CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Quarto principaliter arguit Doctor ibi : Item tunc scientia Dei esset practica. Et deducit ad inconveniens, quod nolitia Theologica in intellectu divino posset dici vere practica.
(a) Respondet ibi : Ad quartum posset concedi, quod Theologia Dei de necessariis sit practica. Haec littera clara est hic et ex supradictis. Vult enim quod possit dici practica ex his conditionibus, videlicet quia prior praxi sive volitione divina ; et quia talis cognitio quantum est ex se est conformativa et directiva praxis quantum ad voluntatem determinabilem sive rectificabilem: sed quantum ad voluntatem indeterminabilem et inrectificabilem non potest dici practica, quia cognitio proprie practica ex supra habilis tres conditiones requirit, quod sit prior praxi, quod sit conformativa praxis, et quod respiciat voluntatem determinabilem, et hoc ultimum deficit in divinis. Et haec est expresse mens Doctoris, ut infra patebit, et loquor semper de cognitione Dei respectu necessariorum, quia illa necessario praecedit actum divinae voluntatis. Secus est de notitia contingentium, quia sequitur actum divinae voluntatis, ut patet in praesenti quaestione et infra, dist. 39. et in quodlib. q. 14. et littera clara est.
Tum quia intellectus divinus non discurrit. Per istam rationem sicut et per priores, probat quod notitia necessariorum in divinis praecedat actum voluntatis, quia intellectus divinus non discurrit, ideo cognito primo objecto, in eodem instanti omnia necessaria sunt sibi nota. Et dicit Doctor quod hoc argumentum minus concludit quam alia praecedentia, quia etsi ibi non discursus, potest tamen intellectus divinus prius intelligere unum et posterius aliud, ut diffuse exposui supra in illa quaestione: An Theologia sit scientia.
Sed in hoc quod dicit Doctor, quod intellectus divinus prius cognoscit omnia necessaria in divinis quam voluntas divina velit illa, occurrit aliqualis difficultas ; tum quia secundum ipsum, dist. 1. primi quaest. 2. alibi saepe, intellectio et volitio divina cum sint perfectiones simpliciter, praecedunt omnem proprietatem hypostaticam, et per consequens volitio divina intelligitur prior ista veritate necessaria : Pater generat filium. Et Doctor concedit infra, dist. 6. quod Pater volens generat filium. Quaero tunc : an Pater in illo priori quo vult generationem filii, intelligat generationem filii? et si sic : quaero qua notitia, an abstractiva? an intuitiva? non abstractiva, quia est imperfecta ; non intuitiva, quia illa sequitur existentiam objecti praesentis. Sed quia haec difficultas est discutienda in dist. 10. hujus primi, respondendo ad ultimum argumentum principale, ideo solutio hujus differatur usque ibi.
(b) Si objiciatur quod tunc voluntas divina non erit prima regula, etc. Hic Doctor facit tres rationes cum una confirmatione, probando quod notitia Theologica Dei respectu necessariorum non dicatur vere practica, et dat duas responsiones, et in prima concedit quod sit vere practica, quia habet tres conditiones, scilicet quia prior praxi, directiva praxis et voluntas est practicabilis. Sic intelligendo, quod ex perfectione voluntatis est quod ipsa tantum nata est conformiter agere potentiae priori in agendo, hoc est quod tantum novit prius quantum posset nosse, non autem quod sit determinabilis ab intellectu, quia hoc dicit imperfectionem. Secunda responsio est quod talis notitia non dicatur proprie practica, quia deficit sibi tertia conditio, quia voluntas divina nullo modo est potentia practicabilis, et hanc secundam responsionem videtur magis approbare, et licet tota littera clara sit usque ad secundum articulum.
(c) Expono tamen aliqua dicta in littera. Cum dicit primo, quod sicut libertas universaliter stat cum apprehensione objecti praevia, id est quod stante apprehensione objecti, voluntas circa illud potest libere elicere actum, licet talis apprehensio sit simpliciter necessaria, et ita summa libertas stat cum summa apprehensione praevia: apprehensio autem praxis perfectissima (sive apprehensio objecti perfectissima, circa quod voluntas nata est elicere praxim) includit notitiam conformitatis, quando
ipsa necessario convenit praxi, id est quod talis apprehensio est vel formaliter vel virtualiter ipsa rectitudo praxis, ut supra exposui, et hoc quando ipsa, scilicet apprehensio necessario convenit praxi, id est quando ipsa necessario est recta. Non est autem necessario recta nisi ab objecto necessario, quod dat necessario rectitudinem praxi, ut supra dixi, et dicitur convenire necessario praxi, quia habet ab objecto necessario hanc rectitudinem, cui praxis conformiter est elicienda.
(d) Cum ulterius additur, quod tunc voluntas sit determinata aliunde, id est a tali apprehensione objecti, negandum est, loquendo de determinatione quae fit per agens sufficiens, sicut dicimus quod causa prima determinat secundum ad agendum, vel quod calor in ligno sufficienter determinat ipsum ad agendum, et hoc modo apprehensio non determinat voluntatem divinam ad volendum rem apprehensam, quia hoc repugnaret perfectissimae libertati. Et posito quod talis apprehensio concurrat, ut partialis, causa ad actum voluntatis (tenendo illam tertiam positionem d. 25. secundi) adhuc nullo modo determinaret, quia semper voluntas divina esset principalior causa sui actus, et hoc est, quod dicit parum infra: licet enim non possit dissentire, etc.
(e) Sed ex perfectione voluntatis est, quod ipsa tantum nata est, etc. Vult dicere quod quando intellectus divinus cognoscit objectum ut diligibile, voluntas divina ex sua summa libertate diligit illud conformiter tali notitiae, sequitur: hoc est, tantum novit prius, supple intellectus divinus, quantum potest nosse, quod dico propter contingentia, quorum intellectus divinus non habet omnem notitiam ante actum voluntatis divinae, ut patet a Doctore infra dist. 39. ideo circa illa, non oportet voluntatem divinam conformiter agere ut potentiae priori, cum cognitio talium sit simpliciter posterior, quia ipsa, scilicet potentia intellectiva non prius conformiter novit tale objectum, id est quod cognitio talis contingentis in intellectu divino non est prior, nec absolute, nec ut conformativa actu voluntatis divinae.
Sequitur, sed semper aliter accidit circa cognoscibilia necessaria ex se, quia talis cognitio praecedit ut prior absolute, et ut prior in conformando, et dicit necessaria ex se, qualia sunt omnia intrinseca ipsi Deo. Quidditates vero quae sunt ab aeterno, sunt tantum necessariae secundum quid, et in tali etiam esse dependent ab intellectu divino, ut patet a Doctore infra dist. 3. quaest. 4. dist. 35. 36. 42. et in secundo dist. 1. quaest. 1. et in quolib. quaest. 14. Et quod etiam dicit, quod voluntas divina necessario conformatur tali apprehensioni necessariorum, non necessario conformatur ut causae necessario producenli et determinanti: sed hoc est ex sua infinita perfectione, quod quando ostenditur sibi ab intellectu objectum formaliter infinitum, et infinita dilectione diligibile, et necessario diligit illud ut magis infra patebit dist. 10. Sequens littera non indiget expositione cum hic sit clara, et etiam ex supradictis.