CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod moralis virtus generatur ex assuetudine.
Ex his autem quae dicta sunt manifestum est, quoniam neque una moralium virtutum per naturam nobis insit sive generatur. Nullum enim natura existentium aliter assuescit, puta lapis qui naturaliter deorsum fertur, non utique assuescit sursum ferri sive moveri, etiamsi decies millies aliquis sursum jaciat lapidem, et sic velit eum assuefacere : neque ignis sursum, nunquam assuefiet deorsum ferri. Quamvis enim aliquando titio ardens descendit cum flamma, non propter hoc ignis per se descendit : quod enim in titione descendit, hoc est, quia sequitur propriam naturam. Talis igitur motus non per se, sed per accidens est igni conveniens. Similiter autem est in aliis. Nihil enim eorum quae aliter innata sunt secundum formam propriam et naturam, aliter itaque ad contrarium naturae suae assuefiet, neque praeter natuturam. Infmnt virtutes in nobis,sed innatis quidem nobis eas suscipere : infmnt nobis perfectis per consuetudinem. Si enim virtutes morales in nobis essent ex principiis naturalibus, non moralem scientiam inquireremus: quia ex scientia physicorum perfecta traderetur doctrina de ipsis, sicut de virtute oculi, vel de virtute auditus. Similiter si ex formis naturalibus in nobis esset virtus secundum esse
perfectum, operationes virtutum dominio nostro non in toto subjacerent, sicut nec operatio visus, vel auditus. Sono enim, facto de necessitate fit auditus, vel illuminatione facta ad visum de necessitate fit immutatio visus. Similiter ergo esset in omnibus virtutibus : et sic non essemus domini operationum nostrarum.
Adhuc autem quidquid per naturalem formam determinatum est et perfectum, de necessitate habet ea quae conferunt formam illam, quae sunt operatio propria, et motus proprius, sicut in VIII Physicorum determinatum est : propter quod nulla consuetudine transponi potest ad contrarias operationes vel motus vel loca. Si ergo homo ex solis naturalibus perfectionem haberet virtutum, nunquam posset fieri malus, nec unquam aliquid posset operari ad malitiam : sicut lapis nunquam potest operari nisi secundum gravitatem, nec ignis nisi secundum levitatem.
Ex. altera parte si non essemus natura nati suscipere virtutem, ita quod virtutum inchoatio ex. ipso ordine rationis ad bonum non esset in nobis per naturam, non essemus susceptibiles virtutum, sicut nec asinus, nec hos. Nullius enim rei per naturam susceptibilis est anima hominis nisi cujus inchoatio per modum cujusdam seminis et instrumenta sunt in ipsa, sicut patet in intellectualibus virtutibus, quarum prima semina sunt lumina intellectualia ab intellectualitate prima procedentia. Instrumenta autem sunt prima principia, quae sunt communes animi conceptiones, quas quisque probat auditas, ut dicit Boetius. Et si ista non essent in nobis, nullo studio efficeremur sapientes vel scientes. Haec enim rationem intellectui proprium subjectum faciunt virtutum intellectualium. Similiter igitur oportet quod sit in moralibus, quod scilicet secundum inchoationes et prima principia in nobis sint per naturam, ut simus susceptibiles earum. Hoc autem Avicenna probat satis pulchre, ostendens quod in nullo animalium praeterquam in homine statim ab ineunte aetate et teneris unguibus est verecundia turpitudinis et gloria honestatis. Verecundia autem haec et gloria non procedit, nisi ex inclinatione appetitus naturali ad bonum honestum. Inclinatio autem non est nisi per assimilationem. Assimilatio autem non est nisi per convenientem formam cum honestis et bonis. Honesta igitur et bona per inchoationem sunt in anima. Hujusmodi etiam signum est, quod in omnibus moralibus medium determinatur ad nos. Oportet ergo aliquid esse in nobis, quod sit prima mensura medii: nihil autem mensuratur nisi per aliquid suae naturae simplicissimum et primum. Illud ergo quod est in nobis aliquod est quod est de natura medii virtutis simplicissimum et primum, per quod innati sumus suscipere virtutes.