CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sustinet etiam Theologiam Dei de necessariis non esse practicam, quia licet ejus cognitio it prior volitione, non est regulatiya ejus, quia volitio non est regutabilis. Resolvit tandem, si teneatur non sufficere notitiam esse de se regulati vam, nisi potentia practicans in cognoscente sit regulabilis, ut sit practica, Theologiam Dei de necessariis non esse practicam ; si vero non requiratur voluntatem esse regulabilem practica erit, et utrum dicatur, relinquit ut problema, de quo i. dist. 38.
Licet haec responsio videatur evadere argumentum, et per eam etiam sequentia argumenta possent evadi, tamen aliter posset dici quod Theologia necessaria in intellectu divino, non est practica, quia non est prioritas naturalis intellectionis ad volitionem, quasi conformativi ad ipsum conformandum, sive directivi ad dirigendum aliquid. Quia posita notitia quacumque rectitudinis ipsius praxis, quamvis ista ex se possit conformare potentiam conformabilem seu rectificabilem aliunde, non tamen voluntatem divinam respectu sui primi objecti, quae ex se sola rectificatur respectu istius objecti, ita quod vel talis naturaliter tendit in illud, vel si libere nullo modo est de se quasi indifferens ad rectitudinem, et quasi aliunde aliquo modo habens eam, ita quod notitia determinativa rectitudinis non est necessario prior volitione, quasi volitio illam requirat ut recte eliciatur, sed tantum praeexigit ostensionem objecti. Et istam notitiam ex se directivam non praeexigit ut directivam, sed tantum ut ostensivam, ita quod si posset praecedere volitionem sola ostensio objecti, et sequi notitia rectitudinis necessariae ipsius praxis , sicut dicetur de praxi circa contingentia, aeque recte eliceretur volitio tunc, sicut nunc. Nullo ergo modo intellectio est prior ut conformativa, seu rcgulativa volitionis.
Ad argumentum igitur probans prioritatem rectitudinis ad praxim rectam, responderi potest quod licet sit aliqua prioritas intellectionis ad volitionem, non tamen est sic prior ut requirat rationem rectam esse priorem praxi ; quia talis prioritas est regulae ad regulatum , qualis esse non potest, quando voluntas est omnimoda regula sui in agendo. Hujus controversiae de scientia Dei respectu sui, an sit practica, summa in hoc consistit, si notitia quae de se esset directiva in praxi, dato quod potentia practicans in sciente non esset dirigibilis in agendo, sit practica, ex hoc solo quod esset sic ex se directiva : vel non practica, ex hoc quod potentia practicans in sciente non est dirigibilis. Qui alteram partem tenet, dicat consequenter.