Hic signatur exauditio suae orationis: et circa hoc tria facit. Primo ponit spem exauditionis. Secundo gaudium de exauditione facta, ibi, et exultavit cor meum. Tertio gratias agit, ibi, cantabo.
Dicit ergo, in misericordia tua speravi, non in mundo: Thren. 3: misericordiae domini multae quia non sumus consumpti: non in potestate mea, quia nulla est contra diabolum: job 41: non est potestas super terram quae possit ei comparari. Et ponit hic tria per quae homo juvatur contra diabolum: scilicet per laetitiam spiritualem, per orationem devotam, et per bonam operationem. Propter primum dicit, exultavit cor meum in salutari tuo, non in temporalibus vel vanitatibus, sicut faciunt peccatores, de quibus job 21: gaudent ad sonitum organi, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Oseae 9: noli laetari Israel, noli exultari, sicut populi, sed in salutari tuo, idest in christo, qui ad hoc venit ut salvet nos: Matth. 1: ipse enim salvum faciet etc.. Et haec laetitia armat hominem contra diabolum: Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Secundum est oratio sive laus dei: unde addit, cantabo domino, idest laudabo eum: Ps. 21: qui timetis dominum, laudate eum. Laus enim dei multum valet ad expugnandum diabolum: Matth. 17: hoc genus Daemoniorum non ejicitur nisi per orationem et jejunium: Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo jesu meo. Et hoc pro beneficiis concessis: et ideo sequitur. Qui bona tribuit mihi, idest qui bona tribuit.
Jacob. 1: omne datum optimum etc.. Et dicit, bona, quia sunt quaedam bona temporalia quae dominus tribuit: Matth. 15: tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta etc.. Item, bona spiritualia, quae sunt bona gratiae et virtutes: 1 Cor. 12: divisiones gratiarum sunt etc.. Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult job 2: si bona suscepimus de manu domini etc.. Item bona gloriae: Psal. 26: credo videre bona domini in terra viventium.
Haec omnia bona tribuit dominus; et ideo merito laudandus est: Eccl. Ult. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Tertium est bonum opus, de quo subjungitur, psallam, idest operabor. Psallere est manu tangere Psalterium. Hieronymus: semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum; Matth. 12: cum immundus spiritus exierit ab homine etc. Usque ingressi habitant ibi etc.. Fiunt etc.. Nomen domini, idest ad laudem nominis domini altissimi: Luc. 1: gloria in altissimis deo: Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant etc..