CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secundus articulus quaestionis. Dicit Doctor in praesenti articulo duas conclusiones.
Prima, quod Theologia contingentium in intellectu creato est simpliciter practica, puta notitia hujus : Filius Dei est incarnatus. Talis notitia, quia prior praxi, quia directiva in praxim, quia respicit voluntatem creatam, delerminabilem et rectificabilem, sequitur quod sit vere practica.
Secunda conclusio est, quod notitia Theologica contingentium, in intellectu divino non est practica, tenendo ista duo. Primum, quod cognitio practica et praxis ad quam extenditur, sint simpliciter in eodem supposito. Secundum, quod in Deo non ponatur tertia potentia alia ab intellectu et voluntate, quae secundum aliquos dicitur potentia executiva sequens determinationem voluntatis.
(b) Illud primum est dubium. Dicit Doctor quod est dubium, quod ad hoc ut aliqua notitia dicatur practica, oportet quod sit simpliciter in eodem supposito, in quo praxis elicitur sive a quo praxis elicitur. Probat tamen hoc duplici ratione, videlicet quod talis notitia quae non respiscit praxim in eodem supposito, non sit vere practica, quia si esset practica, sequeretur quod cognitio mea, de hoc quod est Deum creare mundum, esset practica, nam cognitio est in me, et creatio mundi quae dicitur praxis, suo modo est in Deo. Similiter ista cognitio esset practica, qua cognosco Intelligentiam movere caelum; movere enim caelum effective est in supposito Intelligentiae, et notitia qua cognosco est in me.
Saltem videtur hoc concludere, quod cognitio practica non potest esse alicujus intelligentis inferioris, operante superiore secundum illam praxim. Supple, secundum quam operatur superius, nisi forte secundum illam praxim superioris, inferius cujus est cognitio aliquid operetur, quia tunc forte posset concedi practica.
(c) Secunda ratio est ibi : Item si cognitio practica, et ratio stat in hoc, quia ex quo cognitio practica videtur habere causalitatem respectu praxis eliciendas, sed cognitio mea qua cognosco Angelum movere caelum, nullam causalitatem habet respectu talis motus ; si ergo habet aliquam causalitatem tantum habebit respectu praxis eliciendae a supposito in quo est cognitio talis, et sic non erit practica, respectu praxis elicienda) in alio supposito.
Contra. Hic arguit Doctor quod si cognitio ista qua cognosco Intelligentiam movere caelum, non est practica ; ergo erit speculativa, et tamen cognitio qua Intelligentia cognoscit se movere caelum, erit practica, ut patet: et sic de eadem conclusione poterit esse notitia practica et speculativa, quod est inconveniens. Et declaro istam litteram. Cum dicit : Igitur de eodem, puta objecto vel conclusione, unus intellectus haberet notitiam practicam, scilicet ille intellectus, cujus suppositum habet in potestate sua actionem vel praxim. Alius speculativam, scilicet intellectus cujus suppositum non habet in potestate sua praxim, sicut est de ista : Cognosco Angelum movere caelum. Ista cognitio non erit practica, quia praxis quae est movere caelum, non est in potestate mea; secus si talis praxis posset esse in potestate mea. Et hoc est quod sequitur : Si praxis esset possibilis uni intelligenti et non alii. Respondet Doctor ibi : Ad hoc potest dici quod perfecta rectitudo.
Hic Doctor expresse concedit, quod quaevis notitia sit in uno supposito, et praxis in alio supposito, quod talis notitia erit vere practica, si dictet de circumstantiis, et una de circumstantiis, quae requiritur ex circumstantia causae sive operantis, ut patet a Doctore in 2. dist. 40. et sic cognitio qua cognosco Deum esse amandum, puta ab Angelo, est vere practica, quia est directiva quantum est de se in praxim. Et similiter cognitio qua Angelus cognoscit homini esse jejunandum, et similiter cognitio qua Deus cognoscit homini esse jejunandum. Et sic concedit Doctor quod prima probatio infert tanquam inconveniens, id est quod concedit hoc quod cognitio mea, de hoc quod est Deum creare mundum, vel de hoc quod est Intelligentiam movere caelum, sit vere practica, quod ibi inferebatur tanquam inconveniens.
(d) Et si objiciatur, quod non salvatur prioritas practicae cognitionis, etc.
Respondet Doctor ibi : Respondeo, ista prioritas. Dicit quod quamvis cognitio
, qua cognosco Deum esse amandum a divina voluntate, sit actu posterior volitione divina, quia tamen quantum est ex parte objecti et intellectus nata est esse prior, quia Deus quantum est ex parte sua natus est, respectu cujuscumque intellectus, causare notitiam hujus : Deus est amandus a quacumque voluntate, priorem omni volitione, etiam volitione divina.
Et si hic dicatur, quod prior est volitio divina, quam cognitio hujus in intellectu creato, etiamsi intellectus creatus esset ab aeterno, imo (ut dicit Doctor in d. 1. q. 1. 2.) prior est productio ad intra quacumque productione ad extra, sive simpliciter, sive secundum quid. Volitio autem divina cum sit perfectio simpliciter simplex, est prior omni productione ad intra, ut vult Doctor in pluribus locis. Dico quod solutio est facilis, quia objectum quantum est ex parte sua, si esset praesens intellectui in ratione objecti intelligibilis, semper natum est producere notitiam sui prius quam voluntas habeat actum circa illud. Et si modo voluntas prius de necessitate elicit actum priorem omni notitia creata, hoc non est ex ratione formali voluntatis, sed ex hoc, quia necessario est prior productio ad intra, tam respectu operationis quam respectu personae, quam sit aliqua actio ad extra, et de hoc vide diffuse in Doctore d. 1. q. 2. et quodlib. q. 14.
(e) Ad aliam objectionem. Hic respondet Doctor ad secundam rationem, quia probavit quod cognitio de praxi alterius voluntatis non est practica, quia cognitio practica habet aliquam causalitatem respectu praxis eliciendae; sed talis cognitio non potest causare actum voluntatis existentis in alio supposito. Dicit Doctor quod si loquamur de cognitione stricte sumpta, quae est immediate applicabilis ad opus, quantum est ex identitate suppositi, cognoscentis et operantis, cognitio mea de praxi alterius voluntatis, non erit sic practica, non tamen negatur quin sit vere practica.
Hanc tamen litteram expono, quod loquendo de practica proprie sumpta (tenendo quod practica proprie sit causa, vel totalis, vel partialis praxis eliciendae) oportet quod tam cognitio quam praxis eliciendae sint in eodem supposito, quia cognitio in uno supposito non videtur causa praxis eliciendae ab alio supposito. Et posito quod sic possit esse (quia non habeo pro inconvenienti, quod cognitio puta Angeli existens in intellectu animae separatae possit partialiter causare volitionem illius in voluntate alterius, concurrente tamen illa voluntate, ut posset patere ex his, quae exposui in secundo d. 9.) adhuc non diceretur forte perfecte practica, quia perfecte practica requirit identitatem suppositi intelligentis et operantis, qualem denominationem denotat infinitivus signans praxim, constructus cum scire, sicut dicimus: Franciscus scit operari moraliter, ibi non tamen notatur quod Franciscus habeat notitiam de operatione morali, sed quod scil elicere operationem moralem. Et sic conceditur quod solus Deus scit se diligere infinite, licet Angelus sciat ipsum infinite a se diligendum. Nam cum dico, scit se infinite diligere, denotatur quod habeat in se formaliter scientiam, secundum quam scit elicere actum infiniti amoris, et sic denotatur identitas suppositi scientis et amantis, sicut etiam dicimus : Pater in divinis scit generare Filium, id est quod habet scientiam qua scil generare Filium, et ideo licet Filius in divinis sciat generationem Patris, non tamen scit generare, quia in primo tantum denotatur quod Filius cognoscit generationem qua Pater generat, in secundo non tantum notatur scientia, sed etiam notatur quod ipse vere possit generare et sciat vere generare. Et sic licet Angelus sciat Deum a se, scilicet Deo, diligendum infinite, quia tunc notaretur quod haberet scientiam qua sciret diligere Deum infinite, quod est falsum, quia Deus tantum a se ipso est diligibilis infinite.
(f) Qui sic respondet. In ista littera intendit duas conclusiones. Prima est, tenendo quod scientia practica possit esse in uno supposito, et praxis elicienda in alio supposito, tunc omnes veritates de praxibus agentium causatorum possunt cognosci a quocumque intellectu practice, quia respectu illarum possunt prius cognosci quam eliciantur. Patet, quia intellectus meus ut intellectus etiam creatus quantum est ex se, potest cognoscere omnes veritates de praxibus omnium causatorum antequam eliciantur, et similiter ab intellectu divino, imo ab intellectu divino prius necessario cognoscuntur, cognovit enim ab aeterno me velle jejunare hodie, etc.
Secunda conclusio est, quod omnes veritates de volitione divina necessariae sunt practicae, puta ista : Deus est summe diligendus a se. An modo in omni intellectu sint practicae? dico, quod in intellectu increato essent practicae, si voluntas divina esset regulabilis, tamen quantum est ex parte sua sunt practicae, quia habent ab objecto rectitudinem et direclivitatem. In intellectu etiam creato quantum est ex se, possunt dici practicae, tenendo quod scientia practica non requirat necessario identitatem suppositi cognoscentis et operantis, quia talis cognitio nata est ex objecto habere rectitudinem. Sed contingentes de volitione divina, puta de ista : Voluntas divina vult me diligere Joannem non sunt practicae, quia ante istam praxim ad quam extenduntur, non habent conformitatem, id est non sunt conformalivae praxis, imo istae veritates de volitione divina sunt simpliciter posteriores volitione divina, qua vult illas. Exemplum, Deus practice cognoscit homini esse paenitendum, quia talis cognitio nata est dirigere in actum paenitentiae, et habet rectitudinem non ab objecto, sed simpliciter a determinatione voluntatis divinae, ut supra patuit ; (tenendo etiam quod notitia practica non requirat identitatem suppositi cognoscentis et operantis) sed non cognoscit practice, quod Deo est volendum hominem paenitere, quia talis cognitio nullo modo praecedit talem volilionem.