Postquam inquisivit philosophus principia substantiae sensibilis, ostendens quod substantia sensibilis componitur ex materia et forma; nunc de principio materiali et formali determinare intendit, inquirendo ea quae sunt consideranda circa utrumque.
Et dividitur in duas partes. In prima inquirit ea quae sunt consideranda circa principium formale. In secunda, ea quae sunt consideranda circa principium materiale, ibi, de materiali autem substantia.
Et, quia Plato praecipue principium formale tetigit, ideo determinat de principio formali secundum ea quae Plato posuit. Ponit autem Plato, formas rerum esse species et numeros. Unde prima pars dividitur in duas partes.
In prima determinat de principio formali per comparationem ad species. In secunda per comparationem ad numeros, ibi, palam autem.
Ponebat autem Plato quatuor de formis per comparationem ad species. Quorum primum est, quod nomina specierum significent tantum formam, non autem formam cum materia. Secundum, quod forma est aliquid praeter partes materiae. Tertium est, quod est ingenerabilis et incorruptibilis.
Quartum est, quod formae sunt separatae a sensibilibus.
Unde prima pars dividitur in quatuor, secundum quod Aristoteles de quatuor praedictis inquirit. Secunda pars incipit, ibi, non videtur. Tertia, ibi, necessarium itaque etc.. Quarta, ibi, si autem sunt corruptibilium.
Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem; dicens quod necessarium est scire quod apud aliquos dubium est: utrum nomen speciei significet substantiam compositam, aut formam tantum, sive aliquid, quod est loco actus. Ut hoc nomen domus, utrum significet communiter materiam et formam, puta quod domus significet tegumentum constitutum ex caemento et lapidibus ordinatum ut decet (nam tegumentum est sicut forma, caementum et lapides ut materia); aut praedictum nomen significet tantum actum et speciem, scilicet tegumentum.
Similiter, utrum hoc nomen linea significet dualitatem et longitudinem, aut dualitatem tantum. Hoc autem ideo dicit, quia Platonici posuerunt numeros esse formas magnitudinum. Dicebant enim quod punctus nihil aliud est quam unitas positionem habens; ita quod positio sit quasi materiale unitas ut formale. Et similiter ponebant, quod dualitas erat forma lineae, ita quod linea nihil aliud est quam dualitas in longitudine. Quaerit ergo philosophus, utrum hoc nomen linea significet dualitatem tantum, quasi formam; aut dualitatem in longitudine, sicut formam in materia.
Et similiter, utrum hoc nomen animal significet animam in corpore, quasi formam in materia; aut animam tantum, quae est forma corporis organici.
Deinde cum dicit erit autem ostendit quid sequatur, si quis dicit, quod nomina specierum utroque modo se habent in significando: ut scilicet quandoque significent formam tantum, quandoque autem formam in materia: et est quod de utroque in utraque significatione animal accipietur non univoce, quasi una ratione dictum; sed analogice, sicut est in illis, quae habent nomen unum, propter hoc quod referuntur ad unum. Nomen enim speciei non dicetur de composito, nisi secundum ordinem ad hoc, quod dicitur secundum formam tantum, sicut Platonici posuerunt. Ponebant enim quod homo, qui est compositus ex materia et forma, dicitur per participationem hominis idealis, qui est forma tantum.
Deinde cum dicit verum et haec ostendit philosophus ad quid tendit praedicta quaestio; dicens quod si nomen speciei significet substantiam compositam, aut significet formam tantum, hoc facit differentiam quantum ad aliquid; sed ad quaestionem substantiae sensibilis nullam differentiam facit. Manifestum enim est quod substantia sensibilis composita est ex materia et forma.
Ad quid autem differat, utrum sic vel sic se habent, consequenter manifestat.
Manifestum est enim quod si aliqua res est, quae sit forma tantum et actus, quod quid erat esse existit ei, idest quod quid erat esse eius, idem erit cum ea: sicut idem est anima et animae esse, idest anima est quidditas animae. Si vero aliquid est compositum ex materia et forma, non erit idem in ipso quod quid erat esse et res ipsa; sicut non idem est homini esse, et homo. Nisi forte dicatur anima tantum, secundum illos, qui dicunt, quod nomina specierum significant formam tantum. Et sic patet, quod aliqua res est, cui idem est quod quid erat esse suum; scilicet quae non est composita ex materia et forma, sed forma tantum.
Et huius ratio est, quia quod quid erat esse est id quod significat definitio.
Definitio autem significat naturam speciei. Si autem aliqua res est, quae sit composita ex materia et forma, oportet quod in illa re sit aliquid praeter naturam speciei. Cum enim materia sit individuationis principium, oportet quod in quolibet composito ex materia et forma sint principia individuantia, quae sunt praeter naturam speciei. Unde huiusmodi res non tantum est quidditas sua, sed aliquid praeter hoc. Si qua vero res est, quae sit forma tantum, non habet aliqua principia individuantia praeter naturam speciei, cum ipsa forma per se existens per seipsam individuetur.
Et ideo ipsa res nihil aliud est quam quod quid est esse suum.
Sic igitur patet, quod si nomen speciei significet formam tantum, cuiuslibet rei idem est quod quid erat esse et esse suum; sicut homo erit quod quid est esse suum, et equus, et omnia huiusmodi.
Si autem nomina speciei significant compositum ex materia et forma, tunc non idem erit rebus quod quid erat esse earum.
Deinde cum dicit non videtur prosequitur secundum praedictorum, scilicet quod forma sit aliquid praeter partes materiae; dicens, quod Platonicis moventibus istam quaestionem, non videtur, quod syllaba sit ex elementis et ex compositione; quasi compositio, quae est forma syllabae, sit pars materialis syllabae, sicut elementa vel literae. Neque videtur eis quod domus sit caementum et compositio, quasi domus constituatur ex his quasi ex partibus materiae.
Et in hoc recte dicunt; quia si forma esset una de partibus materiae, dependeret ex materia. Et hoc videmus esse falsum; quia compositio et mixtio, quae sunt formalia principia, non constituuntur ex his quae componuntur aut miscentur, sicut nec aliquod aliud formale constituitur ex sua materia, sed e converso. Subliminare enim constituitur ex compositione, quae est forma eius, et non e converso.
Ergo, si ponatur quod animal et bipes sint materia hominis, homo non erit animal et bipes, sed erit aliquid aliud praeter hoc. Nec erit elementum neque ex elementis, sed erit tantum forma, ut dicunt Platonici, qui auferunt materiam a definitionibus. Sed contra hanc positionem videtur esse dicendum, quod si id quod est forma tantum praeter materiam est substantia et principium essendi, non poterunt dicere quod hoc particulare sit illa substantia separata, scilicet quod homo sensibilis sit compositus ex materia et forma, homo autem sit forma tantum.
Deinde cum dicit necessarium itaque prosequitur tertium praedictorum; scilicet quod formae secundum Platonicos sunt sempiternae et incorruptibiles. Unde concludit ex dictis quod necessarium est formam aut esse sempiternam, ut Platonici posuerunt ponentes ideas, quas dicebant formas rerum esse sempiternas: aut necesse est formam esse corruptibilem per accidens, sine hoc quod corrumpatur per se. Et similiter, facta per accidens, sine hoc quod fiat per se. Quod conceditur secundum sententiam Aristotelis, qui non posuit formas separatas, sed in materia existentes.
Quod autem formae non possint corrumpi per se, nec generari, ex quo utrumque praedictorum dependet, monstrat consequenter per hoc quod superius probatum est, quod nullus facit formam, neque forma generatur, neque efficitur per se; sed per se efficitur et generatur hoc particulare. Et ratio est, quia omne quod fit, fit ex materia. Unde hoc particulare, cum sit compositum ex materia et forma, fit et generatur ex his, scilicet principiis materialibus et individuantibus. Supra autem dictum est quod forma non est elementum, neque ex elementis. Unde sequitur quod forma nec fit nec generatur per se.
Deinde cum dicit si autem prosequitur quartum praedictorum; scilicet quod Plato ponebat formas separatas a materia.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit dubium circa hanc positionem; dicens quod non est manifestum si substantiae, idest formae rerum corruptibilium, sint separabiles, ut Platonici posuerunt.
Secundo attamen quia ostendit quid manifestum esse videtur circa hoc; et dicit manifestum esse, quod quorumdam corruptibilium formas non contingit separari, quaecumque scilicet non possibile est esse praeter materias suas, sicut domus aut vas, quia forma domus aut vasis non potest esse sine propria materia.
Tertio forsan quidem excludit obviationem; dicens, quod formae artificialium forsan non sunt substantiae, nec ipsae sunt aliquid per se, unde separari non possunt. Et similiter nullum aliorum artificialium, quae non sunt secundum naturam; quia solum materia in rebus artificialibus ponitur esse substantia, formae autem artificiales accidentia sunt. Formae vero naturales sunt de genere substantiae.
Et propter hoc Plato non posuit formas artificiales esse separatas a materia, sed solum formas substantiales.
Deinde cum dicit quare dubitatio ostendit quid manifeste sit contra positionem Platonis; dicens, quod si quis ponat esse formas separatas, ut Platonici posuerant, dubitatio, quam antisthenici dubitaverunt, licet viderentur indocti, habebit locum contra Platonicos. Dicebant enim quod non est aliquid definire definitione significante quidditatem rei. Quia, cum quidditas rei sit simplex, non convenienter significatur per orationem compositam ex multis. Videmus enim quod terminus, id est definitio, quae assignatur rei, est oratio longa ex multis composita; unde non significat quid est, sed quale quid, id est cui simile est aliquid. Sicut si aliquis dicat, quod definitio argenti non significat argentum, sed significat tale quale est plumbum vel stannum.
Unde ad solvendum istam dubitationem oportet dicere, quod substantia, quae definitur, sive sit intellectualis, sive sit sensibilis, oportet quod sit composita.
Ea vero, ex quibus primo componitur, cum sint simplicia, non contingit definiri. Dictum est enim supra, quod ratio definitiva adiungit aliquid alteri, quorum unum est ut forma, aliud ut materia. Nam genus sumitur a materia, et differentia a forma, ut dictum est supra; unde, si species rerum essent tantum formae, ut Platonici posuerunt, non contingeret eas definiri.
Deinde cum dicit palam autem postquam determinavit de formis secundum quod comparantur ad ideas introductas a Platone, nunc determinat de formis per comparationem ad numeros. Plato enim ponebat formas et substantias rerum, reducendo per modum cuiusdam assimilationis formas ad numeros.
Et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor modis assimilat formas numeris.
Dicit ergo primo, quod manifestum est, quod si numeri aliquo modo sint substantiae rerum et formae, sic sunt, sicut ex praemissis accipi potest; non autem sunt numeri unitatum sicut Platonici dicunt.
Dicitur autem numerus unitatum, numerus simplex et absolutus. Numerus autem applicatus ad res, dicitur numerus rerum, sicut quatuor canes vel quatuor homines, quo quidem modo substantiae rerum, quas significant definitiones, possunt dici numeri.
Est enim definitio divisibilis in duo: quorum unum se habet ut forma, aliud ut materia, ut superius dictum est. Et iterum est in indivisibilia divisibilis. Divisio enim definitionis oportet quod per aliqua indivisibilia terminetur: non enim definitiones procedunt in infinitum. Puta, si definitio hominis dividatur in animal et rationale, definitio animalis in animatum et sensibile; non procedet hoc in infinitum, cum non sit procedere in infinitum in causis materialibus et formalibus, ut in secundo probatum est. Et sic definitionis divisio non assimilatur divisioni quantitatis continuae, quae est in infinitum; sed divisioni numeri, qui est divisibilis in indivisibilia.
Et quemadmodum ponit secundam assimilationem substantiae, quam significat definitio, ad numeros.
Et dicit, quod si aliquid addatur vel subtrahatur alicui numero, etiam si sit minimum, non erit id idem numerus secundum speciem. Minimum enim in numeris est unitas; quae si addatur in ternario, surgit quaternarius, quae est alia species numeri: si vero abstrahatur ab eodem, remanet binarius, qui est etiam alia species numeri.
Et hoc ideo, quia illa ultima differentia dat speciem numero.
Et similiter est in definitionibus, et in quod quid erat esse, quod significat definitio; quia quocumque minimo addito vel ablato, est alia definitio, et alia natura speciei. Sicut enim substantia animata sensibilis tantum, est definitio animalis: cui si addas et rationale, constituis speciem hominis: si autem subtrahas sensibile, constituis speciem plantae, quia etiam ultima differentia dat speciem.
Et numerum ponit tertiam assimilationem; et dicit, quod numerus est id quod est unum. Est enim per se unum numerus, inquantum ultima unitas dat numero speciem et unitatem; sicut etiam in rebus compositis ex materia et forma, per formam est aliquid unum, et unitatem et speciem sortitur. Et propter hoc loquentes de unitate numeri, ac si numerus non esset unus per seipsum, non possunt dicere quo est unus, si est unus. Cum enim componatur ex multis unitatibus, aut non est unus simpliciter, sed unitates aggregantur in eo per modum coacervationis, quae non facit simpliciter unum, et per consequens nec ens in aliqua specie constituunt: et sic numerus non est aliqua species entis; aut si numerus est unus simpliciter, et non per seipsum, dicendum est quid facit eum unum ex multis unitatibus: quod non est assignare.
Et similiter definitio est una per seipsam: et sic non habent aliquid assignare per quod fiat unum. Et hoc rationabiliter accidit: quia per eamdem rationem substantia, quam significat definitio, est ita unum sicut et numerus, scilicet per se, ex hoc quod una pars eius est ut forma alterius. Et non est una ut indivisibile, sicut unitas ac punctum, sicut quidam dixerunt; sed quia unaquaeque earum est una forma et natura quaedam.
Et quemadmodum ponit quartam assimilationem; et dicit quod sicut numerus non suscipit magis aut minus, ita nec substantia quae dicitur secundum speciem, licet forte illa quae dicitur secundum materiam. Sicut enim ratio numeri in aliquo determinato consistit, cui non est addere nec subtrahere, ut dictum est, ita et ratio formae. Sed magis et minus contingit ex hoc quod materia perfectius vel minus perfecte formam participat. Unde etiam albedo non suscipit magis et minus, sed album.
Deinde cum dicit de generatione epilogat quae dicta sunt; dicens, quod dictum est de generatione et corruptione talium substantiarum, scilicet formalium, quomodo contingit, quia per accidens; et quomodo est impossibile, quia per se; et de analogia, idest reductione earum ad numerum per viam assimilationis.