REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum in Christo fuit passio secundum portionem superiorem ?
Alens. 3. p. q. 5. m. 2. art. 2. Heoric. quadi. 8. q. 7. D. Thom.3. p. q. 15. art. 5. et hir. q. 2. art. 2. D. Bonav. art. 2. q . 2. et dist. 16. art. I. q . I. et 2. Durand. ibi q. I. et 3. Gabr. q. 3. Suar. 3. p. q . 15. d. 5. et tom. 2. dist . 33. Vasq. disp. 62. Scot. inOxon . hic .
Circa distinctionem decimam quintam primo quaeritur: Utrum in Christo fuit vera passio secundum portionem superiorem ? Quod non, quia secundum Hilarium 10. de Trin. Christus non habuit timorem, nec sensum doloris.
Item, contraria non possunt inesse eidem ; sed gaudium in summo fuit in superiori portione rationis, quia fruebatur intensissime ; igitur non potuit ibi esse dolor vel tristitia.
Item 7. Ethic. cap. 1. delectatio vehemens expellit omnem tristitiam, non solum contrariam, sed contingentem ; et ratio hujus propositionis videtur secundum Avicennam 6. Naturalium. parte 5. cap. 2. Potentiae impediunt se, ita quod si est vehemens in parte sensitiva, non potest esse vehemens ad contrarium in parte intellectiva, quia vel potentiae erunt occupatae circa idem, etsi una est summe occupata, alia non erit occupata in contrario summe ; igitur multo magis eadem potentia non simul habebit summam delectationem et summam tristitiam.
Item, ad gaudium sequitur dilatatio cordis, ad tristitiam constrictio ; idem non potest simul moveri motibus contrariis.
Oppositum, Isai. 5. Vere languores nostros ipse tulit. Et Thren. I. O vos omnes, attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus. Sed dolor major potest esse, quam quicumque dolor, qui non est in portione superiori ; igitur sic doluit in superiori.
Item Augustinus super illud Psalm. 87. Repleta est malis anima mea, exponit, paenis, non culpis.
Item, Christus meruit in passione ; meritum non est nisi in superiori portione.
Item, Adam peccavit in superiori portione ; igitur, qui eum redemit, fuit passus in superiori portione, aliter non fuisset convenienter redemptus.
Dicitur ad quaestionem, quod superior portio potest considerari, ut portio superior, vel ut natura. Primo modo non potest in ea esse dolor propter gaudium summum de fruitione ; secundo modo potest, quia in anima potest esse dolor. Sed ista distinctio potest dupliciter intelligi : Uno modo, considerando voluntatem quantum ad velle naturale, vel ut affecta volitione. Alio modo, quod ipsa ut natura posset tristari, quia scilicet essentia animae potest tristari. Sed non est propositio vera in hoc sensu quod secundum portionem superiorem potest esse dolor in anima Christi, quia quando aliqua duo conjunguntur secundum accidens respectu alicujus praedicati, non proprie dicitur quod hoc secundum illud est tale ; ut si album conjungitur aedificatori per accidens, ista est falsa : Homo secundum albedinem aedificat. Sed portio superior et essentia respectu hujus praedicati per accidens conjunguntur ; igitur non potest haec esse vera : Anima doluit secundum portionem superiorem.
Confirmatur, quia si sic, pari ratione posset dici quod volo secundum intellectum, quia intellectus concomitatur.