PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
Duo debitores erant, cuidam faeneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. "
Christus hic sicut saepe (quia Deus erat) respondet tacitae cogitationi. I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Ad Hebr. IV, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.
Et est hic repressio murmuris : " Simon. " Ecce, hic primo nominatur : quod non fit de Zachaeo, Luc. XIX, 2, quem nominat antequam domum ejus ingrediatur : cum tamen ille fuerit publicanus. Et hujus causa est, quia ille ad Dominum sinceram habuit devotionem sine duplicitate: hic autem non sinceram, sed etiam ipsam facti vocationem videtur observando fecisse, et minora sensit de Domino quam se haberet veritas. Dubitavit in eisdem. Eccli. II, 14: Vae duplici corde, et labiis scelestis !
Dicit ergo nunc primo nominans : " Simon, habeo tibi aliquid dicere. " In modo autem loquendi excitat studium audientis quasi aliquid aenigmaticum et magnum dicere velit. Proverb. VIII, 6 : Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent. Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et aenigmata eorum.
" At ille ait: Magister, die. "
Magistrum nominat quem Deum, et Dominum, et Patrem vocare debuerat, et tunc demum etiam Magistrum. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in caelis. Matth. xxiii, 8 et 9 : Unus est Magister vester... qui in caelis est. Matth. xxii, 16: Magister, scimusquia verax es, et viam Dei in veritate doces. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.
" Duo debitores erant cuidam faeneratori, etc. "
Excitata intentione ad audiendum, proponit similitudinem per quam compescit murmurationem.
Et in hac parte duo facit. Primo enim judicio Simonis proponit similitudinem. Et secundo, post judicium ejusdem, reprimit murmurationem, et explanat similitudinem.
Dicit autem primo duo: similitudinem, et similitudinis a Simone petit judicium, et approbat.
De primo dicit: " Duo debitores, " in genere, non specie, vel numero, " erant cuidam faeneratori. " Isti enim duo debitores, sunt in quolibet genere duo, inaequaliter peccantes, sive inaequalitas ista sit in numero peccatorum, sive in circumstantia peccantium. Unus enim in numero peccatorum, peccat plus quam alius. Alius autem in circumstantia gravius peccat quam alius : aut quod turpius peccat, vel quia ipse peccans in altiori est gradu : sicut gravius peccat religiosus quam saecularis, et clericus quam laicus. Omnia haec comprehendit sub una similitudine. Tamen hic videtur loqui de peccatorum multitudine. Magis ergo peccans est unus debitorum. Minus autem peccans est alter debitorum. Faenerator est Christus, sicut patet, Matth. xxv, 14 et 15, quod vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua,... unicuique secundum propriam virtutem, dicens : Negotiamini dum venio .
Isti ergo debitores in omni genere hominum sunt illi faeneratori. " Unus debebat, " quoad debitum satisfactionis, " denarios. " Denarius dicitur a decem : quia unus valuit decem usuales parvos. Et in denario erat sculpta imago Caesaris.
Matth. XXII, 20 et 21 : Cujus est imago haec ei superscriptio ? Dicunt ei : Caesa-
Tales denarios " quingentos " debuit unus qui plus debebat. " Alius autem quinquaginta, " qui minus debebat. Uterque autem numerus surgit a quinque et decem. Quinquies enim decem quinquaginta sunt, et quinquies centum (qui sunt decies decem) quingenta sunt. Quinque autem ad quinque sensuum delectabilia referuntur, quae avertunt hominem a denario perfectionis decalogi. Et hoc est perversio tantum in opere. Centenarius autem refertur ad perfectionem virtutis : quia illa non est tantum ex opere, sed ex voluntate et perseverantia in opere, et ex circumstantia et fine. Et in his quatuor consistit virtutis perfectio. Et ideo homo dicitur quadrangulus ad virtutem. Diximus autem supra quod centenarius est numerus quadratus, multiplicato in se denario. Avertentia autem a virtutis perfectione sunt quinque, et ideo quinquies centum est corrupta contra virtutem perfectio. Majus autem debitum corruptio virtutis quam corruptio operis. Et ideo unus ex corrupta imagine summi Caesaris, debet denarios quingentos, propter corruptionem quae est contra honestatem virtutis: et alius quinquaginta, ex corruptione imaginis ejusdem contra perfectionem operis. Plus enim peccat corrumpendo virtutem quam opus. Matth. XVIII, 25 : Cum non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi, hoc est, animam et carnem et omnes vires ejus et conatus et opera.