REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Primum dictum : Anima Christi non novit omnia actualiter elicitive, nec intuitive, nec abstractive, quia sic excederet in infinitum intellectum nostrum. Secundum: Anima Christi habet species omnium quidditatum, neque omnia per unam, vel paucas repraesentari possunt, de quo in Oxon. 2. d. 3. q. 10. et 11. hoc modo novit omnes quidditates habitualiter. Tertium : Non novit actu simul omnia singularia, quia non per species quidditatum, de quo ibidem q. 11. quia individuationes aliquid addunt super naturas ; ibidem q. I. et 6. nec per species proprias omnia individua cognoscit, quia essent infinitae, bene tamen aliqua per species infusas, et etiam per proprias acquisitas, de quo ibidem q. 11. Quartum : Singulare est per se intelligibile, licet a nobis non pro hoc statu, explicat id : Intellectus est universalium, etc. licet intellectus non impeditus singularitatem capiat, et sensus non.
Dico igitur ad quaestionem, quod animam Christi nosse omnia in genere proprio, potest multipliciter intelligi, quia cognoscere in genere proprio, proprie est cognoscere rem formaliter in se, non ut relucet in aliquo in quo continetur eminenter ; et sic nihil extra Deum potest a Deo cognosci in genere proprio, quia si extrinsecum informaret ejus intellectum, vilesceret ejus intellectus. Sed intuendo se videt omnia extra se clarius, quam aliquis alius intellectus in genere proprio, tamen in quolibet alio intellectu a Deo, cum notitia rerum in Verbo stat notitia earum in genere proprio, quia omnis intellectus est totius entis, et nisi videatur totum ens, non habe omnem notitiam, quam potest habere simul ; igitur stat quod anima
Christi habuit notitiam rerum in Verbo, et tamen in genere proprio. Potest igitur quaestio intelligi, quod anima Christi novit omnia in genere proprio habitualiter vel actualiter, et utrumque dicitur abstractive vel intuitive, et utrumque dupliciter, vel de cognitione quidditatum vel singularium.
Dico igitur, loquendo de cognitione actuali, anima Christi non novit omnia, nec abstractive, nec intuiti ve actu elicito uno, nec pluribus simul ; quia si actualiter videret infinita, simul excederet in infinitum intellectum nostrum ; hoc est impossibile, cum sint ejusdem speciei. Experimur enim quod intellectus noster non se extendit simul actualiter in infinita, nec extendere potest ; imo valde indistincte intelligit plura simul actu, si illa intelligantur per diversas species. Si quaeritur, an possit intelligere intuitive sic omnia? hoc pertinet ad aliud membrum, an scilicet posset simul videre omnia habitualiter.
Si autem intelligatur quaestio de omnibus quidditatibus, vel singularibus, dico quod simul novit habitualiter omnes quidditates, quia hoc est de perfectione intellectus. Sed per quid novit omnes quidditates? Dico quod neque per unam rationem, neque per multas acquisitas, quia non potest una ratio distincte repraesentare omnes quidditates, nisi istae quidditates contineantur eminenter in illa, secundum omnem rationem intelligendi. Sed nulla talis potest poni in intellectu creato, nisi poneretur quod inferiora solum distinguuntur a superioribus per negationes, ita quod causa semper superior contineat totam entitatem inferioris, et inferior partem superioris cum negatione, quod est impossibile. Habuit igitur ista anima per infusionem notitiam quidditatum per species sibi concreatas.
Si intelligatur quaestio, an novit omnia singularia simul, et hoc actualiter et abstractive, vel actualiter et intuitive ? dico quod non, nec est idem cognoscere singulare actualiter et intuitive, et cognoscere existentiam singularis, quia singulare non est idem quod existentia, cum abstrahat ab existentia; si tamen poneretur quod universale sufficeret ad cognoscendum singulare perfecte, et tunc per hoc quod cognosceret quidditates perfecte abstractive, cognosceret singularia, consequens esset dicere quod simul novit omnia singularia. Sed primum est falsum, quia impossibile est quod per quidditatem cognoscitur singulare perfecte, nec ita per hoc quod cognoscitur, quia singulare addit supra naturam, et quidditatem, ut probatum est de individuatione ; igitur addit in cognoscibilitate ; igitur cognitio unius non sufficit ad cognitionem alterius. Si igitur cognosceret omnia singularia simul, sequeretur quod illa haberet multas rationes ejusdem speciei simul, quia rationes proprias cujuscumque individui, et sequeretur quod actu essent infinita singularia cognita per memorias in actu, quod communiter negatur ; et supposito quod sit negandum, dico quod non novit simul omnia singularia, nec proprie dicitur scientia singularium, etsi notitiam eorum haberet. Dices, si non novit omnia simul, igitur vel nullam notitiam singularium habuit infusam, vel pari ratione qua quorumdam, et omnium. Dico quod probabile est quod nullorum singularium habuit notitiam infusam., potuit enim acquirere, cum occurrerent sufficienter ; vel si habuit, habuit aliquorum, et aliquorum non. Ratio potest esse, quaedam erant nobiliora, et illorum notitiam habuit infusam, non ignobilium.
Dices, singularia non sunt per se intelligibilia, igitur non habuit notitiam singularium per se. Antecedens patet ; tum quia sensus est singularium, intellectus universalium per Philosophum ; tum quia nos non distincte intelligimus singularia, igitur nec anima Christi, cum sit ejusdem rationis.
Dico quod quodlibet singulare cujuscumque generis, est per se intelligibile, licet non a quocumque intellectu aequaliter, quia ex quo intellectus est totius entis, et in singulari nihil est intrinsece, quin sit positivum, quodlibet in eo est per se intelligibile, et ipsum in se est per se unum ; igitur per se intelligibile, quia licet pars entis per accidens sit per se intelligibile, non tamen totum, cum non sit per se unum.
Item, quodlibet est intelligibile ab intellectu Dei, ita singulare sicut Universale ; igitur et a quocumque intellectu, absolute loquendo, cum quantum est ex se, sit totius entis, licet impediatur secundum istum statum lapsum. Ideo de potentia ordinata non potest dici singulare per se intelligibile a quocumque intellectu, non quia objectum non sit in potentia propinqua, quantum ex parte sui, sed quia intellectus non movetur nisi a phantasmate vel a natura, quae gignit phantasma, quorum neutrum est hoc ut hoc, natura enim est prius natura quam sit haec ut haec. Ideo singularitas non movet intellectum nostrum, quia illud est principium movendi, quod assimilat sibi effectum. Ideo singularitas se habet tantum concomitanter ex parte moventis intellectum, quia . nihil movet intellectum nostrum nisi natura, vel phantasma, et ideo intellectus, qui sic movetur a re, non capit hoc, ut hoc ; sed respectu intellectus Dei, non sic est, quia ab illo immediate cognoscitur haec ut haec. Et cum dicitur, sensus est singularium, dico quod impossibilius est singulare per se sentiri, quam per se intelligi, quia principium immutandi sensum non potest esse nisi natura, ut natura ; igitur non immutat, ut haec, ideo sensus non cognoscit per se singulare, ut hoc. Quia si sint duo corpora in eodem loco, nullus sensus judicabit ibi dualitatem accidentium, esto quod illa duo sint alba ; igitur solum refertur sensus per se in naturam, et non in naturam, ut haec. Quomodo igitur intelligit Aristoteles? Dico quod dicit quod intellectus est universalium, quia intellectus sicut potest in universale, sic potest in singulare, et sic potest in utrumque. Nunc autem sensus sic potest in singulare, quod nullo modo potest in universale ; Philosophus enim accepit naturam, ut communicatur, et in illam naturam potest sensus, quam singularitas concomitatur, et ista natura, ut natura non est universalis.
Et si igitur nullus sensus discernit diversitatem inter duo accidentia ejusdem speciei posita in eodem ubi, proprium est sensui cognoscere singulare, hoc est, naturam communi catam, nullo modo universale ; intellectus vero potest in utrumque per se.
Et cum dicitur postea quod nos non distincte cognoscimus singulare, dico quod hoc est ex ordine ad phantasmata. Vel esto quod intellectus noster accipiat notitiam immediate a re, quia tamen in statu isto non potest moveri a natura ut haec per se, hinc est quod non intelligimus nunc singulare directe et per se. Si tamen intellectus esset separatus ab istis impedibilibus, per se cognosceret singulare ut hoc.