In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa primum arguitur quod sic, etc. In fine Commentarii sui ad praecedentem quaestionem Lychetus assignavit rationem, cur hanc et sequentem quaestionem non explicaverit, nimirum quia facile intelligi possunt ex dictis in Commentario ad quaestionem primam distinctionis primae. Verum etsi quae dicuntur ibi conducunt ut hae etiam intelligantur, tamen sicut Scotus ipse hic aliqua addere voluit, ita aliquam etiam ulteriorem explicationem adjungere non erit lectoribus ingratum, sicut et in re ipsa erit necessarium.
Itaque imprimis advertendum est non esse hic quaestionem : An natura divina assumpserit naturam humanam quomodocumque, quia quandoquidem natura divina identificetur realiter personalitati divinae, non est dubium quin realiter assumpserit naturam humanam quidquid enim realiter competit uni ex realiter identificatis, etiam realiter competit omnibus identificatis realiter ipsi: et sic in sententia identificante intellectum et voluntatem, admittitur quod voluntas realiter intelligat et intellectus realiter velit, quare cum personalitas divina assumpserit naturam humanam, ut est de fide, et probatum supra dist. 1. quaest, 1 . Sequitur verum esse, quod natura divina ipsi identificata realiter considerata assumpserit eamdem naturam humanam.
Rursus, si consideremus naturam divinam formaliter, ut distinguitur a personalitate, quandoquidem ista natura, quae sic distincta, et non obstante ista distinctione, identificetur personalitati, non potest esse dubium quin mediate assumpserit humanam, hoc est, mediante divina personalitate. Quod confirmatur, quia assumere naturam humanam non est nisi ipsi uniri ; sed natura divina unitur ipsi mediante divina personalitate ; ergo assumpsit ipsam mediate. Probatur minor, quia quando aliqua tria ita se habent, ut primum uniatur secundo immediate, et secundum tertio, certum est quod primum mediate uniatur isti tertio, praesertim si impossibile sit esse unionem ad unum quin sit ad reliqua ; sed natura divina unitur immediate, et conjungitur per realem identitatem personalitati, et personalitas immediate unitur naturae humanae, et praeterea non potest esse conjuncta personalitati, quin haec sitconjuncta essentiae ; ergo natura divina mediate unitur humanae naturae.
Confirmatur secundo, quia ideo substantia dicitur esse subjectum mediatum qualitatum, quia eas subjectat mediante quantitate, quae est immediatum earum subjectum, et quae immediate subjectatur in substantia, sive completa, hoc est, toto composito, ut Scotistae et Thomistae tenent, sive incompleta, hoc est, materia prima, ut tenent recentiores plures ; ergo quandoquidem natura divina uniatur, seu identificetur personalitati, et haec immediate uniatur naturae humanae, non potest negari, quin natura divina, mediate saltem, uniatur naturae humanae, et consequenter mediate assumpserit illam.
De hoc ergo non dubitatur in hac quaestione, sed, an immediate natura divina vel assumpserit de facto, vel potuerit de potentia absoluta assumere naturam humanam, et terminare dependentiam ac unionem ejus. Et in hoc sensu proponit Doctor hic duas rationes pro parte affirmativa, et alias duas pro negativa ; resolvit autem quaestionem num. 2. quaestionis sequentis, quo explicatio etiam referenda est, et reperitur num. 22. et 23. commentarii ad sequentem quaestionem.