Titus. Derelictis cognatis carnalibus, dominus insistebat doctrinae paternae.
Quia vero desiderabatur propter absentiam, accedunt ad eum: unde dicitur venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba. Si audiveris de fratribus domini, addisce pietatem, et intellige gratiam: nullus enim secundum divinitatem salvatoris frater est, unigenitus enim est; sed pietatis gratia communicavit nobis in carne et sanguine, et factus est frater noster, cum esset naturaliter deus. Beda. Fratres tamen domini secundum carnem dicuntur non filii beatae mariae genitricis dei, secundum Elvidium, nec filii ioseph de alia uxore secundum quosdam putandi sunt; sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati.
Titus. Putabant autem fratres eius quod cum eorum audiret praesentiam, dimitteret populum, reveritus maternum nomen, et flexus amore materno; unde sequitur et nuntiatum est illi: mater tua et fratres tui foris stant, volentes te videre. Chrysostomus in matthaeum. Considera quale erat, astante ei toto populo, et ab ore eius pendente, iam inchoata doctrina, eum foras extrahere. Ob hoc dominus quasi increpando respondit; sequitur enim qui respondens dixit ad eos: mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum dei audiunt et faciunt. Ambrosius.
Moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, praescripturus ceteris quoniam qui non reliquerit patrem aut matrem suam, non est filio dei dignus, sententiae huic ipse primus se subicit: non quod maternae refutet pietatis obsequia: ipsius enim praeceptum est: qui non honorificaverit patrem et matrem, morte moriatur; sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscit. Neque tamen iniuriose refutantur parentes; sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum. Ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur, mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur; sed necessitudini corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. Beda.
Hi igitur qui verbum dei audiunt et faciunt, mater domini vocantur, eo quod illum quotidie suo exemplo vel dicto quasi parturiunt in cordibus proximorum; fratres quoque sunt eius, cum et ipsi faciant voluntatem patris eius qui in caelis est.
Chrysostomus in matthaeum.
Non autem hoc dixit increpando matrem, sed eam plurimum adiuvando.
Nam si erga ceteros sollicitus erat, ut generaret eis de se debitam opinionem, multo magis erga matrem: non autem elevasset eam ad illa fastigia, si semper expectaret honorari ab eo tamquam a filio, non autem eum dominum reputaret.
Theophylactus. Quidam vero hoc sic intelligunt, quod christo docente quidam invidentes, subsannantes eum super doctrina eius, dixerunt mater tua, et fratres tui stant foris volentes te videre: tamquam propter hoc ignobilem eum demonstrarent: et ideo qui mentem eorum cognovit, sic eis respondit, quoniam non nocet vilis consanguinitas; sed si ignobilis quis existat, audiat autem verbum dei, ipsum consanguineum reputat. Quia tamen audire solum neminem salvat, sed magis condemnat, subiungit et faciunt: decet enim audire, et facere. Verbum autem dei dicit suam doctrinam: quaecumque enim ipse dicebat, patris erant. Ambrosius.
Mystice autem non debuit foris stare qui christum quaerebat; unde et ille ait: accedite ad eum, et illuminamini.
Si enim foris stant, nec ipsi agnoscuntur parentes; et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos non agnoscimur si foris stemus. Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeos, ex quibus est christus secundum carnem, ecclesiamque synagogae credidit praeferendam. Beda. Intus enim eo docente venientes intrare nequeunt, cuius spiritualiter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans autem turba intravit in domum; quia differente Iudaea, gentilitas confluxit ad christum. Foris autem stantes volunt christum videre, qui spiritualem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt; et quasi christum potius ad docenda carnalia cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt intrare.