Ultimus ad quem # unde omnis forma vel actus est in potentia antequam perveniatur ad esse # esse # esse.
Si aliqua dispositio ab aliquo agente producatur in aliquibus rebus, id quod est principium talis dispositionis in rebus recipientibus / oportet esse / convenit agenti secundum propriam suam naturam, sicut raritas causatur in corporibus ab igne, est autem principium raritatis in corporibus rarefactis calor, hoc enim corpora rarefiunt, et ideo calor convenit igni secundum suam naturam. Esse autem actu est dispositio inventa in rebus omnibus a primo agente, hic enim est / proprius effectus agentis / proprium agenti / quod faciat esse actu. Ipsum autem esse est per quod omnia fiunt actu, nam et ipsae formae vel actus sunt in potentia et non in actu antequam perveniatur ad esse.
Igitur # sicut calor igni # adhuc. Omne agens agit sibi simile, nisi per accidens aliter eveniat. Oportet igitur quod omnis effectus similetur agenti secundum quod est eius effectus, sicut calefactum similatur calefacienti inquantum est calidum. Omnia autem entia causata sunt effectus primi agentis inquantum / sunt ent- / acceperunt esse ab ipso, universali enim causae proprie respondet universalis effectus. Omnia igitur entia causata / sunt entia / habent esse / per assimilationem ad primum agens. Primum autem agens non est agens univocum, cum sit unum tantum, ut supra ostensum est. Impossibile est igitur quod / esse / ipsum esse sit substantia alicuius entis causati: effectus enim assimilatus agenti secundum suam substantiam et naturam est effectus univocus, cum unumquodque ex sua substantia in specie vel genere collocetur.
In, substantiae,# esse # ut etiam ex supra dictis patet # adhuc. Agens inquantum agens refertur ad factum inquantum est factum. Agens autem inquantum est agens est actu. Actus autem inquantum huiusmodi refertur ad potentiam. Omne igitur factum inquantum huiusmodi est ut potentia per comparationem ad agens. Per hoc autem fit quod ab agente in actum producitur. In omni igitur facto est compositio potentiae et actus. Ostensum autem est supra quod omnia alia praeter deum sunt ab ipso. In omnibus igitur aliis existentibus est compositio actus et potentiae. Esse # eius,# actus autem est alicui # alterum # dicuntur enim similia quae communicant in forma # ad potentiam # patet quod # potentia et actu # idem aliquid componi # ut #