In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Et vidi in dextera sedentis supra thronum, Librum, scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. "
Supra actum est de sedente in throno et ornatu ejus, hic agitur de Libro quem nemo poterat aperire nisi Agnus.
Et dividitur hoc capitulum in quinque partes.
In prima parte videtur primo Liber signatus in dextera sedentis. Secundo, ponitur de apertione quaestio Angeli, v. 2: " Et vidi Angelum. " Tertio, dicit quod non est inventus quis dignus aperire, ibi, V. 3 : " Et nemo poterat. " Quarto, ponitur fletus Joannis pro hac re, ibi, v. 4 : " Et ego flebam. " Quinto, ponitur consolatio facta a seniore, ibi, v. 5 : " Et unus de senioribus. "
In prima ergo parte ostenditur divina dispositio de redemptione humani generis : in secunda, desiderium antiquorum Patrum de impletione illius dispositionis : in tertia, afflictio de dilatione illius impletionis : in quarta, flentium consolatio : in quinta, praedictae dispositionis adimpletio.