CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter per consuetudinem virtutes generantur ?
Ex dictis igitur patet, quod quaecumque quidem natura nobis adveniunt secundum perfectionem formae materialis, horum potentias perfectas per naturales habitus primo in nobis ipsis habentes, et postea operationes perfectas reddimus ex potentiis illis perfectis procedentes, et per consuetudinem ipsas non accipiamus, quod in sensibus manifestum. Non enim ex multoties audire sensum auditus acer pimus, sed modo sensum auditus prius ex natura habentes, usi sumus audiendo In operationibus auditus. Auditum autem habuimus non utentes, sive ab usu, sed per naturam. Virtutes autem morales non habuimus, sed potius accepimus operantes et ab usu operationum. Unde prius in talibus est usus operationum, et potius haec acceptio virtutum : sicut tamen prius est effectu, quemadmodum et in aliis artibus ea quae oportet nos discentes facere et perfectionem ipsam, discimus ea, haec non per doctrinam, sed facientes discimus usu factionum. Verbi gratia quia aedificantes factionum usu aedificatores fiunt, et citharizantes usu citharizationis fiunt citharistae. Sic igitur et justa quidem operantes usu operationis justorum justi efficimur, temperata autem facientes usu factionis temperatorum efficimur temperati, et fortia facientes usu fortiorum efficimur fortes.
Cum enim In anima sit duplex agens, agens scilicet primum, et proximum. Agens primum est intellectus practicus ad morales virtutes. Agens autem proximum est appetitus ratione participans per voluntarium, cujus principium est in ipso consciente singularia, in quibus est actus. Et in forma illorum primi scilicet et proximi agentis, operatio egrediens generativa est virtutis : sicut et calidum., et frigidum, et humidum, et siccum, forma primi informati informata de potentia ducunt ad actum omne quod generatur. Non ergo operatio secundum quod circa passionem est, generat virtutem, sed potius secundum quod Informata sit sic forma primi et activi intellectus, et forma proximi elicientis operationem, quod est appetitus formam rationis participans. Sicut enim generans univocum efficitur generati, et generatio erit per se et non secundum accidens.
Quorumcumque autem potentiarum talis est generatio habituum, horum po-
tentias et perfectas ad operationem et habitibus stantes sicut in ultimo suae virtutis non habemus extra naturam, sed per operationes acquirimus. Unde in talibus quamvis potentia naturalis sit, ex natura tamen actus et complementum est in operationibus. Et ideo operationes procedunt sicut causa, et complementum sequitur. Unde in talibus potentia praecedit actum tempore in eodem, quamvis in diversis actus potentiam praecedat et tempore et ratione et substantia : sicut et in omni natura stat ordo iste. Intellectus enim practicus est In actu perfectissimo et primo sed indistincto, formam rationis participans est In inchoatione actus : et ideo informat operationes ad actus generationum. Sed in ipso appetitu qui formam accipit virtutis, prior potentia quam actus. Et propter hoc dicit Aristoteles in III de Anima , quia sicut omnium natura est aliquid agens quod est omnia facere, et aliquid patiens quo est omnia fieri : ita et in anima istas oportet accipere differentias. Ubicumque autem in eodem prius est completio per actus agentis quam sit operatio, Ibi potentias habemus per naturam, et complementa eorum non accipimus per operationes. E converso autem est in his in quibus complementa per operationes accipimus. In his quidem possibilitatem Imperfectam habemus per naturam, sed ad actum et complementa perducunt operationes per formam quam accipiunt ab agente primo et ab agente proximo.
Testatur autem huic etiam hoc quod fit in civitatibus, quae secundum optimas urbanitates sunt ordinatae. Legumlatores enim bonos cives student facere, assue- : facientes eos ad opera bona, supponentes quod ex operationibus bonis virtus civilis Innascitur. Haec enim voluntas omnis legurnlatoris, quod videlicet cives bonos per operationes bonas efficiat. Quicumque vero legumlatores non bene hoc fa- cluxit, peccant corrumpentes, sicut sunt leges tyrannorum et latronum ad mala assuefacientes suos per malas operationes. Et differt horum civilitas a civilitate quae simpliciter civilitas est, sicut differt bona civilitas a mala. Bona enim civilitas contractiva est et perfectiva est civium in bono. Mala autem corruptiva est in contrariis.
Si autem aliquis objiciat, quod in omni eo quod est ejusdem naturae, est principium, medium, et extremum, sicut patet in omni motu et omni generatione : et sic videtur principium, medium, et extremum in generatione virtutis esse ejusdem naturae : eo quod, sicut dicit Averroes, motus non est nisi forma post formam : et cum principium virtutis sit in natura, videtur et medium et extremum esse in ipsa : et sic virtus videtur esse forma naturalis et non acquisita. Adhuc autem omne quod secundum naturam educitur de potentia ad actum, eductum non est additum, sed potius unum cum eo quod fuit in potentia: et secundum hoc virtutes morales non sunt additae potentiis, sed unum cum ipsis: quod multi negant dicentes virtutes esse in praedicamento qualitatis secundum illam speciem, quae dicitur dispositio et habitus. Potentias autem non ponunt in eadem specie, sed potius in naturali potentia vel impotentia. Dicimus ad haec quod in veritate essentia virtutis una est in principio, medio, et extremo, sed. esse non est unum. Et bene concedendum est, quod essentia virtutis intranea est naturae per essentiam, sed non est intranea secundum omnem modum: sed per esse potentiale est unius, et esse perfectionis accipitur ab operationibus : sicut et in omni natura forma per essentiam est intus, et esse essentiale per profectum animae et perfectum accipitur ab operatione principiorum naturae. Hoc etiam modo dicimus per esse additas potentiis, sed non per essentiam. In essentia enim idem est quod fuit in potentia et quod est in actu : et ideo dicit Aristote-
les quod est unum, et non multa. Et quod dicunt virtutes esse in praedicamento qualitatis, et ad illam speciem quae est dispositio vel habitus, potentia autem est in specie quae dicitur naturalis potentia vel impotentia: penitus rude est quia nihil prohibet idem, secundum diversum esse quod habet, in diversis esse praedicamentis et in diversis speciebus praedicamentorum. Et sic potentia ut potentia est in specie quae est naturalis potentia vel impotentia. Potentia autem secundum esse quod habet formae inchoatae vel perfectae, est in specie dispositionis vel habitus : imo (quod plus est) aliquid secundum id quod est, et secundum esse qualitas est,sicut ipsum rationale est per id quod est, substantia est sicut principium substantiae substantia est. Per esse autem qualitas est: quia per esse quod habet in homine, homo qualis dicitur secundum quod per ipsum homo est rationalis: et secundum hoc esse nihil prohibet ipsum accipere in diversis diversum modum incrementi et perfectionis : cum tamen secundum quod substantia est hominis, ab omnibus aequaliter participetur: et sic est in omni forma naturali: sic etiam rationale per id quod est, unum est imperfectum et perficiens et perfectum. Virtus autem ejus est secundum quod perfectum est, et ideo virtus rationis acquisitum esse dicit rationis et non essentiam acquisitam.