CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quae qualitates attendendae sunt in operationibus quae generant virtutes.
Quinque autem sunt qualitates quae attendendae sunt in operationibus quae generantur per virtutes. Quarum prima est, quod operatio sit ad rectam rationem. Secunda, quod licet nihil stans, habeat satis auxilii ad hoc quod boni sit susceptibilis. Tertia est, quod sit operatio ad medium ordinata, et excellentia et defectu corrumpatur. Quarta est, quod talis sit operatio ex qua virtus fiat et in qua virtus perfecta permaneat. Quinta est, quod talis sit operatio quae in operante semper gaudium faciat vel tristitiam.
Et hoc manifestabimus per singula. Quod enim secundum rationem rectam debeat esse facta, per hoc patet : quoniam praesens negotium non contemplationis gratia est, quemadmodum alia negotia ad perfectionem speculativi intellectus ordinata. Non enim ut sciamus quid est virtus scrutamur, sed ut boni efficiamur : quia nullum utique esset proficuum ejus. Quid enim in rebus considerare, est considerare veritates rerum? Idem enim est principium sciendi rem secundum veritatem ipsius, quod est principium esse rei : et hoc in virtute nullius est utilitatis. Problematum enim secundum doctrinam Topicorum non sunt nisi duae differentiae, secundum sci- licet quod ad nos referuntur. Volumus enim quaedam scire per se, quaedam autem propter alterum ut adminiculantia ad illud. Naturalia enim et mathematica volumus scire propter se : logicalia autem volumus scire propter alterum. Per modum enim quem habet logicus, adminiculantur ad illa. Sed consideratio virtutis contemplativa accepta secundum principia veritatis in esse virtutis et essentia, non sunt problemata quae desiderentur propter se sciri, nec sunt adminiculantia ad aliud, eo quod modum logicae non habent. Nullum igitur esset proficuum talium problematum perscrutatio. Oportet igitur quod in ratione boni per nos operabilis omnes accipiantur rationes virtutum. Accipiuntur ergo ad finem boni, non ad finem veri : non contemplationis gratia quaeruntur, sed ut boni fiamus. Necessarium est igitur scrutari ea quae circa nostras operationes sunt, qualiter, hoc est, in qua forma qualitatis operandum est eas. Hae enim operationes sunt dominae, quod etiam habitus ex operationibus nati fiant hujus qualitatis, quales sunt operationes, quemadmodum dicimus in antehabitis.
Dicamus ergo quod prima qualitas in operationibus attendenda, est secundum rectam quidem igitur rationem operari eas. Hoc enim quidem commune est omni operationi generativae virtutis : et hoc pro supposito habeatur : quia hoc in sequentibus pro suppositione utemur in toto tractatu virtutum. Dicetur autem posterius et de hoc, et etiam quid est recta ratio, et qualiter recta ratio se habet ad alias virtutes morales quae medium habent quoad nos. Determinavimus enim, quod in omni generatione est aliquid generans primum quod est in actu puro et simplici, a quo generantia proxime formam accipiunt agendi, ut generantum adactum deducant aliquo modo primo per similem agenti. In moralibus autem diximus hoc esse intellectum praticum vel rectam rationem, quod semen boni dat ei quod participat aliqualiter ratio-
nern. Operationes autem per rectam rationem elicitae, sunt quasi principia elementaria et elementaria agentia quod id producatur in actum quod in potentia est in ratione participata. Cum ergo omnia talia non sunt educentia de potentia ad actum in quantum sunt operationes, sed potius in quantum recta forma rationis est in eis, constat quod forma rectae rationis prima et communis qualitas est omnium eorum quae elementaliter generant virtutem. Hoc igitur deinceps pro suppositione teneatur. In sexto autem hujus scientiae libro, ibi ex intentione et subtiliter dicemus qualiter recta ratio forma prima est generans virtutem, et determinabimus quae sit recta ratio in seipsa, et qualiter se habeat ad virtutes alias participata ab ipsis.
De secunda autem qualitate investitiganda illud praeconfessum sit ex omnibus quae in primo libro determinavimus, cum de materia et modo et auditore istius scientiae scrutaremur : quoniam omnis qui de operabilibus est sermo, typo et non secundum certitudinem debet dici, quemadmodum etiam in principio prooemiali istius scientiae diximus : quoniam scilicet secundum materiam sermones expetendi sunt. Diximus etiam quod ea quae sunt in operationibus nostris, justa scilicet et casta, et quae sunt conferentia nobis ad vitam, nihil stans habent : quemadmodum neque stans aliquid habent, ita ut videantur lege esse posita, et non natura. Tali autem sive in tali qualitate existente universali sermone de moribus, oportet quod sufficiant typicae qualescumque ostensiones.
Adhuc autem sermo qui de singulis est virtutibus et operationibus et hominibus et humanis viribus non habet certitudinem, si in universali tremit, multo magis tremit quando singularibus adaptatur. Neque enim sub arte perfecta communi, neque enarratione determinata quae certa sit, cadere potest. Quia quod uni convenit, alteri nullo modo conveniens est. Hoc autem adhuc magis manifestum est, quia oportet ipso operantes diligenter intendere ad ea quae sunt ad tempus et temporis differentias. Ea enim quae in quocumque tempore magis valent, magis sunt eligenda. Intendendum igitur est ad temporis differentias, quod quemadmodum in medicinali et gubernativa se habet. Ad aetates enim hominum et ad qualitatem quartarum anni et qualitates horarum criticarum, in quibus humores moventur, digeruntur, et maturantur. Et ad qualitatem temporum quibus mare non in contrarium navigationis ebulliat, sed potius motum navigationis augeat, respicit gubernator : propter quod bona navigatio vocatur.
Quamvis igitur talis sit sermo praesens de moribus, tamen tentandum auxiliari. Quod enim perfecte juvare non possumus ad summum, non propter hoc negligere volumus, sed potius tentando et conando ponmus ipsum in bono quo possumus. Auxilium autem nullum recipit, nisi quod ad minus secundum singulos reducibile est ad rationem rectam, non in universali, sed ad singulos determinatam. Determinabilitas igitur sermonis ad rectam rationem singulorum qualitas secunda est considerata in operationibus generantibus virtutem : cujus qualitatis si contrarium inveniatur, corruptiva erit genere, et nullius boni generativa. Propter quod dicit Avicenna quod secundum prudentiam oportet operari operationes per quas assueilamus ut fiat et sit in nobis habitus virtutis.