LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De proprietatibus antonii.
Amomum (testante Avicenna) est arbor similis viti, et lignum ejus sicut thecae involutum, et flos est ejus similis in colore emathici. Emathicem autem est quiddam quod invenitur in mineris, et est nigrum habens venas subrufas. Emathem etiam est quod provenit ex adustione magnetis, et est subnigrum, venas in se habens diversas. Huic autem sistitur flos \amonii, et hoc differt a flore vitis. Folia autem sunt in quantitate et figura sicut folia vitis albae. In colore autem praeferunt splendorem auri. Color autem ligni est sicut color hyacinthi, boni odoris valde. Invenitur tamen hujus arboris quaedam species, quae nascitur in locis humidis, quae est viridis ligni, et odor ejus est sicut odor rutae.
Id autem quod de hac arbore venit de aegypto est, quod neque multum longum, neque multum latum, nec valde difficile ad frangendum : et odor illius exuberat super odorem rutae : et hoc vocatur aegyptiacum. Sed in via numerata melius et nobilius est primum, quod et aureum vocatur, propter auri similitudinem quod praefert in foliis : pejus autem inter tria est secundum, quod habet lignum viride, eo quod est in locis aquosis na- tum, et praecipue natum in loco aquoso simul et petroso : hoc enim melius est tertium : et hoc magis declinat ad albedinem simul et rubedinem, et est spissum planum et extensum, rectorum pororum absque tortuositate solidi ligni : et cum masticatur, est mordicativum acutum, et pulverizabile cum teritur.
Inquit Bioscoridos, quod inter species amonii dictas, melius est id quod est album ad rubedinem declinans, quod nos in tertia specie esse diximus. Est autem seminis plenum, quod congregatur in eo sicut botri. Est autem subtiliativum in comparatione sua ad maturativum, et est stipticum, et in hoc convenit cum virtutibus acori. Amonium tamen est vehementioris digestionis et maturationis quam acorus. Sed acorus est vehementioris exsiccationis quam amonium. Medicorum autem sententia est, quod habitum valet ad sedandum podagram. Est autem gravativum capitis et somniferum et inebriativum. Constantinus etiam dicit, quod mulier ex eo edens in apozemate sive in decoctione, curatur a doloribus vulvae, et menstrua provocat. Emplastrum autem factum ex eo, valet contra puncturam scorpionis.