In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Quod autem in quoestione ponitur naturalis, etc. Excludit aquam artificialem, quae communiter dicitur talis, et fit per expressionem aut distillationem mixti, quae non est aqua naturalis, aut elementaris, sed substantia mixti expressa, vel quid aliud tertium. Littera est clara. Excludit etiam infra aquam mixtam seu impuram, ea mixtione, quae vetat ablutionem, sic neque aqua in spongia, seu pasta, non est apta materia donec exprimatur, sicut neque nix, neque glacies donec resolutione fiat apta lotioni. Excludit etiam humores, ut salivam et urinam. De aliis alterationibus ut brodii, farinatae, cervisia, medone, lixivio, non est adeo certum ad sensum, an varient speciem ; quod Philosophi Naturalis determinare est, non Theologi, neque Canonistae.
Quod si de aliquibus, inquit, sit dubium, servandae sunt regulae superius datae circa formam in quoestione proecedenti. Aliqui autem Doctores dubitant de his, aut quibusdam ex ipsis, ut de brodio, si nimiam habeat admixtam substantiam carnis decolatam, de cervisia etiam videtur plane diversa; de lixivio etiam, quando trahit secum qualitates cineris in perfecto gradu. Considerandae ergo sunt qualitates praedominantes, et an nomen mutet ; gravissime peccaret, qui illis uteretur, et Baptismus esset dubius, et sub conditione iterandus,
Sicut autem ejusmodi liquores habent differentes gradus, ita Philosophus de ipsis judicaret ex natura accidentium. Advertenda illa ratio Doctoris, unde colligat aquam artificialem non esse naturalem, quia ars ex mixto non potest immediate transformare elementum, quia agit motu ordinato per medias formas, sicut producendo mixtum, ita etiam resolvendo, ideoque saepe non contingit mixtum resolvi in idem elementum, ex quo fit, sed in aliud mixtum, ut lignum in cineres. Haec maxima videtur etiam currere in Angelo, qui mediante igne, verbi gratia, nequit statim convertere mixtum in aquam elementarem, ideoque, quod dicit de Angelo bono vel malo, intelligitur juxta illam maximam; et loquitur de conversione mixti in aquam elementarem, quae conversio nequit esse prima resolutio talis mixti per ignem, ut patet ad sensum per experientiam. Sed quidquid sit, non est hujus loci, in quo agitur praecise de aqua, quae instituta est materia Baptismi.