CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad Theologiam contingentium, docet eam esse practicam in intellectu creato, quia in eo potest esse conformis praxi, et naturaliter prior ip a. At in intellectu divino est speculativa respectu propriae volitionis, qua contingens, quia omnis rectitudo contingens prius habet esse a voluntate Dei quam cognoscatur ab ejus intellectu, et sic volitio Dei contingens prior est notitia ejus. Movet dubium, utrum de nulla contingenti operatione etiam creaturae habeat Deus notitiam practicam, et respondet negative, si teneantur duo. Primum, notitiam practicam et praxim necessario esse in eodem supposito. Secundum non esse in Deo aliam praxim nisi volitionem. Sed quoad primum horum, putat probabile illam notitiam, quae in uno intellectu est practica, esse talem in omni alio intellectu etiam suppositi non practicantis, et sic non requiri identitatem suppositi cognoscentis et practicanti, ut cognitio sit practica ; solvit duas rationes contra hoc, sed nihil asseverat.
Secundus (a) articulus quaestionis est de Theologia contingentium, an sit practica. Dico, quod tantummodo in illo intellectu Theologia contingentium practica potest esse, qui habere potest determinativam notitiam rectitudinis ipsius praxis ante ipsam praxim elicitam, quia solummodo ibi Theologia contingentium potest esse conformis praxi et prior ea. Talis est tantum intellectus creatus, quia nullius intelligentis creati voluntas primo determinat rectitudinem contingentem convenientem praxi.
In intellectu igitur divino non potest esse Theologia contingentium practica, tenendo ista duo. Primum, quod cognitio practica et praxis ad quam extenditur, debent esse necessario respectu ejusdem suppositi. Secundum, quod Dei ut operantis nulla sit praxis nisi volitio, non ponendo in ipso potentiam tertiam aliam ab intellectu et voluntate. Nam nulla cognitio conformis volitioni contingenti recte praecedit ipsam volitionem Dei, quia primo volitione determinatur praxi illi talis rectitudo.
Illud primum (b) est dubium. Improbatur tamen dupliciter. Nam si cognitio quaecumque de praxi alterius est practica: ergo cognitio mea de hoc, quod est Deum creare
mundum, vel de hoc quod est Intelligentiam movere caelum, erit practica: quod videtur falsum. Saltem hoc videtur concludere, quod cognitio practica non potest esse intelligentis inferioris, operante superiore secundum illam praxim, si nihil secundum illam inferius operatur. Pari ratione nec superioris vel aequalis, si nihil facit ad praxim operantis, si autem aliquid facit, jam superior habet praxim propriam, respectu cujus sua cognitio sit practica.
(c) Item si cognitio practica habet aliquam causalitatem respectu praxis ad quam extenditur, et non est nata habere talem causalitatem primo nisi respectu praxis, quae sit in intelligente, videtur sequi propositum. Contra igitur de eodem, unus intellectus haberet notitiam practicam, alius speculativani, si praxis esset possibilis uni intelligenti et non alii.
Ad hoc potest dici, quod perfecta rectitudo praxis includit circumstantiam operantis sicut et alias circumstantias, ita quod sine ista non est rectitudo. Si enim accipiatur : Deus est amandus, nisi addatur a quo, puta a voluntate, non est vere practica complete, quia Deus a bruto non est amandus. Itaque hoc verum perfectum : Deus est amandus a voluntate, etiam in quocumque intellectu est practicum. Ita et istud : Homini quandoque est jejunandum, non est tantum practicum homini cognoscenti, sed etiam Angelo et Deo, et etiam homini et Deo est hoc practicum : Ab Angelo caelum est movendum. Et concedo illud) quod prima probatio infert tanquam inconveniens.
(d) Et si objiciatur, quod non salvatur prioritas practicae cognitionis ad praxim, prius enim dilectio Dei respectu sui est recta quam homo vel Angelus possit intelligere, .quod Deus est amandus a voluntate. Respondeo, ista prioritas debet esse ex objecto et intellectu, hoc est quod objectum natum sit determinare intellectum ad notitiam determinatae rectitudinis praxis, quantum est ex se ante praxim illam. Ita objectum hoc natum est quemcumque intellectum determinare ad notitiam istam : Deus est amandus a voluntate, quantum est ex se ante praxim, licet aliquis intellectus ex imperfectione sui non prius determinetur quam potentia operans ex perfectione sui operetur.
Ad aliam (e) objectionem dico, quod sicut voluntas potest esse causa superior respectu praxis potentiae motivae, nec quaecumque respectu cujuscumque, puta non mea respectu potentiae motivae Angeli, sed quando sunt in eodem, ita si cognitio practica sit causa respectu praxis, hoc est in eodem intelligente et operante, nec oportet quod in alio sit non practica, nisi accipiendo stricte practicum pro immediate applicabili ad opus, quantum est ex identitate suppositi cognoscentis et operantis, qualem denominationem denotat infinitivus significans praxim, constructus cum scire. Sic enim conceditur quod solus Deus scit se infinite diligere, licet Angelus sciat ipsum infinite a se diligendum.
Qui sic (f) respondet, a principio habet concedere omnes veritates de praxibus agentium causatorum, cognosci a quocumque intellectu practice, quia omnes istae sive ab objecto ut necessariae, sive aliunde ut contingentes, natae sunt prius esse conformes praxibus, sive prius determinare rectitudinem praxibus quam ipsae praxes eliciantur. Omnes autem veritates de volitione divina necessariae sunt practicae, contingentes autem non, quia ante istam praxim elicitam ad quam extenduntur non habent conformitatem, quia nullam determinationem rectitudinis, verbi gratia, Deus practice cognoscit homini esse paenitendum, et Angelo esse movendum caelum, sed non practice cognoscit, quod est Deo volendum hominem sanctum paenitere, vel Angelum caelum movere.