LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De considerationibus sumptis a casibus ex similibus et proportionalibus in esse et generari et corrumpi et hujusmodi.
Est autem locus extrinsecus ex convenientibus essentialiter et accidentaliter sumptus. Essentialiter quidem ut casus : accidentaliter autem utsimile proportionabile magis et minus, et hujusmodi. Deinde ergo (post opposita quae maxime et extrinseca sunt) destruere volenti problema de proprio, considerandum si casus propositi proprii non est proprium casus subjecti assignati, tunc enim sequitur quod nec in proposito casus erit proprium : ut quia ejus quod est juste, non est proprium id quod est bene, nec justi proprium erit bonum : si enim casus removetur a casu, et nomen removetur a nomine.
Construenti autem hac consideratione opposito modo utendum est, si casus est proprium casus, tunc et nomen nominis, et e contrario : ut quoniam hominis proprium est gressibile bipes esse, et homini erit proprium gressibile bipedi secundum casum dici, ut etiam gradiendo bipedaliter dicatur. Haec autem consideratio a casibus non tantum est in opposito, sed in natura oppositorum, quemadmodum in prioribus locis hujus scientiae ubi de casibus agebatur, dictum est. Si enim ejus quod est juste fieri, proprium est bene fieri: et ejus quod est injuste fieri, proprium est male fieri.
Destruenti quidem ergo hoc loco sic utendum, quod si oppositi casus non est proprium oppositi casus, tunc neque in proposito propositi casus. Cujus exemplum est : si enim ejus quod est juste fieri, proprium est bene fieri, et ejus quod est injuste fieri, est proprium male fieri.
Construenti vero hac consideratione per oppositum modum utendum est, si casus oppositi est proprium casus alterius oppositi, tunc et in proposito casus istius oppositi est proprium casus illius oppositi: ut si boni est proprium esse optimum, ut boni per se est proprium esse optimum inter bona quae sunt utile, delectabile, honestum, tunc etiam mali erit per se proprium pessimum : et de quibus debet formari si optime esse est casus boni per se, pessime esse est casus mali per se.
Deinde etiam inspiciendum in ea quae similiter se habent in proportione ad aliud. Destruere quidem volenti problema de proprio, considerandum si quatuor sunt, quorum primum ad secundum se habet sicut tertium ad quartum : si secundum non est proprium primi, quartum non erit proprium tertii. Si enim quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet in proportione ad ipsum, non est proprium : neque in proposito.
quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet, erit proprium. Cujus exemplum, sicut quoniam similiter se habet ad faciendum aedificium aedificator, et medicus ad faciendum sanitatem, uterque arte facit: sicut non est medici proprium ut ex arte semper inducat sanitatem, ita non erit aedificatoris proprium facere vel perficere aedificium.
Hac autem consideratione construenti per oppositum est utendum, si quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet, est proprium : quia quod similiter se habet in proportione eadem, est ejus quod similiter se habet, proprium in proportione simili. Cujus exemplum est, quoniam similiter se habet medicus ad praeservationem ab infirmitatis periculo, sicut gyrustes, hoc est, luctator ad perfectivum euechiae. Est autem gyrustes proprium quod sit perfectivum euechiae, erit proprium medici praeservando facere sanitatem, sive quod hoc modo perfectivum sit sanitatis. Intelligendum autem quod gyrustes in antiquis urbibus fuit luctarum in cursibus et pugnis et ludis magister : quia, sicut dicit Victorinus, instituta fuerunt ad euectionem corporum, et excitationem caloris, et subtiliationem sanguinis, ut in bona dispositione et densitate carnis conserveretur corpus : et ideo arte ad hoc indiguit, quod ludos et pugnas et luctas instituerit, et quando et quibus et ubi quilibet etiam exercerent luctas in corpus : apud inertes et pigros resolvitur et laxatur caro ut nocivum recipiat et laxum, et a se repellere non possit per calorem hebetatum : et tales luctae sunt ut palestrae cursus in stadiis. Idcirco cursus equorum pypodroneuru vocatur et tripudium et hujusmodi: per haec enim praeservabant corpora ne cachechiam incurrerent.
Deinde comparando unum proprium ad duo subjecta per similem proportionem, inspiciendum ex his subjectis quae sic (hoc est, similiter) se habent ad illud proprium quod comparatur ad ipsa. Et destruenti quidem considerandum si
quod sic (hoc est, similiter) se habet, non est proprium subjecti quod similiter se habet: tunc neque in proposito quod sic se habet ad proprium. Si autem ejus quod sic se habet in simili habitudine, est proprium ejus quod sic se habet : tunc sequitur, idem proprium quod prioris subjecti est proprium, non est proprium secundi subjecti ad quod similiter se habet sicut ad primum, sicut positum fuerat esse proprium ejus. Et hujus causa est, quia idem proprium non potest esse duorum subjectorum specie differentium. Hujus autem exemplum est, quoniam si sic se habet prudentia ad pulchrum in moribus et foedum, quod disciplina utriusque eorum est: non est autem prudentiae disciplinam esse pulchri: sequitur quod etiam non erit proprium ejus disciplinam esse fcedi. Si vero est proprium prudentiae disciplinam esse pulchri, sequitur quod non sit proprium ejus disciplinam esse fcedi : impossibile enim est idem esse plurium proprium, ut dictum est. Unde locus iste construenti nihil utilis est, eo quod se habet ubi unum proprium ad subjecta plura comparatur. Proprium autem unum non potest esse plurium subjectorum : et si ponatur, destruitur proprium.
Deinde adhuc destruenti in similitudine habitudinum considerandum est inesse et generatione et corruptione similiter habentibus. Destruenti igitur inspiciendum ad esse et generari, et non inesse et corrumpi : si enim id proprium quod secundum esse dicitur, est proprium alicujus secundum esse dicti: tunc etiam corrumpi (hoc est, quod secundum corruptionem dicitur) erit proprium ejus subjecti quod dicitur secundum corrumpi: neque enim id proprium quod secundum rationem dicitur, erit proprium ejus subjecti quod dicitur animal generari: quoniam non est hominis proprium, quando est, esse animal, sed est consequens ad ipsum : neque ejus quod est hominem generari, erit proprium generari animal, sed ex consequenti generatur: neque ejus quod est hominem corrumpi, erit proprium corrumpi animal, sed ex consequenti corrumpitur. Eodem autem modo accipiendum est e converso ex habitudine ejus quod est generari ad esse et corrumpi, et ex corrumpi ad osse et generari : et quemadmodum dictum est nunc in consideratione ultimo inducta, ex esse ad generari et ad corrumpi: quaecumque enim horum trium aliis duobus comparentur, similis erit habitudo quantum ad susceptionem proprii.
Construenti autem hac consideratione opposito modo utendum est, si ejus quod est secundum esse positum, proprium est ejus subjecti quod secundum esse positum est, tunc erit proprium. Cujus ratio est, quia et ejus quod secundum generari positum est, erit hoc proprium quod secundum generari dicitur : et ejus quod secundum corrumpi positum est, erit proprium hoc quod est secundum corrumpi assignatum. Cujus est exemplum, ut hominis accepti secundum esse proprium est esse mortale : tunc etiam ejus quod est generari hominem, est generari mortale : et ejus quod est corrumpi hominem, est proprium corrumpi mortale. Eodem modo accipiendum est e converso, et ex generari et ex corrumpi ad esse arguendo et ad propria quae ex his sunt in construendo, velut dictum est, et in destruendo, paulo habita consideratione : et quia species est similitudo quaedam individuorum.
Deinde post omnia quae dicta sunt de similibus, inspiciendum est in speciem positi sive subjecti cujus assignato proprio secundum esse et generari et corrumpi. Destruenti considerandum si proprium quod assignatur, speciei illi cui assignatur, non inest secundum esse quod habet in materia secundum naturam, aut si non inest speciei secundum quod dicitur esse species id quod est subjectum cujus proprium assignatum est : tunc enim non erit proprium quod assignatum est esse proprium. Cujus exemplum, ut quoniam eidem homini secun-
dum quod habet esse in natura et in materia non inest hoc proprium quod est quiescere, hoc est, immobilem esse in eo quod homo est in natura et in materia et generari et corrumpi, sed inest homini in eo quod species et generari et corrumpi a materia est: patet quod non est hominis proprium quiescere.
Gonstruenti autem hac consideratione per oppositum modum utendum est, si proprium assignatum inesse speciei et secundum quod est proprium quod dicitur sive praedicatur de eodem assignato subjecto, illud subjectum cujus subjecti positum est. esse proprium : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam eidem animali quod in natura et in materia est ut proprium ex anima et corpore esse composium, et inesse ei in eo quod animal secundum esse in natura : tunc hoc erit animalis proprium quod est ex anima et corpore esse compositum.