REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Primum dictum hujus litterae : Anima Christi non novit omnia intuitive in genere proprio, nec simul, nec successive, quia non erant ei omnia praesentia et existentia. Secundum : Non novit omnia intuitive per memoriam, quia haec supponit omnia nota intuitive in se, de quo late 4. dist. 45. quaest. 3. ubi de utraque memoria intellectiva et sensitiva. Tertium : Christus hac scientia intuitiva in proprio genere profecit, Lucae 2. profecit etiam scientia abstractiva actuali. In discursu hujus quaestionis videtur non admittere scientiam per se infusam in proprio genere in anima Christi ; quod tenent Durand. hic q. 3. et 4. Alm. et Gabriel hic, Richard. art. 3. q. I. et 2. et Alens. 3. p. q. 13. m. I. et 2. et D. Bonavent. quia admittentes infusam tantum loquuntur de infusa per accidens. Medin. 3. p. q. 9. art. 6. haec censurat, nullo aut futili nixus fundamento.
Ulterius, si intelligatur quaestio de cognitione intuitiva animae Christi, dico quod cognitio intuitiva potest esse universalis et naturae, et ipsius singularis ; et ista cognitio potest esse actualis, vel derelicta ex actuali, quam habet memoria ex praeteritis secundum hoc, quod aliquando erant praesentia, sicut post visionem actualem habet memoriam, quod tunc vidit. Nisi enim talem cognitionem posset quis habere post actum per hoc quod derelinquitur ab actu, non posset homo paenitere de praeteritis, quia non recoleret quod talem actum commisit ; et dictum est prius quod actus, ut aliquando praesens, est primum objectum memoriae, cum quis memoratur de praeteritis, et ista cognitio habitualis est derelicta ex actuali, quae aliquando infuit. Actualem autem cognitionem et intuitivam de omnibus non potest anima Christi simul habere ; nec successive infinitorum, quia cognitio intuitiva non est nisi quando res est praesens. Sed nunquam erunt omnia sibi praesentia in tali distantia, in qua nata est videre ea intuitive. Ideo secundum istam cognitionem intuitivam proficiebat Jesus, quia contradictio est quod ipse habuisset simul infusam cognitionem intuitivam omnium, et quod multorum habuit postea cognitionem intuitivam, quae tunc non erant. Unde glossare sic Evangelia, quod ipse proficiebat similitudinarie, et coepit tristari et maestus esse, est subvertere totam Scripturam Evangelicam. Sicut enim vult Augustinus 83. q. q. 9. sic glossare Scripturam, quod ipsa non habeat veritatem, reddit Scripturam suspectam, quia sic posset dici ad aliam auctoritatem, glossando eam similitudinarie, ideo dicta Evangelica sunt vera historialiter. Dicta tamen Christi, et aliorum bene habent aliquando alium sensum, quam litteralem, ut,
Ego sum vitis vera. Sed illa, quae Evangelistae narrant historialiter, semper sunt vera ad litteram.
Contradictio est igitur quod sit cognitio intuitiva in genere proprio, et quod res non sit, quia species non potest sufficere ad cognitionem intuitivam sine praesentia rei, quia species aequaliter potest repraesentare objectum re existente et non existente ; igitur non sufficienter causat cognitionem intuitivam existentiae rei.
Item, multas veritates contingentes novit illa anima intuitive postea ; illae non potuerunt esse notae ex notitia terminorum, quia tunc non essent contingentes ; igitur vidit tales veritates intuitive, quando actu erant.
Primo igitur, neque habuit actualem cognitionem intuitivam omnium singularium, neque derelictam ab intuitiva actuali, quia illa non est nisi ex hoc quod prius infuit cognitio intuitiva actualis, et multorum tunc non habuit notitiam actualem, nec derelictam ex actuali.
Ad auctoritates Evangelii et Apostoli, dico quod ita verae sunt litteraliter secundum hunc intellectum, sicut quod ego didici, ita enim vere incepit pavere, et acquirere notitiam intuitivam, sicut ego.
Ad aliud, concedo quod Christus potuit ratiocinari, nec tamen oportet quod propter hoc acquisivit novam cognitionem abstractivam conclusionis, quia prius habuit cognitionem saltem de quidditatibus, et esto quod aliquis cognosceret unum principium partiale, quantum ad omnes conclusiones, quamquam ipse ratiocinaretur, non acquireret plures conclusiones. Nec tamen dicere oportet propterea quod illa anima vidit omnes quidditates et principia conclusionum, quin potuit addiscere aliquam conclusionem, quia causa potest cognosci virtualiter, et tamen non omnes conclusiones, et sic anima Christi habitualiter omnem scientiam, quae est actus primus, habuit. Sed ista cognitio non proprie est cognitio conclusionis, quia talem cognitionem de principio habet quis, cum habet habitum scientialem in actu primo, tamen adhuc non tot conclusiones habuit Adam: non enim novit omnes conclusiones deductas, quamquam sic, si actualiter convertisset se ad illas, quomodo fecit anima Christi. Ad aliud, dico quod Christus habuit veras conditiones viatoris quantum ad aliqua ; in nobis autem est absolute necessario processus ex sensibilibus ad causandum cognitionem intuitivam ; et quantum ad aliud, est cognitio sensitiva in nobis necessaria propter defectum nostrum, ut per hoc fiat abstractiva. Nunc autem quantumcumque fiat abstractio, nunquam scitur quod haec herba est calida, et illa frigida, nisi per experimentum, et sic quoad aliquid est simile ; sed quantum ad hoc quod intellectus suus non fuit paralogizabilis, sicut noster, est dissimile.