IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Aquam artificialem non esse materiam Baptismi, quia, est aequivoce tantum aqua, quod probat dupliciter, et impuritatem non obstare, modo maneat apta ad lavandum, et substantia aquae. De prima parte habetur in Florent. decret. Eugen. et in Trident. sess. 7. can. 2. et c. Firmiter, de Sum. Trinitate.
Quod autem (d) in quaestione ponitur naturalis ad distinguendum aquam artificialem, respondeo, quod aquae illae, quae communiter dicuntur artificiales, sunt corpora quaedam mixta, et non dicuntur aquae, nisi aequivoce; quod patet primo, quia ita est ex qualitatibus consequentibus totam speciem, quod una qualitas similis non concludit identitatem substantiae, sed una dissimilis in tota specie concludit aliam esse substantiam. Illae autem quae dicuntur aquae artificiales, habent a tota specie aliquam qualitatem dissimilem aquae elementari. Hoc patet secundo, ex modo generationis istarum, nam impossibile est toti naturae creatae ex uno generare aliud, nisi servando determinatum processum, per media determinata: tota enim natura creata non posset ex aceto generare vinum statim sed oportet redire ad materiam primam communem eis, quae est aqua, quae attracta in stipite vitis tandem in uva convertitur in vinum ; et ista sententia ponitur a Philosopho 8. Metaphysicae, et patet ad sensum, quod ita est. Sed istae aquae artificiales ex quocumque sint, fiunt non servato processu naturae per media determinata ordinata. Istae etiam universaliter fiunt per actionem ignis decoquentis et resolventis: ignis autem non videtur esse sufficiens in virtute activa ad corrumpendum vel convertendum quaecumque mixta in aquam elementarem, propter quod universaliter concedi potest, quod, aquae illae, quae dicuntur artificiales, non sunt conveniens materia Baptismi, quia non in specie.aquae elementaris.
Quod additur in quaestione pura, est intelligendum, quod impuritas in aqua potest intelligi duobus modis. Vel propter mixtionem, secundum juxtapositionem, ut aqua lutosa dicitur impura: vel propter mixtionem alterantem a specie, sicut humor mixtus dicitur non esse aqua pura. Et prima quidem impuritas non prohibet, dum tamen non excludat ab aqua, quin sit conveniens ad lavandum vel abluendum; nec est alia ratio, nisi quia sic institutum est. Unde aqua inhibita farinae in pasta, vel in spongia, dum ibi est, vel imbibita in spisso luto, et sic de aliis, si contingant carnem, non sunt conveniens materia Baptismi tales aquae, quia talis contactus non est lotio, sed tantum contactus aquae fluidae liberae conjungentis se cuti, vel separantis inter cutem et aliud corpus.
In secundo modo, dico quod aliqua impuritas potest esse manente aqua intra speciem, sicut forte si incipiat inspissari tendendo ad generationem elementi grossioris, ista non prohibet, dum tamen sit fluida. Quod pro tanto dico, quia in glacie, nive et grandine, quae tamen sunt imperfecta, vel in via ad mixtionem, dum talia sunt,
. non potest in eis fieri Baptismus, quia ibi non est lotio, sicut nec in duro.
Si autem per illam alterationem, jam sit extra speciem aquae, omnino non est materia Baptismi ; et de quibusdam alterationibus satis patet, quia constituunt alteratum extra speciem aquae, puta de humoribus naturaliter resolutis per digestionem, ut saliva, urina, et hujusmodi, juxta illud Extrav. de Baptismo et ejus effectu: Non ut apponeres.
De aliis autem non est ita manifestum, puta de decoctionibus et admixtionibus secundum sensum, in quibus non apparet evidenter, quod sit alterata species, ut patet de brodio carnium, et farinata, et hujusmodi, et cervisia, et medone. Non enim manifestum est, quod sit ibi aliquod activum corrumpens speciem aquae, tamen hoc discutere non pertinet ad Theologum determinantem materiam Baptismi, inquantum haberi potest ex Canone Bibliae, neque ad Canonistam determinantem conditiones materiae, prout determinantur ab ordinatione Ecclesiae ; sed pertinet ad Philosophum Naturalem, cujus est inquirere, quae alteratio transferat aquam a specie sua, et quae non. Quod si de aliquibus sit dubium, et in talibus fuerit Baptismus factus, utendum est ibi illis tribus maximis positis in solutione praecedentis quaestionis de remediis adhibendis circa eos, de quibus probabiliter dubitatur.
Ad primum argumentum dico, quod aqua artificialis, etsi habeat aliqua accidentia similia, tamen aliquod vel aliqua dissimilia habet a tota specie, ex quibus sequitur distinctio substantiae.
Ad secundum dicendum, quod etsi aliqua aqua artificialis videatur subtilior quam elementaris, quia magis penetrativa, ista tamen subtilitas non est subtilitas simplicitatis, sed virtutis activae, et hoc modo vinum est subtile vel subtilius aqua ; subtilitas autem conveniens aquae elementari est subtilitas simplicitatis, eo modo quo elementum est simplicius mixto.
Ad tertium concedo, quod possibile esset Angelum bonum vel malum, adhibere aliqua activa mixto, ut passo, per quae resolveretur ab eo aqua elementaris. Non enim negavi aquam artificialem esse aquam elementarem, quia ars ibi concurrit (quia non concurrit producens terminum, sed ut adhibens activum passivo ; sed dico, quod nulla ars potest adhibere idem activum, puta ignem, quantumcumque ,diversis mixtis et passis, ita quod per illud agens, fiat immediate resolutio in aquam, scilicet elementarem, quia illud idem agens non potest habere virtutem, ut sit sine formis intermediis mutandi, neque etiam ita taliter diversa in eumdem, terminum corrumpendi.
Ad quartum, patet ex dictis de impuritate per juxtapositionem.
Ad quintum respondet Innocentius ibi, quod illa aqua, quae fluxit de latere Salvatoris, non fuit phlegma, sed vera aqua. Quod probat ex verbis Evangelistae : Et qui vidit, testimonium perhibuit veritati. Profecto non aquam, sed phlegma dixisset, si non fuisset aqua, sed phlegma. Probat etiam a posteriori per materiam Sacramenti Baptismi : Nec in hoc, inquit, verum regenerationis Sacramentum fuisset ostensum, cum per Sacramentum Baptismi, non regenerentur in phlegmate, sed in aqua. Probat etiam per aquam miscendam in Sacramento Eucharistiae. Probat etiam quarto per figuram, quae praecessit super hoc, in veteri Testamento, quando Moyses percussit silicem, et ex ea non phlegma, sed aqua manavit. Ad probationem respondet ibi, quod vel illa aqua fuit ibi de novo creata miraculose, de componentibus resoluta. Sed qualitercumque dicatur de aqua lateris Christi, quia fluxit sicut sibi placuit, non propter hoc ibi Sacramenta susceperunt efficaciam, ut supra dictum est, sed propter quamdam similitudinem perfectiorem ad Baptismum et Eucharistiam. Certum est tamen, quod Baptismus non potest fieri, nisi in aqua usuali, quia Christus hoc instituit.