REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, animam Christi novisse omnia scientia infusa, non tamen acquisita, sed in hac profecit, refutatur quoad utramque partem. Primo, quia secundum ipsum, non dantur duo accidentia ejusdem rationis simul, et istae duae scientiae sunt talia. Secundo, si habet scientiam infusam omnium, videtur quod nullam acquirere potest.
Dicitur ad quaestionem, quod notitia in genere proprio dicitur dupliciter, quaedam infusa, quaedam acquisita. Anima Christi non habuit notitiam acquisitam omnium in genere proprio ; habuit tamen omnium notitiam infusam, quia Deus concreavit sibi tantam gratiam, quantam potuit creare ; igitur pari ratione notitiam, etc. Hoc videtur per per illam auctoritatem, Isaiae 2. Egredietur virga, etc, et subditur, spiritus scientiae, etc, et saltem habuit habitualem omnium, hoc est, notitiam in actu primo ; non autem habuit notitiam acquisitam omnium, quia ipse habuit intellectum possibilem et agentem, et notitiam principiorum in actu primo, in quo virtualiter continentur conclusiones ; igitur potuit acquirere scientiam novam in genere proprio.
Sed contra istum Doctorem est, quia ipsemet tenet quod duo accidentia differentia solo numero non possunt simul esse in eodem ; sed cognitio acquisita et infusa in genere proprio, sunt ejusdem speciei, quia licet cognitio in Verbo, et cognitio in genere proprio differant specie, non tamen cognitio infusa et acquisita, quando utraque est in genere proprio, quia cognitio rerum in Verbo,- et in genere proprio differunt formaliter ratione objecti ormalis, quamquam idem sit objectum materialiter. Sed quaelibet cognitio in genere proprio, sive sit infusa, sive acquisita, est objecti formalis unius, quia est ejus sub propria ratione. Nec variatur effectum specie propter diversa agentia quia species eaedem numero, quae nunc causantur ab objecto, possent fuisse immediate creatae a Deo ; igitur cognitio in genere proprio infusa et acquisita ejusdem objecti non differunt specie, quia diversitas causae efficientis specie non arguit diversitatem effectuum specie. Hoc declarat Augustinus 3. de Trinitate 6. de genitis per propagationem et putrefactionem, quae dicit posse esse ejusdem speciei. Idem vult Augustinus in epistola ad Deo gratias. Idem vult Ambrosius de Incarnatione.
Contra conclusionem in se: Ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali, non sunt simul duae cognitiones perfectae, quia alia superflueret ; sed cognitio in genere proprio infusa et acquisita sunt ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali objecti.
Item, quod dicitur, quod potest novam notitiam acquirere, quia habet intellectum agentem et possibilem, non concludit, quia augmentativa potentia fuit in Adam, quando fuit in summo aucto esse. Sic Sancti habent intellectum et possibilem et agentem ; nec posita causa, quae quantum est ex se possit in effectum, oportet quod causet effectum, quia potest praeveniri a causa fortiori dante terminum in quem posset, si non esset praeventa ; igitur non oportet quod causa causet terminum nisi careat termino. Similiter cum quis considerat principia, et omnes conclusiones inclusas, non oportet quod exeat in plures, quia datur terminus. Sic si anima Christi habuit notitiam omnium, non potuit ulterius aliquid acquirere, nec propter hoc ibi frustra ponebatur intellectus agens et possibilis, quia sunt de perfectione naturae animae intellectivae.