Primum quidem igitur intendendum etc..
Postquam philosophus positis quibusdam probabilibus circa continentiam et incontinentiam movit contra singula dubitationes, hic accedit ad solvendum. Considerandum autem est quod non eodem ordine solutiones inducit neque quo probabilia praesupposuit neque quo dubitationes induxit, sed secundum quod exigit ratio doctrinae; prout scilicet unius dubitationis solutio ex altera dependet.
Primo igitur dicit de quo est intentio.
Secundo exequitur propositum, ibi, est autem principium etc..
Dicit ergo primo, quod ad solvendum praedictas dubitationes, primo est considerandum utrum aliqui cum hoc, quod sunt scientes, possunt esse incontinentes vel non, et si sic, per quem modum sciant. Et haec dubitatio primo solvitur, quia eius solutio pertinet ad considerandum an sit incontinentia vel non. Dictum est enim supra, quod contentio socratis ad hoc erat quasi incontinentia non esset. Prius autem de unoquoque oportet considerare an est.
Deinde secundo oportet considerare circa qualia debeamus ponere aliquem dici continentem vel incontinentem, utrum scilicet circa omnem delectationem et tristitiam, vel circa quasdam determinatas; et haec dubitatio secundo solvitur, licet fuerit sexto loco proposita, quia principium inquirendi quis sit aliquis habitus est considerare materiam ipsius, sicut patet ex modo procedendi Aristotelis in praecedentibus. Et quia continens et perseverativus secundum materiam differunt, simul cum hoc considerandum est utrum sint idem vel differant. Et similiter considerandum est de omnibus aliis, quaecumque habent coniunctionem et convenientiam cum hac consideratione.
Deinde cum dicit: est autem principium etc., incipit solvere dubitationes supra motas.
Et primo determinat an sit continentia et incontinentia, determinando primam dubitationem, quae movebatur contra tertium probabile; secundo determinat materiam continentiae et incontinentiae, solvendo sextam dubitationem, quae movebatur contra sextum probabile; et quia temperantia et continentia conveniunt in materia, simul in hac parte ostendit differentiam temperantiae et continentiae, solvendo tertiam dubitationem, quae movebatur contra quartum probabile. Ostendit etiam quis sit peior, utrum intemperatus vel incontinens, solvendo quintam dubitationem, quae movebatur contra primum probabile; et haec secunda pars incipit ibi: utrum autem est aliquis incontinens etc..
Tertio ostendit quid sit continentia et incontinentia solvendo quartam dubitationem, quae movebatur contra secundum probabile, et cum hoc solvit secundam quaestionem, quae movebatur contra quintum probabile, ostendendo, quod prudens non potest esse incontinens. Et haec tertia pars incipit, ibi, utrum igitur continens est etc..
Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad solvendum.
Secundo excludit falsam solutionem, ibi, de eo quidem igitur etc.. Tertio ponit veram, ibi, sed quia dupliciter etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur, ibi, neque enim etc..
Dicit ergo primo, quod ad determinandum praedicta, oportet primo intendere, ut sciamus haec duo. Quorum primum est utrum continens et incontinens habeant differentiam, scilicet specificam, per quam ab omnibus aliis differant, in circa quae, id est ex hoc quod habeant materiam determinatam circa quam sint, sicut differentia mansuetudinis est ex hoc quod est circa iras, vel in qualiter, idest in modo se habendi circa quamcumque materiam, sicut prudentia est circa omnem materiam moralem, non tamen eodem modo sicut virtutes morales.
Et ad exponendum quod dixerat, subdit quod considerandum est, utrum aliquis dicatur incontinens solum ex hoc quod est circa aliquam materiam, vel solum in ut, idest solum ex hoc, quod aliquo modo se habeat indifferenter circa omnem materiam.
Vel non solum per hoc vel per illud dicatur aliquis continens vel incontinens, sed in ex ambobus, idest et ex determinato modo et ex determinata materia.
Secundum quod oportet praeconsiderare est, si continentia et incontinentia sint circa omnia vel non, sed circa determinatam materiam.
Deinde cum dicit neque enim etc., determinat quod dixerat. Et primo secundum: dicens, quod continens et incontinens non dicitur aliquis simpliciter circa omnia, sed circa illam determinatam materiam, circa quam dicitur aliquis temperatus vel intemperatus; scilicet circa concupiscentias et delectationes tactus.
Secundo ibi: neque in ad haec etc., determinat primum: et dicit quod non dicitur aliquis continens et incontinens solum in ad haec, id est respectu alicuius determinatae materiae (sic enim idem esset et intemperatus, cum sint circa eamdem materiam): sed dicitur aliquis incontinens in sic habere, idest ex hoc quod aliqualiter se habet circa determinatam materiam. Quia hic, scilicet intemperatus, ex electione ducitur ad peccandum, quasi existimans quod semper aliquis debeat persequi, id est accipere, delectabile sibi praesentialiter oblatum. Sed incontinens non hoc existimat, sed tamen persequitur delectabile, quando est sibi praesens.
Deinde cum dicit: de eo quidem igitur etc., excludit falsam solutionem, quam etiam supra tetigit. Et dicit quod nihil differt ad praesentem rationem si dicatur, quod illa cognitio praeter quam aliqui incontinenter agunt sit vera opinio, sed non sit scientia. Ex facti enim evidentia constat, quod quidam incontinenter operantium non habent debilem inhaesionem quasi dubitantes, sed aestimant se per certitudinem scire illud, contra quod agunt. Si ergo aliquis dicere velit, quod propter hoc magis opinantes praeter opinionem agunt quam scientes, quia quiete, idest debiliter inhaerent opinatis, considerandum est, quod in hoc nihil differt scientia ab opinione.
Quidam enim non minus inhaerent opinionibus etiam falsis quam alii verae scientiae: et hoc potest videri per Heraclitum, qui adeo firmiter tenebat omnia semper moveri, et non esse veritatem aliquam diu permanendi in rebus, quod in fine vitae suae nolebat loqui, ne veritas interim transmutaretur, sed solum movebat digitum ad aliquid enunciandum, ut dicitur in quarto metaphysicae.
Deinde cum dicit sed quia dupliciter etc., ponit veram solutionem.
Et primo solvit dubitationem per quasdam distinctiones. Secundo per naturam ipsius operativae scientiae, ibi: adhuc autem, et si naturaliter etc..
Circa primum ponit tres distinctiones. Quarum prima est, quod dupliciter dicimus aliquem scire: uno quidem enim modo dicitur scire ille qui habet habitum, sed non utitur eo, puta geometra cum non considerat geometricalia; alio modo dicitur scire ille qui utitur sua scientia, scilicet considerando ea quae sunt illius scientiae; multum autem differt utrum aliquis agat ea quae non oportet habens habitum scientiae sed non utens, vel quod aliquis habeat habitum et utatur speculando. Hoc enim videtur esse durum, scilicet quod aliquis agat contra id quod actu speculatur. Non autem videtur esse durum si aliquis agat contra id quod habitualiter scit sed non considerat.
Secundam distinctionem ponit ibi: adhuc quia duo modi etc..
Et dicit quod duo sunt modi propositionum quibus utitur ratio practica, scilicet universalis propositio et singularis: nihil autem prohibere videtur, quod aliquis operetur praeter scientiam, qui habitu quidem cognoscit utramque propositionem, sed in actu considerat tantum universalem, non autem particularem; et hoc ideo, quia operationes sunt circa singularia. Unde si aliquis non considerat singulare, non est mirum si aliter agat.
Sciendum tamen quod dupliciter potest accipi universale. Uno quidem modo prout est in seipso: puta si dicamus quod omni homini conferunt sicca. Alio modo secundum quod est in re singulari, puta si dicamus quod iste est homo vel talis cibus est siccus; potest ergo contingere quod aliquis sciat et in habitu et in actu universale secundum se consideratum; sed universale consideratum in hoc singulari vel non habet, idest in habitu non cognoscit, vel non operatur, id est non cognoscit in actu.
Secundum igitur hos modos sciendi differentes intantum differt impossibile quod socrati videbatur, ut nullum inconveniens videatur eum qui incontinenter agit uno modo, scire scilicet in universali tantum vel etiam in singulari, in habitu sed non in actu. Si autem alio modo sciret ille qui incontinenter agit, videretur esse inconveniens, scilicet si sciret singulare in actu.
Tertiam distinctionem ponit ibi: adhuc habere etc..
Et primo ponit distinctionem. Secundo excludit obiectionem, ibi, dicere autem sermones etc..
Dicit ergo primo, quod praeter dictos modos adhuc invenitur in hominibus alius modus sciendi. Quod enim aliquis sciat habitu et non actu, differentiam quamdam videtur habere.
Aliquando enim est habitus solutus, ut statim possit exire in actum cum homo voluerit. Aliquando autem est habitus ligatus ita quod non possit exire in actum. Unde quodammodo videtur habere habitum et quodammodo non habere, sicut patet in dormiente vel maniaco aut etiam ebrioso. Et hoc modo sunt dispositi homines dum sunt in passionibus. Videmus enim quod irae et concupiscentiae venereorum et quaedam huiusmodi passiones manifeste transmutent et corpus exterius et non solum animales motus, puta cum ex his incalescit corpus; et quandoque tantum increscunt huiusmodi passiones quod quosdam in insanias deducunt. Et sic manifestum est quod incontinentes similiter disponuntur dormientibus, aut maniacis aut ebriosis, quod scilicet habent habitum scientiae practicae in singularibus ligatum.
Deinde cum dicit: dicere autem sermones etc., excludit obiectionem. Posset enim aliquis obiicere contra praedicta, quod incontinentes quandoque dicunt verba scientialia etiam in singulari et ita videtur quod non habeant habitum ligatum. Sed ipse hoc removet, dicens quod hoc quod dicunt sermones scientiae non est signum quod habeant habitum solutum. Et hoc probat per duo exempla.
Quorum primum est quod etiam illi qui sunt in passionibus praedictis, puta ebrii et maniaci, proferunt voce demonstrationes, puta geometricas, et dicunt verba empedoclis, quae erant difficilia ad intelligendum, quia metrice philosophiam scripsit. Secundum exemplum est de pueris quando primo addiscunt, qui coniungunt sermones quos ore proferunt sed nondum eos sciunt, ita scilicet quod mente intelligant. Ad hoc enim requiritur quod illa quae homo audit fiant ei quasi connaturalia, propter perfectam impressionem ipsorum intellectui, ad quod homo indiget tempore in quo intellectus per multiplices meditationes firmetur in eo quod accepit. Et ita est etiam de incontinente. Etsi enim dicat, non est mihi bonum nunc persequi tale delectabile tamen non ita sentit in corde. Unde sic existimandum est, quod incontinentes dicant huiusmodi verba quasi simulantes, quia scilicet aliud sentiunt corde et aliud proferunt ore.
Deinde cum dicit: adhuc autem, et si naturaliter etc., solvit propositam dubitationem secundum naturalem processum practicae scientiae, applicando praedictas distinctiones ad propositum.
Et primo determinat veritatem quaestionis.
Secundo respondet obiectioni socratis.
Circa primum duo facit. Primo proponit naturalem processum scientiae practicae in agendis; secundo ostendit impedimentum quod accidit in incontinente, ibi, quando quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod si aliquis velit considerare causam, quare incontinentes praeter scientiam agant secundum naturalem processum practicae scientiae, oportet scire quod in eius processu est duplex opinio. Una quidem universalis, puta omne inhonestum est fugiendum.
Alia autem est singularis circa ea quae proprie per sensum cognoscuntur, puta: hic actus est inhonestus. Cum autem ex his duabus opinionibus fiat una ratio, necesse est quod sequatur conclusio.
Sed in speculativis anima solum dicit conclusionem. In factivis autem statim eam operatur. Ut, si opinio universalis sit quod omne dulce oportet gustare, opinio autem particularis sit quod hoc, demonstrato aliquo particulari, sit dulce, necesse est quod ille qui potest gustare statim gustet, nisi sit aliquid prohibens.
Et hoc quidem fit in syllogismo temperati, qui non habet concupiscentiam repugnantem rationi proponenti quod omne inhonestum est vitandum. Et similiter in syllogismo intemperati, cuius ratio concupiscentiae non repugnat quae inclinat ad hoc quod omne delectabile sit sumendum.
Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit qualiter accidat defectus in incontinente.
Et primo ostendit aliquid in eo esse prohibens; secundo ostendit causam prohibitionis, ibi: non contrarie autem etc.; tertio ostendit qualiter ista prohibitio cesset, ibi: qualiter autem etc..
Circa primum considerandum est, quod in incontinente ratio non totaliter obruitur a concupiscentia quin in universali habeat veram sententiam; sit ergo ita quod ex parte rationis proponatur una universalis prohibens gustare dulce inordinate, puta si dicatur, nullum dulce oportet gustare extra horam, sed ex parte concupiscentiae proponitur quod omne dulce est delectabile, quod est per se quaesitum a concupiscentia. Et quia in particulari concupiscentia ligat rationem, non assumitur sub universali rationis, ut dicatur hoc esse praeter horam; sed assumitur sub universali concupiscentiae, ut dicatur hoc esse dulce. Et ita sequitur conclusio operis; et sunt in hoc syllogismo incontinentis quatuor propositiones, sicut iam dictum est.
Et quod hoc modo se habeat quandoque processus rationis practicae, patet per hoc quod forte insurgente concupiscentia ratio dicit hoc concupiscibile esse fugiendum secundum universalem sententiam, ut dictum est: concupiscentia autem ducit ad hoc libere proponendo et assumendo absque prohibitione rationis, quae est ligata, quia concupiscentia quando est vehemens potest movere quamlibet particulam animae, etiam rationem, si non sit sollicita ad resistendum. Et sic accidit conclusio operis, ut scilicet aliquis agat incontinenter contra rationem et opinionem universalem.
Deinde cum dicit: non contrarie autem etc., ostendit causam praedictae repugnantiae. Et dicit, quod non est ibi contrarietas ex parte rationis per se, sicut accidit in dubitantibus, sed solum per accidens, inquantum scilicet concupiscentia contrariatur universali rationi rectae.
Non autem aliqua opinio per se contrariatur rectae rationi, sicut quidam dicebant.
Et ex hoc infert quoddam correlarium, quod scilicet bestiae non dicuntur continentes aut incontinentes, quia non habent universalem opinionem moventem cui contrariatur concupiscentia, sed moventur solum ex fantasia et memoria singularium.
Deinde cum dicit: qualiter autem solvitur etc., ostendit qualiter cessat talis repugnantia.
Et dicit quod qualiter solvatur ignorantia quam incontinens habet circa particulare et rursus redit ad rectam scientiam, eadem ratio est quod de vinolento et dormiente, quae quidem passiones solvuntur facta aliqua transmutatione circa corpus, et similiter quia per passiones animae, puta per concupiscentiam vel iram transmutatur corpus, oportet cessare hanc transmutationem corporalem ad hoc quod homo redeat ad sanam mentem. Et ideo haec ratio non est propria huius considerationis, sed magis oportet eam audire a physiologis, idest naturalibus.
Deinde cum dicit: quia autem ultima etc., secundum praemissa solvit hanc rationem socratis.
Et dicit, quod propositio et opinio ultima, scilicet singularis, accipitur per sensum et principatur in actionibus quae sunt circa singularia.
Huiusmodi autem propositionem aut opinionem ille qui est in passione vel omnino non habet in habitu vel habet habitum ligatum ut non possit in actu scire, sed hoc modo loquitur de his, sicut ebrius dicit verba empedoclis.
Quia ergo ista sunt vera, et quia universale quod per scientiam comprehenditur non est extremus terminus operabilium, videtur sequi illud quod socrates quaerebat. Patet enim ex praedictis quod passio non fit in praesentia principalis scientiae quae est circa universale, quum passio sit solum in particulari.
Neque universalis scientia trahitur a passione, sed solum aestimatio sensibilis, quae non est tantae dignitatis.
Ultimo autem epilogat, tanta dicta esse de hoc quod sciens incontinenter agat, vel ille qui non est sciens, et quomodo incontinens sit sciens.