Postquam posuit evangelista praeparatoria passionis, hic accedit ad passionem christi; et dividitur in duas partes: quia primo narratur passio quantum ad ea quae facta sunt a Iudaeis; secundo quantum ad ea quae a gentilibus XXVII, 1 mane autem facto etc..
Circa primum duo facit.
Primo ponitur praenuntiatio dominicae passionis; secundo narratur passio et ordo, ibi tunc abiit etc..
Praenuntiatur passio tripliciter: verbo christi, consilio inimicorum, tertio facto et obsequio.
Secunda tunc congregati sunt etc.; tertia cum autem esset iesus etc..
Circa primum primo ponit ordinem praenuntiationis, et ipsam praenuntiationem.
Ordinem et factum est cum consummasset. Et dicit sic, quia ipse solus est qui consummare potest. Nos incipere possumus, sed non consummare, iuxta illud eccle.
IV: multa dicimus, et deficimus.
Item dicit sermones hos, scilicet quos a principio suae praedicationis dixerat, ex quo dixerat: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Vel sermones quos dixerat de praenuntiatione gloriae, quia passio fuit exaltatio gloriae; Phil. II, V. 9: propter quod exaltavit illum deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris.
Item non dicit solum omnes, sed hos omnes, quia omnia ad utilitatem credentium et fidei est locutus.
Scitis quia post biduum Pascha fiet: in ista praenuntiatione non simpliciter praenuntiat, sed dicit, post biduum Pascha fiet: et hoc factum est ad designandum quod non quaecumque passio est passio christi, sed quae signatur per paschale sacrificium.
Et dicit post biduum. Et secundum hoc debetis considerare, quod verba haec dicta fuerunt luna decima tertia, idest feria tertia, quia luna decima quinta celebrabatur Pascha. Sed habetur Io. XII, 1 quod dominus venit in bethaniam, et hoc in die sabbati; et alio die venit in ierusalem, et ibi eiecit vendentes et ementes, et in die lunae rediit, et vidit ficum arentem cui maledixit.
Et secundum marcum in die martis rediit, et tunc in illo die constituit omnes parabolas illas. Et illo die cum consummasset sermones hos, dixit: scitis quia post biduum Pascha fiet.
Hoc nomen Pascha, secundum quod dicit Hieronymus, a pascendo dicitur, sed proprie dicitur phase, quod est transitus.
Quadruplex autem est transitus, secundum quod Pascha quadrupliciter accipitur.
Secundum historiam celebrata est Pascha, quando exterminator percussit primogenita Aegypti; tunc praecepit dominus quod manducarent phase, Ex. XII, 3. Item secundum allegoriam est transitus christi per mortem; et de isto Io. XIII, 1: sciens iesus quod iam hora esset ut transiret de hoc mundo ad patrem etc.. Item est moralis, sive typicus, secundum quod de carnali conversatione transitur ad spiritualem; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item transitus generalis est, secundum quod dicitur quod caelum et terra transibunt etc.. Unde post duos dies, scilicet post doctrinam veteris et novae legis. Secundum Graecum dicitur a pasqui, quod est pasci.
Unde congrue sciens christus quod transiret a mundo ad patrem, dixit et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Non dicit a quo tradetur, quia traditus est a patre; Rom. VIII, 32: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.
Item a seipso; ad Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis etc.. Item a Iuda. Hic: quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam? item a Iudaeis Pilato; Io. XVIII, V. 35: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Item a Pilato gentibus; unde dicitur Io. XIX, 16: tradidit eum ad crucifigendum.
Tunc congregati sunt principes sacerdotum etc.. In parte ista ponitur perversum consilium Pharisaeorum. Et primo ponitur consilium de christi passione; secundo de dilatione, ibi dicebant autem: non in die festo.
Circa primum notare possumus quod peccatum Iudaeorum aggravatur ex tempore, quia tunc, imminente paschali festivitate; Is. LVIII, 13: si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo. Sed, ut credo, non ad diem immediatum refertur, sed circa illud tempus, quia Io. XI, 13 habetur quod collegerunt consilium et ex illa die cogitaverunt ut interficerent eum. Et tunc dicitur quod recessit iesus in regionem iuxta desertum. Unde non fuit hoc immediate factum. Vel potest dici quod bis fuit factum.
Item aggravatur ex multitudine; unde dicitur: congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi; Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima mea: ecce enim manus vestrae sanguine plenae sunt.
Item ex conditione peccantium, quia erant de maioribus; unde dicitur, principes sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; et post: et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius.
Item ex loco, quia in atrio principis sacerdotum.
Unde isti debebant alios cohibere a malitia, ipsi autem faciebant; Dan. XIII, 5: a senioribus egressa est iniquitas.
Sed numquid erant multi principes? praeceperat enim dominus, quod esset unus solus summus sacerdos, sed non sufficiebat eis. Unde propter cupiditatem sacerdotium diviserant. Item iam amiserant, et a Romanis sacerdotium emebant. Vel vocat principes illos qui ante eum fuerant principes, et illum qui illius anni fuerat princeps.
Item tangitur illud de quo consiliabantur ut iesum dolo tenerent. Et hoc erat fatuum eum credere dolo tenere, qui omnia sciebat; Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.
Dicebant autem: non in die festo.
Hic agitur de dilatione: et ponitur consilium, et ratio. Dicebant autem: non in die festo. Posset aliquis dicere quod hoc dicerent ex devotione, ideo hoc tollit dicens ne forte tumultus fieret in populo; sciebant enim quod multi habebant eum ut prophetam, quidam vero ut christum: ideo dissensio erat in populo, sicut habetur Io. VII, 30 ss. Et IX, 8 ss..
Ideo timebant ne tollerent eum a manibus suis. Hoc isti cogitabant, sed aliud cogitabat christus: unde illi duo cogitabant, scilicet quod eum volebant occidere, et quod non in die festo crucifigeretur, ad significandum quod ista immolatio succedebat immolationi agni paschalis.
Cum autem esset iesus in bethania.
Hic ponitur praenuntiatio per factum mulieris.
Et primo ponitur factum; secundo reprehensio; tertio excusatio.
Secunda ibi videntes autem discipuli indignati sunt; tertia ibi sciens autem iesus.
Circa primum quatuor facit.
Primo locus describitur; secundo persona; tertio facultas; quarto opus.
Primo duplex locus ponitur, scilicet generalis et specialis.
Generalis, cum dicit cum esset iesus in bethania; specialis cum dicit in domo simonis leprosi.
Notate quod tunc non erat leprosus, sed curatus fuerat a christo, si enim esset, non remansisset christus cum eo, cum esset illud prohibitum in lege: et tamen utrumque ad mysterium attinet. Bethania domus obedientiae dicitur: unde per hoc significatur eius obedientia; Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Ideo competit ei esse in domo leprosi; Is. LIII, 4: et nos reputavimus eum ut leprosum. Et ob hoc potius ibi venit.
Alia ratio potest esse litteralis, scilicet ut illa haberet fiduciam veniendi ad christum, quia iste erat cognatus mariae, et curatus erat ab eo lepra corporali, et ipsa veniebat ut curaretur a lepra spirituali.
Et notandum quod nullus alius dicitur venire ad christum pro salute spirituali, excepta ista; ideo laude digna fuit.
Accessit ad eum mulier. Ecce persona. Matthaeus et marcus dicunt hoc accidisse in eodem loco, ioannes et Lucas non. Lucas enim loquitur de ista c. VII, V. 37, ss., et ioannes XII, 3 ss..
Est ergo quorumdam opinio, ut fuit Origenis, quod fuerunt mulieres plures. Loquamur de primis duabus. Expresse dicit Hieronymus quod illa, de qua loquitur Lucas, non fuit soror Lazari, quia de illa dicitur quod pedes unxit, de ista dicitur quod pedes et caput.
Ambrosius super Lucam dicit quod utrumque potest dici, quod sit eadem, vel diversa.
Si dicimus quod eadem, possumus dicere: etsi eadem, non tamen eiusdem meriti: sed peccatrix non est ausa caput tangere, sed post habita fiducia caput unxit. Et Augustinus probat quod sit eadem, quia Io. XI, 5 antequam accedat ad istud factum, dicit: erat autem maria soror Lazari, quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis. Ideo videtur quod illa, de qua Lucas loquitur, sit eadem cum illa, quae est soror Lazari.
Origenes dicit quod non est eadem illa de qua Lucas loquitur, et illa de qua ioannes loquitur. Et potest probari ratione temporis, quia illud legitur factum antequam iret in ierusalem; hoc factum est cum dicit: scitis, quia post biduum Pascha fiet. Item ex loco, quia illa in domo marthae, de qua in ioanne; haec autem in domo simonis. Item per hoc quod ibi pedes, hic caput ungit. Quartum est quod ibi Iudas dixit: ut quid perditio haec? hic autem quod omnes discipuli.
Augustinus dicit quod eadem mulier est, et respondet ad rationes Origenis. Ad primam dicit, quod matthaeus non servat ordinem historiae, sed recitat, quia ex hoc casu assumpsit Iudas occasionem peccandi, cum vidit unguentum effundi. Quod obiicit de loco Augustinus non solvit. Potest tamen sic solvi: quia iste homo erat magnae auctoritatis, et potestatem habens, et domus una eorum, quia cognatus eius erat. Aliter quomodo verum esset quod dicitur quod fecerunt ibi caenam... Et Lazarus erat unus de discumbentibus? accessit ergo mulier habens alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris, quod est translucens, et fiunt inde fenestrae.
Et de ista petra fiebant quaedam vasa, ubi conservabantur unguenta, sicut modo fiunt de terra contrita, quia ex sui frigiditate erant conservativa; unde alabastrum, idest vas de alabastro plenum unguento. Et dicitur hic pretiosi, alibi quod nardi pistici. Pistis Graece, fidelis Latine. Unde pistici, idest non sophisticati.
Consequenter effectus ponitur: et effudit super caput eius discumbentis.
Sed hic quaestio duplex. Quomodo christus sustinuit, quia videtur ad lasciviam pertinere? ad hoc respondit Augustinus de doctrina christiana. Aliter existimatur in persona communi, aliter in persona prophetica: quia in persona communi secundum factum, sed in prophetica secundum suam significationem.
In persona communi significaret lasciviam; in persona prophetica significationem.
Expositio allegorica: quia significat sepulturam christi, quia antiquitus corpora solebant inungi. Marci XIV habetur quod praevenit corpus inungere in sepulturam. Item mystice unguentum significat quodcumque opus bonum.
Istud autem opus dupliciter potest fieri, quia quoddam est quod non fit propter deum, sed propter iustitiam naturalem, ut opus gentilis, et hoc est unguentum, sed non pretiosum.
Si propter deum, sic est pretiosum. Unde pedes ungit, quando bonum opus facit propter utilitatem proximi; sed quando ad gloriam dei, tunc ungit caput.
Sed quid est quod dicit ioannes quod pedes, et matthaeus quod caput? Augustinus dicit quod utrumque.
Sed quid est quod dicit marcus quod fregit alabastrum? dicit Augustinus, quod sicut accidit aliquando, quod aliquis effundit sic, ut nihil remaneat, et post frangit: sic fecit ista, et effudit, et fregit.
Vel si vult aliquis calumniari, potest dici quod primo pedes, deinde caput unxit.
Tunc sequitur increpatio mulieris videntes autem discipuli indignati sunt.
Sed hic opponitur, quia Io. XII dicitur quod solus Iudas dixit, iste quod omnes.
Duplex est responsio secundum Hieronymum: quia illud quod dicitur hic quod discipuli dixerunt, dicitur per synecdochem: discipuli, idest discipulus, et hic modus consuetus est in Scriptura; Hebr. XI, 37: secti sunt, quia unus sectus, scilicet nonnisi Isaias. Vel potest dici quod omnes, quia, secundum quod dicit Augustinus, Iudas omnes excitavit. Item, quod alii excitati propter inopiam pauperum, iste vero motus fuit propter avaritiam. Unde dicunt ut quid perditio haec? sed quare hoc dicebant? audierant dominum multum commendasse misericordiam; supra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.
Sciens autem iesus ait illis. Hic ponitur excusatio mulieris: et duo facit.
Primo excusat et commendat; secundo praemium eius tangit amen dico vobis etc.. Et primo excusat; secundo obiectioni discipulorum respondet; tertio exponit quod dixerat.
Dicit ergo quid molesti estis huic mulieri? dominus semper est advocatus huius mulieris, quia Lc. VII, 39 Pharisaeus accusabat eam de peccato, unde dicebat: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum etc., et dominus excusavit eam per dilectionem. Item Lc. X, V. 40 etiam martha accusabat eam de otio, et dominus excusabat eam per contemplationem.
Hic discipuli de unguenti effusione, et dominus excusat eam ex devotione, dicens: quid molesti estis huic mulieri? iob VI, 27: super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
Opus bonum operata est in me; Prov. III, V. 27: noli prohibere aliquem benefacere; si potes, tu ipse benefac. Chrysostomus: aliquando contingit quod aliquis facit bonum opus ex genere, et forte melius facere potuisset; unde aliter est agendum ante factum et post factum. Unde post factum de facto commendandus est; sed si veniret ante factum, consulendum esset ei quod faceret quod melius est. Unde credendum quod si a domino petiisset ante consilium, dixisset ei quod daret pauperibus.
Nam pauperes semper habebitis vobiscum etc.. Hic ponitur responsio ad obiectionem eorum, quia illi dicebant quod poterat dari pauperibus. Me autem non semper habebitis. Verum est secundum praesentiam corporalem, sed semper erit secundum praesentiam spiritualem. Unde dicit infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Et quid fecit? mittens autem hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Sed quid est? numquid intendit sepelire christum? non. Sed, sicut dicit Augustinus, spiritus sanctus sicut movet ad loquendum, ita aliquando ad operandum; unde scriptum est Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, non sunt sub lege. Unde accidit quod a spiritu sancto instruatur aliquis ad aliquem sensum, quem non intendebat. Sic ista bonum opus intendebat, sed spiritus sanctus illud ordinabat ad sepulturam.
Dicit bonum opus operata est in me. Posset aliquis dicere quod dare proximo esset bonum opus. Verum est, sed non tantum quod praedicetur per universum mundum; ideo subdit amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur in memoriam eius, idest in commendationem eius. Hieronymus dicit quod iste crucifigendus praenuntiat evangelium narrandum in universo mundo, et tamen non erat adhuc divulgatum, cum matthaeus scripsit.
Item notate, quod multi voluerunt divulgari nativitatem suam per universum mundum, et deleta est memoria eorum, factum tamen huius non est deletum; Prov. X, 7: memoria iustorum cum laudibus; et Ps. Cxi, 7: in memoria aeterna erunt iusti.
Tunc abiit unus de duodecim.
Supra posuit triplicem praenuntiationem dominicae passionis, hic intendit ad narrationem: et duo facit.
Primo praemittit praeparatoria; secundo agit de ipsa passione, ibi adhuc eo loquente etc..
Sunt autem tria praeparatoria.
Primo ponitur tractatus proditionis; secundo institutio communionis dominicae; tertio de oratione christi.
Secunda ibi die autem azymorum etc., tertia ibi tunc venit iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani.
Circa primum tria.
Primo describitur persona proditoris; secundo tractatus proditionis; tertio sollicitudo; dicit ergo tunc. Intelligatis quod non refertur ad immediate praecedens, quia de ista muliere per transpositionem dictum est; sed retorquetur ad illud quod dictum est, quod congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi... Ut iesum dolo tenerent et occiderent.
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Scarioth. Et describitur persona eius ex tribus.
Ex officio, quia unus erat de duodecim, non solum de discipulis, sed de duodecim specialiter vocatis; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? sed quare futurum malum et proditorem voluit eligere? prima ratio potest esse ad significandum quod nullum condemnat propter suam praedestinationem, vel salvat, sed propter praesentem iustitiam. Unde si damnaret propter suam praedestinationem, non imputaretur alicui. Item propter consolationem hominum: sciebat enim esse futurum, quod multi deciperentur in electionibus, sicut de Philippo accidit, qui elegit simonem magum; ideo dominus permisit inter discipulos proditorem esse. Alia potest esse ratio ut nullus vituperaretur, si aliquis esset malus, cum in primo collegio unus fuerit malus.
Item describitur ex nomine persona proditoris: qui dicebatur Iudas. Inter discipulos vocati fuerunt hoc nomine duo; tamen unus fuit malus, per quod significatur, quod quidam confitentes deum sunt boni, quidam mali. De bonis Ps. Cxiii, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. De malis dicitur ad titum I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.
Item describitur a patria. Scarioth, est villa quaedam, et interpretatur memoria mortis, quia peccatum Iudae in memoria habetur. Et potest ad illud referri quod dicitur Ier. XVII, 1: peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino.
Ad principes sacerdotum, qui christum habebant interficere, obliviscens illius quod dictum est Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Et in Gen. XLIX, 6 dicit Iacob: in consilium eorum non descendat anima mea.
Et ait illis. Hic ponitur tractatus proditionis. Et primo ponitur tractatus; secundo consummatio.
Et primo consideranda est cupiditas eius; secundo praesumptio.
Cupiditas, cum dicit quid vultis mihi dare et ego eum vobis tradam? propter pecuniam omnem amicitiam contempsit; Eccli. X, 10: nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim animam suam venalem habet. Iste enim quia non refraenavit cupiditatem, incidit in proditionem. Quia enim vidit quod fraudatus erat pretio unguenti, ideo voluit recuperare in prodendo christum.
Item tangitur praesumptio, cum dicit et ego eum vobis tradam. Magna praesumptio fuit eum tradere, qui omnia sciebat.
Item loquitur iste ut valde male sentiens de deo, quia quando aliquis vult vendere rem quam diligit, imponit ei pretium; sed quando habet rem de qua vult se expedire, dicit: date mihi quod placet. Sic dicit iste: quid vultis mihi dare? idest date quod vultis.
Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, Ps. Cv, 24.
Et isti constituerunt ei triginta argenteos. Dicit Origenes quod simili modo faciunt qui pro temporali commodo deum dimittunt. Habitat enim in nobis per fidem; sed tunc dimittimus quando nimis temporalibus adhaeremus; unde dixit: at illi constituerunt ei triginta argenteos.
Sed quare ita expressit? quia ita significatum erat per illud Zac. XI, 12: et appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et non est dicendum quod ioseph venditus fuit triginta denariis, sed Scriptura vult quod solum viginti argenteis, idest denariis.
Sed quid vult dicere quod triginta? intelligendum est: iste numerus componitur ex quinque et sex, unde quinquies sex sunt triginta.
Per quinque significantur quinque libri Moysi, vel temporalia quae subiecta sunt quinque sensibus; unde signatur quod post legem Moysi in sexta aetate fieret salus.
Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Hic ponitur sollicitudo.
Et quare hoc faciebat? ut facilius et occultius facinus perpetraret, sicut est de peccantibus, quia qui male agit, odit lucem, io.
C. III, 20; et iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem.