Postquam determinavit philosophus in septimo de substantia modo logico, considerando scilicet definitionem et partes definitionis, et alia huiusmodi quae secundum rationem considerantur; in hoc libro octavo intendit de sensibilibus substantiis determinare per propria principia, applicando ea quae superius inquisita sunt logice, ad substantias illas.
Et dividitur in duas partes. In prima continuat se ad praecedentia. In secunda prosequitur suam intentionem, ibi, sensibiles autem substantiae omnes materiam habent.
Circa primum tria facit. Primo proponit in generali suam intentionem. Secundo repetit quaedam quae dicta sunt, ibi, dictum est autem. Tertio ponit continuationem dictorum ad dicenda, ibi, quoniam autem quod quid erat esse substantia.
Dicit ergo primo quod, cum multa dicta sint in septimo logica consideratione circa substantiam, oportet syllogizare ex his quae dicta sunt, ut applicentur quae secundum considerationem logicam dicta sunt, ad res naturales existentes. Et oportet colligentes ea, idest summarie et recapitulatim recolligentes quae dicta sunt, imponere finem complendo tractatum de substantia; quod fiet tractando ea quae superius tractatis desunt.
Deinde cum dicit dictum est resumit quaedam eorum quae dicta sunt; quia dictum est in septimo quod in hac scientia principaliter quaeruntur causae et principia et elementa substantiarum. Cum enim haec scientia consideret ens commune sicut proprium subiectum, quod quidem dividitur per substantiam et novem genera accidentium, accidentium vero cognitio ex substantia dependeat, ut in septimo probatum est, relinquitur quod principalis intentio huiusmodi scientiae sit circa substantias.
Et quia scire unumquodque non contingit nisi cognitis principiis et causis eius, sequitur quod ad hanc scientiam pertineat inquirere principia et causas et elementa substantiarum. Quae tria qualiter differant, superius in quinto ostensum est.
Deinde cum dicit substantiae vero resumit aliquid superius dictorum; scilicet modos quibus accipitur substantia. Et primo ponit quae dicuntur substantiae in rerum natura existentes, quarum quasdam omnes confitentur esse, scilicet substantias sensibiles, ut terra et aqua et alia elementa; et ulterius secundum ordinem nobilitatis et perfectionis, plantae et animalia et partes eorum, et ultimo caelum, et partes caeli, sicut sunt orbes, et sidera quae transcendunt alias substantias sensibiles in nobilitate.
Quasdam vero substantias non omnes confitentur in rerum natura subsistere. Sed quidam posuerunt singulariter eas esse, qui ponunt species et mathematica separata secundum esse, volentes quod cuilibet abstractioni intellectus, respondeat abstractio in esse rerum. Et quia intellectus abstrahit universale a particularibus ut hominem a socrate et Platone, posuerunt species separatim per se subsistere. Quia vero intellectus abstrahit aliquas formas a materiis sensibilibus, utputa curvum, de cuius intellectu non est nasus sicut de ratione simi, et linea et alia huiusmodi, quae mathematica dicuntur, posuerunt mathematica separata.
Deinde cum dicit alias vero ponit modos accipiendi substantias secundum rationis acceptionem. Et ponit duos modos: quorum unus est quod substantia dicitur quidditas alicuius substantiae naturalis; quae quidem nihil aliud est quam ipsum quid est rei naturalis. Alio modo dicitur substantia secundum aliam acceptionem, secundum quam genus dicitur magis substantia quam species, et universale magis quam singularia, ut quidam posuerunt, prout in tertio libro in quaestionibus tractatum est. Et huic acceptioni substantiae secundum quam universale et genus substantia dicuntur, coniuncta est ratio de ideis quas supra dixit species. Eadem enim ratione ponuntur ideae esse substantiae et universalia.
Deinde cum dicit quoniam autem continuat se ad praecedentia; dicens quid determinatum sit, et quid determinandum restat. Dicit ergo: quia quod quid erat esse est substantia, et ratio significativa eius est definitio; propter hoc in praecedenti libro determinatum est de definitione. Et quia definitio constat ex his quae praedicantur per se, propter hoc etiam ibi determinatum est de eo quod est secundum se. Et quia definitio ratio est partes habens, necessarium fuit determinare de partibus definitionis, quae scilicet sint partes rei definitae, et quae non; et utrum eaedem sint definitionis partes et definiti. Et secundum aliam literam utrum partes definitionis oporteat definiri. Et primum melius est.
Item in septimo ostensum est quod neque universale nec genus est substantia. Et sic tota consideratio quae accipitur de rationibus et de substantia, in septimo libro pertractata est. Inter has substantias vero quae in rerum natura existunt, de ideis et mathematicis posterius est perscrutandum, quas quidam dicunt per se singulariter subsistere praeter substantias sensibiles. De hoc enim agetur in ultimis libris huius doctrinae.
Nunc autem immediate oportet tractare de illis substantiis quas omnes confitentur esse, scilicet de sensibilibus, ut ex manifestis ad immanifesta procedatur.
Deinde cum dicit sensibiles autem posita continuitate dictorum ad dicenda, hic incipit philosophus tractare de substantiis sensibilibus inquirendo principia eorum.
Et dividitur in partes duas. In prima determinat de materia et forma, quae sunt principia substantiarum sensibilium.
In secunda de unione earum adinvicem, ibi, de dubitatione.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod materia et forma sunt principia substantiarum sensibilium. Secundo determinat ea, quae sunt consideranda circa utrumque, ibi, oportet autem non ignorare.
Circa primum duo facit. Primo manifestat, quod materia sit principium substantiarum sensibilium. Secundo manifestat hoc idem de forma, ibi, quoniam autem et quae quidem.
Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit materia, dividens eam contra alias acceptiones substantiae. Unde dicit, quod omnes substantiae sensibiles habent materiam; quod ideo est quia omnes sunt in motu, et motus non est sine materia.
Sed sciendum est, quod materia aliter dicitur substantia, et aliter forma, et aliter compositum. Materia enim dicitur substantia non quasi ens aliquid actu existens in se considerata, sed quasi in potentia, ut sit aliquid actu, haec dicitur esse hoc aliquid. Forma vero, quae et ratio nominatur, quia ex ipsa sumitur ratio speciei, dicitur substantia quasi ens aliquid actu, et quasi ens separabile secundum rationem a materia, licet non secundum rem.
Compositum vero ex his dicitur esse substantia quasi separabile simpliciter, idest separatim per se existere potens in rerum natura; et eius solius est generatio et corruptio. Neque enim forma neque materia generatur aut corrumpitur nisi per accidens. Et licet compositum sit separabile simpliciter, tamen secundum rationem, aliorum quae dicuntur substantiae, quaedam sunt separabilia, et quaedam non. Forma enim est separabilis ratione, quia potest intelligi sine materia sensibili individuante; materia vero non potest intelligi sine intellectu formae, cum non apprehendatur nisi ut ens in potentia ad formam.
Vel potest esse sensus quod substantiarum secundum rationem, idest formarum, quaedam sunt ratione separabiles, ut mathematicae, quaedam non, ut formae naturales.
Vel iterum quod quaedam sunt formae separatae absque materia existentes, de quibus inferius determinabit.
Secundo ibi, quia vero dicit, quod necesse est in substantiis sensibilibus ponere materiam quasi substantiam et subiectum. In omni enim mutatione oportet esse subiectum commune terminis mutationis in contrariis mutationibus; sicut in mutatione secundum locum est aliquod commune subiectum, quod nunc est hic, et iterum alibi. Et in augmento est aliquod subiectum commune, quod nunc habet tantam quantitatem, et iterum minorem, quantum ad decrementum, et maiorem quantum ad augmentum. Et in alteratione est aliquod subiectum, quod nunc est sanum, et nunc infirmum. Cum igitur sit quaedam mutatio secundum substantiam, scilicet generatio et corruptio: oportet esse aliquod commune subiectum, quod subiiciatur contrariis mutationibus secundum generationem et corruptionem; et hoc positis terminis, qui sunt forma et privatio; ita scilicet quod quandoque sit actu per formam, et quandoque sit subiectum privationis illius formae.
Ex hac autem Aristotelis ratione apparet, quod generatio et corruptio substantialis sunt principium veniendi in cognitionem materiae primae. Si enim materia prima de se haberet aliquam formam propriam, per eam esset aliquid actu. Et sic, cum superinduceretur alia forma, non simpliciter materia per eam esset, sed fieret hoc vel illud ens. Et sic esset generatio secundum quid et non simpliciter. Unde omnes ponentes primum subiectum esse aliquod corpus, ut aerem et aquam, posuerunt generationem idem esse quod alterationem.
Patet autem ex hac ratione qualiter accipiendus sit intellectus materiae primae; quia ita se habet ad omnes formas et privationes, sicut se habet subiectum alterabile ad qualitates contrarias.
Deinde cum dicit et hanc sequuntur ostendit, quod materia non eodem modo est in omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod materiam existentem subiectum generationis et corruptionis sequuntur aliae mutationes. Sequitur enim, si sit generabile et corruptibile, quod sit alterabile et secundum locum mutabile. Sed ipsa, scilicet materia subiecta generationi et corruptioni, non sequitur ad quascumque alias mutationes, et praecipue ad illam, quae est loci mutatio. Non enim sequitur, si aliquid habeat materiam localem, idest per quam sit in potentia ad ubi, quod habeat materiam generabilem et corruptibilem, idest subiectam generationi et corruptioni.
Deficit enim hoc in corporibus caelestibus, in quibus etiam est alteratio aliqualis secundum illuminationem et obscurationem, non tamen generatio et corruptio. Et ideo dixit unam propter loci mutationem, vel duas propter talem alterationem, quae tamen non vere est motus alterationis, quia illuminatio non est motus, sed terminus motus. Sic autem secundum quamlibet mutationem oportet accipere materiam, sicut in qualibet mutatione est aliquis modus fiendi simpliciter vel secundum quid. Quae autem est differentia eius quod est fieri simpliciter, et secundum quid, dictum est in primo physicorum: quia simpliciter fieri est secundum substantiam: fieri secundum quid, est secundum accidens.