IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic dicendum est etc. Praemissa acceptione materiae duplici, sive in ordine ad verba, quae habent rationem formae, sive in ordine ad significationem ut formale consistens vel dividendo ipsam materiam, ut condistinguitur contra verba, in proximam et remotam. Conclusio Doctoris est, materiam remotam Baptismi hoc modo sumptam esse aquam naturalem, proximam vero ablutionem.
Circa materiam remotam fuerunt aliquot errores. Gnostici negabant aquam sensibilem esse materiam Baptismi, vel adhibendam in mysterio. Irenaeus hoeresi 1. lib. 18. Idem dicebant Seleuciani apud Augustinum hoeresi 59. Paulinam, ut refert Euthymius 2, part. Panoplioe titulo 21. qui proinde solis verbis baptizabant: eumdem docebant Manichaei ut Augustinus ait hoeresi 46. asserentes aquam a malo Deo fuisse creatam; et licet id primum docuerint Marcionistae, aquam tamen ex praecepto ipsi adhibebant ut asserit Theodoretus lib. 1. haerelic. fabularum. Illi priores aquam metaphorice intelligendam putabant, Joannis 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, etc. ut alias quandoque sumitur in Scriptura : Exibunt de ventre ejus (lumina aquae vivoe. Errarunt tamen Jacobitae, qui non in aqua, sed in igne Baptismum dabant, impresso stigmate fronti in formam Crucis ferro candente. Sanderus lib. 3. de visibili Monarchia, hoeresi 113. Prateolus verbo Jacobitae. Quidquid sit de caeremonia, fuit error Seleuci, et Hermae Galatarum.
Fundamentum hujus erroris fuit, quod Christus dicitur baptizare in Spiritu sancto et igni, Joannes autem in aqua, Matthoei 3. Lucoe 3. Joannis et Marci 1. Act. 1. Fuerunt et Flagellantes, qui errabant per vicos, et flagellis seipsos concidentes Baptismum in sanguine fieri contendebant. Witclef apud Waldensem Tomo de Sacramentalibus, illud Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. significare dicebat passionem Christi, propter aquam quae exivit de latere ejus; apud Lutherum in Symposiacis, id est, colloquiis convivialibus, cap. 17. incertum est an aqua, vel cervisia loco aquae sufficiat, ut refert Bellarminus lib. 1. de Baptismo, cap.2.
Conclusio tamen posita est de fide, definita a Tridentino sess.7. de Baptismo, can. 2. Lateranen. in cap. Firmiter, de Summa Trinitate, et fide Catholica. Florentino in decreto unionis Armenorum ; patet Joannis 3. Nisi quis renatus fuerit etc. et cap. 4. Act.8. Ecce aqua, quis prohibet me baptizari. Act. 10. Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos. etc. ad Ephesios 5. Mundans eam lavacro aquoe verbo vitoe, etc. ubi omnes interpretes et Patres eamdem veritatem docent. Clemens Romanus epistola 4. Justinus orat.
ad Antoninum Pium, Irenaeus lib. 3. contra hoereses, cap. 19. Clemens Alexandrinus Poedagogi, cap. 6. Origenes hom. 14. in Lucam, Nicenum Concilium lib. 3. de sancto Baptismate. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 3. Basilius lib. de Spiritu Sancto, c. 14. et 15. Nazianzenus orat. 40. Chrysostomus saepe homil. 25. in Joannem. Damascenus lib. 2. de fide orthodoxa, cap. 9. Ex Latinis Martialis Papa epist. ad Tolosanos, cap. 1. et 4. Tertullianus lib. de Baptismo,cap. 4. Cyprianus epist. 65. et 76. Melchiades Papa in epist. ad Episcopos in Hispania, Hilarius in Psalmum 65. Ambrosius lib. 2. de Paenitentia, cap. 2. serm. 31. in Lucoe 22. de Sacramentis, lib. 1. cap. 4. de iis qui initiantur, cap. 3. et cap. 9. Hieronymus in epist. ad Oceanum, quoe est 83. Augustinus tract. 80. in Joannem, et alibi saepe, Gregorius lib. 4. moralium, cap. 3. et reliqui omnes tam Patres quam Doctores.
Quod autem delirant Seleuciani de igne tanquam materia Baptismi ex Matthoei 3. etc. non intelligitur ignis elementaris, sed Spiritus sanctus, qui,ut Patres dicunt, sanctificat aquas. Alii vero intelligunt de missione visibili Spiritus sancti in Apostolos in die Pentecostes, ut significatur Act. 1. Alii de missione etiam invisibili per Baptismum in Spiritum,quo distinctio denotetur inter Baptismum Christi et Ioannis, qui fuit in sola aqua. Aquam etiam sumi allegorice seu mystice in illo loco Joannis 3. est erroneum, et contra sensum totius Ecclesiae et Patrum, nam cap. 4. baptizabant discipuli Christi in aqua, non alio Baptismo quam Christi, ut in quaestione sequenti videbitur: et ideo in aqua naturali, quam hanc ipsam designavit Christus Joannis 3. docens necessitatem Baptismi a se instituti, et materiam in qua institutus est.
(b) Et intelligitur ablutio hic, etc. Dicit ablutionem formalem non esse materiam proximam Sacramenti, sed activam. Aliqui inde sumpserunt occasionem interpretandi ipsum, quasi asserat fundamentum significationis sacramentalis consistere in ablutione qua est actio, non vero in ablutione, qua est passio, et recipitur in subjectum ; ita Suarez intelligit Doctorem, Sed hanc quaestionem infra dist. 6. q. 2. g Ex illo, definit Doctor magis consistere in passiva ablutione, qua recipitur in subjecto, quod proprie abluitur tam materialiter quam etiam spiritualiter ; intelligitur tamen passiva, ut est ab agente.
Hic autem intendit tantum ablutionem necessario esse a ministro, sive concipiatur hoc vel illo modo, nam si contingat fieri ab alio quam a proferente verba, nihil fit ; et ablutio passiva etiam hoc modo est activa, nam licet passive sumatur, ut refertur ad subjectum recipiens, tamen ut est ab agente active sumitur ad differentiam ejus, quae per alium fieret, aut per casum. Et in quaestione praecedente responsione 2. ad. 3. dicit quod verbum baptizo non significat ipsum Sacramentum, sed ipsum actum ablutionis, nempe ut est ab agente in subjectum.
Perinde tamen est, sive active, sive passive proferatur verbum baptizo, aut baptizetur, ut proferunt Graeci, quia utroque modo denotari potest actus, ut ab agente est, hic et nunc proferente formam et exercente actum. Significatio . sacramentalis consistit in ablutione subjecti ab agente vel agentis circa subjectum ; utrumque ergo horum pertinet ad materiam Sacramenti, ut ablutio sit transitiva, et importet utrumque ordinem, tam ad abluentem quam ad subjectum quod abluitur.
Dubitari solet, an ritus baptizandi trina immersione spectet ad essentiam Baptismi?
et an una immersio sufficiat? Supponimus quantum est de necessitate ministri secluso casu, eum teneri ad ritum praescriptum suae Ecclesiae. Trina immersio, ejusque usus frequens est apud antiquos Patres: eam tradit canon Apostolicus 49. inter Canones Apostolorum, et habetur de consecr. dist. 4. can. Si quis Episcopus, etc. Dionysius Areopagita Ecclesiasticoe hierarchioe, c. 2. Origenes lib. 2. de principiis, Athanasius quoest. 124. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 2. Basilius lib. 2. de Spiritu sancto, c. 15. Gregorius Nyssenus oratione Catechistica, cap. 35. et oratione de Sacro Baptismate, supponit Synodus Constantinopolitana prima can. 7. docet Chrysostomus homil. de fide in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et homil. 24. in Joannem. Trisagio, et lib. 4. fidei orthodoxae, cap. 10. Ex Latinis Tertullianus, lib. de corona militis cap. 3. et adversus Praxeam, cap. 16. Ambrosius lib. 2. de Sacramentis, cap. 1. Hieronymus dialogo adversus Luciferianos, cap. 4. et in cap. 4. ad Ephesios, Augustinus serm. 19. de tempore, et serm. 201. et homil. 4. Leo 1. epist. 4. cap. 3. Pelagius cap. Multi, de consecratione, dist. 4. Gregorius Magnus epist. 41. Concil. Toletan. IV. cap. 1. Alcuinus de officiis Ecclesiasticis, cap. 19.et alii posteriores. Noster Doctor in Reportatis quoest. 4. hujus, docet eam necessariam esse necessitate ministri, explicans varios casus, in quibus alioquin excusatur. Ibidem etiam tradit mysterium hujus trinae immersionis esse, quia baptizamur in Christi mortem et sepulturam, qua triduo mansit in sepulchro. Hanc significationem tradit Cyrillus Ierosolymitanus, Nyssenus orat. de Sancto Baptismate, Ambrosius, Leo Papa et multi alii. Trinitatis mysterium significare docet Dionysius, et Origenes, et Hieronymus ; utrumque designari docet Augustinus ultimo loco, et Gregorius Magnus,
Quamvis autem aliqui Patres trinam immersionem ad traditionem Apostolicam referunt, non ita intelligendum est, ut necessitate Sacramenti exigatur, quin una immersio, seu etiam aspersio, vel infusio sufficiat: est communis Theologorum in hac dist. et cum S. Thom. quoest. 66. art. 1. docet Cyprianus epist. 1. alias. 76. qui aspersionem et profusionem tanquam sufficientem docet ; supponit Tertullianus lib. de poenitentia, eap. 6. definit Gregogorius Magnus in epist. ad Leandrum, quoe est lib. 1. epittolar. 41. et habetur canone de Trina, de consecrat. dist. 4. qui utrumque ritum, seu una seu tribus immersionibus baptizandi approbat, quem sequitur Toletanum IV. Non esse vero trinam immersionem necessariam ex institutione Christi supponit canon 49. Apostolorum, quia Trinitatis invocationem docet necessariam ex institutione Christi Matthoei ultimo, quamvis reprehenderit unam immersionem factam in mortem Christi, et trinam fieri praecipiat: institutionem Christi refert ad Baptismum in invocatione trium personarum, non in trinam immersionem.
Sic etiam Pelagius Papa supra citatus, agens de eo quod necessitate Sacramenti institutum est, docet baptizari debere in nomine Trinitatis, quamvis immersionem trinam fieri debere supponat, non tamen refert eam ad Christi institutionem, sicut revera in ea non invenitur, nec Ioannis 3. nec Matthaei ultimo, neque ullibi ex sacra Scriptura colligitur necessario facienda.
Quod amplius est Actorum 2. uno die baptizati sunt tria millia, quod magis praesumitur factum per aspersionem, quam per trinam immersionem, quia tempus non suppetebat post horam diei sextam.
Idem, in actis Laurentii martyris legitur aspersione baptizasse instante suo martyrio.
Accedit denique ratio et congruentia, quia ideo Baptismus institutus est in aqua ut materia ejus propter necessitatem esset pervia, data est cuilibet potestas baptizandi valide ex eadem ratione; sed multi sunt casus propter infirmitatem, aut defectum aquae, in quibus trina immersio non esset possibilis, ergo non fuit congruum ad eam ligari Sacramentum.
Deinde sive dicatur denotare tres personas, sive etiam sepulturam Christi, non requiritur, quia tres personae perfectius et expressius per formam Baptismi, quam per trinam immersionem denotantur ; et ipse actus baptizandi sub invocatione trium personarum sufficienter significatur per formam. Ex Apostolo desumpta similitudo mortis et sepulturae Christi sufficienter denotatur per unam immersionem, quia maxime intelligitur de morte peccati, et resurrectione ab ipso, ut ipse Paulus insinuat ad Roman. 6. ergo nulla congruitate trina immersio poni potest ad essentiam Sacramenti spectare. Neque obstat epistola Cornelii apud Eusebium de Baptismo Novati sub una mersione, revocantis in dubium Baptismum ejus: Si modo, inquit, talem hominem Baptismum accepisse dicendum sit, etc, quia de ritu non dubitat, sed de fructu Baptismi in homine perverso. Objicitur etiam canon praefatus Apostolorum, ubi reprobatur unica immersio in mortem Christi, sicut et canone 7 , primae Synodi Constantinopolitanae damnantur Eunomiani, quod in una immersione, et in mortem Christi non invocata Trinitate baptizarint ; de quibus Theodoretus, seu de eorum auctore Eunomio dicit, quod sancti Baptismi ritum a Christo et Apostolis traditum subvertit.
Respondetur ex dictis, dari Baptismum una immersione, et in nomine Christi mortui, seu in mortem Christi fuisse reprobatum ; tum quia forma subvertebatur, quae fuit Matthaei ultimo, et hanc rationem damnationis adducit canon Apostolorum ; tum quia ritus novus inducebatur ad finem erroris, ut Eunomiani faciebant, qui negabant Trinitatem, et ad professionem talis erroris utebantur tantum una immersione, sicut postmodum Ariani trina ad professionem erroris et separationis trium personarum in natura et consubstantialitate, ut refert Gregorius Magnus supra.
Hinc Synodus Constantinopolitana docet Eunomianos redeuntes ad Ecclesiam esse baptizandos. Unde illa una immersio Eunomianorum non fuit baptismalis, quia non recipiebat determinationem per formam legitimam, aut etiam validam. Quia licet dicamus Baptismum datum in nomine Christi valere etiamnum, ut quidam volunt, vel certe pro aliquo tempore valuisse currente motivo, ut causa dispensationis factae, non est idem baptizare in nomine et potestate Christi, ac baptizare in mortem Christi, vel in Christum reduplicative, inquantum mortuus erat et sepultus. Licet enim Baptismus repraesentet analogice mortem et sepulturam Christi, ex his tamen non sumit efficaciam, sicut neque Christi meritum ad mortem et sepulturam extenditur; et sicut natura humana desiit per mortem destructa unione animae ad corpus, sic etiam neque Christus fuit, id est, Filius subsistens in natura humana subsistente ex partibus unitis durante morte et sepultura.
Particula vero in nomine refertur ad Christum subsistentem, sicut et potestas designata, invocatio etiam Trinitatis implicita in nomine Christi, de qua Ambrosius supra, requirit Christum subsistentem, forma autem Baptismi exigit expressionem causae principalis, ut sit valida ex Florentino, et connotat principium, a quo est sanctificatio ; unde si dicatur : Baptizo te in oeternitate Patris et Filii et Spiritus sancti, non esset legitima forma, quia non quaecumque invocatio expressa trium personarum exigitur, et sufficit ad Sacramentum; sed illa, qua denotantur esse causa principalis sanctificationis, ut supponit Florentinum in ratione praedicta, qua declarat per se spectantia ad formam substantialiter, ut bene Vasquez colligit disp. 140. cap. 4. sub finem, hoc non denotat aeternitas, neque immensitas trium personarum.
Ad propositum ergo applicando praedictam doctrinam, haec forma : Baptizo te in mortem Christi, vel in Christum mortuum reduplicative, quae est aequivalens, non denotat causam subsistentem et principalem, sive meritoriam, quae est Christus subsistens et instituens Sacramentum, sive principalem physicam, quae est Trinitas, ut importatur per nomen Christi modo explicato, ac proinde defuit sufficiens forma, per quam determinaretur illa ablutio, ut fieret baptismalis.
Hunc eumdem errorem esse eum, quem damnant Apostoli, constat ex tenore Canonis, quem Eunomius postea assumpsit, estque secutus. Hinc sequitur hos Canones non praejudicare opinioni communi, quam supra defendimus. Sequitur perinde ex praedictis non haberi trinam immersionem spectare ad necessitatem Sacramenti, sed fuisse introductam per modum ritus, in quo magis explicite declararetur mysterium Trinitatis, vel certe similitudo Baptismatis, ad triduanam sepulturam Christi ; et viguit in Ecclesia Orientali et Occidentali, usque ad Gregorium Magnum, quae consuetudo tunc in aliquibus Ecclesiis est abrogata ad reprobationem erroris, qui per eam a schismaticis et haereticis intentatus est, atque ex aliis congruentiis. Factum approbat Pontifex quem sequitur Toletanum IV. neque enim constat.
Sed traditio Apostolica, sicut in illis Canonibus apparet, passim comprehendit, non solum quae a Christo ordinata sunt, tanquam necessaria, sed quae ipsi Apostoli per assistentiam Spiritus sancti ordinarunt observanda, tanquam tempori congrua et statui fidelium, quarum aliqua differentia casus et circumstantiarum omittenda exigebat. Alia vero retenta sunt quae omni tempori deserviunt, nam eadem potestas ad successores transivit, ut possint etiam circa Sacramenta, salva eorum substantia, ea ordinare, quae utilitati fidelium et ipsorum Sacramentorum reverentiae cedunt, ut recte Tridentinum sess. 21. cap. 2. determinat. Alia quae ad hanc materiam ablutionis spectant, infra tractabuntur ex occasione in sequentibus
(c) Et hujus probatio non est alia, etc. Supra dist. 1. quoest. 2. art. 2. probavimus Sacramenta debere similitudinem earum rerum habere, quarum sunt Sacramenta, sicut causam instructionis ex eadem similitudine, secundum proportionem desumptam, quae ratio fuit ut Sacramenta in rebus et verbis instituerentur ex Dionysio, Chrysostomo, et aliis citatis. Hinc Doctor ex proprietatibus aquae naturalis declarat congruentiam, unde Sacramentum Baptismi in aqua, et non in alia quavis materia fuerit institutum. Easdem congruentias tradit Alensis 4. part. quoest. 8. m. 3. art. 2. g 1. D. Thomas in 4. dist. 3. quoest 3. 3. part. quoest. 66. art. 3. D. Bonaventura eadem dist. 3. part. 2. art. 1. quoest1.
Vide Hugonem lib. 2. de Sacramentis part. 6. cap. 4.