In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum natura divina assumpserit, vel assumere potuerit naturam humanam ?
Alens. 3. p. q. 1. m. 3. et q. 7. m. 1 . art. 3. D. Thom. 3. p. q. 3. art. 3. et hic. q. 2. art. 2. D. Bonavent art. 1. quaest. 4. Richard. art. 1. q. 2. et dist. 11. art. 1. q. 4. Aegid. htc2. part,. q. 1. Suarez 3. p. tom. 1. disp. 17. s. 1. Vasq. disp. 27.
Circa primum (a) arguitur quod sic. Persona divina assumpsit naturam humanam ; ergo et natura divina. Consequentia probatur, quia quae sunt eadem realiter respectu cujuscumque actionis realis, sunt eadem, sive se habeant ad illam ut principium, sive ut terminus, quia actio realis est a principio reali, ut res, et non ut intentio tantum, et ad terminum realem.
Praeterea, quod potuit probo, quia natura divina, cum sit infinita, includit in se rationem omnis suppositi ; igitur potest supplere vicem cujuslibet suppositi creati, et ita personare naturam creatam.