Uterque duorum # ens # iam enim ostensum est quod id # aliqua natura # non unitur ei # unitur # supra # q- # amplius. Omne quod est per se inquantum huiusmodi non est per aliud, potest autem id quod est per se secundum unum, esse per aliud secundum aliud, sicut homo est quidem rationalis per se, sensibilis autem inquantum est animal, et aer est quidem subtilis per se, lucidus autem actu per aliud. Unumquodque autem separatum est per se secundum quod separatum est, haec est enim sua substantia, quae est per se unicuique. Illud igitur quod est separatum in unoquoque separato inest ei per se et non per aliud. Si ergo esset aliquid in quo natura humana esset separata, sicut Plato ponebat ydeam hominis, non esset homo per aliud quasi aliud participans, esset autem animal per aliud et ens per aliud, quia natura animalis et entis in eo non esset separata. Si igitur aliquid est quod est ipsum suum esse separatum, hoc nullo modo est per aliud. Non ergo est causatum, hoc enim causatum dicimus quod est per aliud. Nulla igitur substantia causata est suum esse.
Intellectualis # adhuc. Unumquodque quod habet aliquid ab altero / sub / in se consideratum est in potentia ad illud, omne enim agens inquantum huiusmodi est actu, actus autem refertur ad potentiam. Omne autem ens causatum habet esse ab alio. Ergo omne ens causatum est in potentia.
Ergo substantia cuiuslibet entis causati comparatur ad esse quod habet ad / adhuc. Omne quod habet aliquid ab altero comparatur ad illud quod ab altero habet sicut potentia ad actum et sicut subiectum ad propriam perfectionem. Sicut enim actio agentis procedit ab actu agentis, ita terminatur ad actum eius quod agitur. Unde sicut id quo agens agit est actus eius, ita id quod est ab agente est actus eius quod agitur. Omne autem ens aliud a deo habet esse ab ipso, ut supra probatum est. Substantia igitur cuiuslibet entis comparatur ad ipsum esse eius sicut potentia et subiectum ad perfectionem ad actum. Nulla igitur res causata est suum esse. Quamvis autem omnis substantia creata comparetur ad suum esse ut potentia ad actum, non / est / tamen in qualibet substantia creata est potentia ad esse / et / ad non esse propter hoc / quod / quia quod potest esse potest non esse. Esse enim est talis actus qui perficit totam potentiam substantiae intellectualis, et sic non remanet potentia ad non esse. Nec iterum opinandum est quod ipsam substantiam suam non habeat substantia intellectualis a deo sicut et suum esse, quia dicimus quod est in potentia ad suum esse quod habet a deo. Hoc enim est substantiam esse a deo quod substantiae acquiri esse per deum, non quemadmodum materiae praeexistenti acquiritur esse ab agente per novam formam quam acquirit, quia materiae potentia ad formam est potentia ad hoc determinatum esse quod est per hanc formam, unde potuit esse materia praeexistens habens esse alterius modi sub alia forma; sed potentia quae intelligitur in substantia tota / ad esse / respectu sui esse est ad esse simpliciter,/ unde / quia determinatio essendi est per ipsam naturam substantiae, et ita non potest intelligi sic in potentia substantia quaelibet ad suum esse sicut praeexistens actui, sed sicut perfecta per actum essendi.
Oportet primum agens, primo agenti debetur ultimus modus existendi in actu # de- # in his enim quae / procedunt de potentia / sunt / de / e potentia et actu #