Filius. Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.
Quare non accepit personam hominis, cum hominem assumpserit.
Ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unitae in unam personam, quam assumpsit, quia non ex illis constabat persona, quando illis unitum Verbum est. Nam sibi invicem sunt unita simul, cum Verbo unita sunt. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro, alia unione Verbo unita sunt ; quia alia est unio animae illius ad carnem, et alia est unio Verbi ad animam illam et carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam, quia non erat ex carne illa et anima illa composita persona una, quam Verbum acceperit, sed accipiendo univit et uniendo accepit.
Contra hoc oppositio, qua probare quidam volunt, personam accepisse personam.
Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumpsit personam. Persona enim est " substantia rationalis individuae naturae ; " hoc autem est anima ; ergo si animam assumpsit, et personam. Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei est unita personaliter, sed quando per se est. Absoluta enim a corpore persona est, sicut Angelus. Illa autem anima numquam fuit, quin esset alii rei conjuncta. Ideoque non, ea assumpta, persona est assumpta. Aliter quoque nituntur probare, Verbum Dei assumpsisse personam, quia assumpsit aliquem hominem. Assumpsit enim hominem Jesum Christum ; ergo aliquem hominem. Quod autem hominem Jesum Christum assumpserit, Augustinus in expositione Symboli sub anathemate tradit dicens : " Si quis dixerit atque crediderit, hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. " Qui etiam in pluribus Scripturae locis hujusmodi utitur locutionibus : " Ille homo a Verbo Dei est assumptus, ille homo factus est Christus. " Et propheta de homine Christo loquens, Deo ait: Beatus quem elegisti et assumpsisti, etc. Ex quibus consequi videtur, quod aliquis homo assumptus sit a Verbo, et ita persona sit assumpta a persona. Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, praemissae locutiones eisque similes secundum hanc intelligentiam sane accipi debent, ut homo Christus, sive home ille, sive quidam homo dicatur assumptus a Verbo sive unitus Verbo, non quia hominis persona sit assumpta vel unita Verbo, sed quia anima illa et caro illa assumpta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit persona Dei et hominis, ut ad hominis naturam, non ad personam respicias, cum assumptum, vel unitum, vel quemdam, vel aliquem in hujusmodi locutionibus Scriptura commemorat. Quocirca, cum quaeritur sine proposita auctoritate, an aliquis, vel quidam homo sit assumptus a Verbo, vel unitus Verbo ; sine distinctione intelligentiae non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex praemissa est quaestio ; sed instantiam quaerentis ita determinato ; si de hominis persona quaeris, respondeo, non: si de hominis natura, dico, est.
(Finis textus Magistri.)
Circa istam distinctionem quintam, in qua Magister agit de extremis assumptionis, quaeruntur duo:
primo, utrum natura divina assumpserit vel assumere potuerit naturam humanam secundo, utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi.