Chrysostomus. Salvator navigando una cum discipulis ad portum pervenit; unde dicitur et navigaverunt ad regionem gerazenorum, quae est contra Galilaeam. Titus.
Veraciora exemplaria nec gerazenorum habent, nec gadarorum, sed gergezinorum; est enim gadara civitas in Iudaea, stagnum autem vel mare nullatenus invenitur in ea; sed Geraza civitas Arabiae est, nec stagnum, nec mare iuxta habens. Est autem Gergeza, a qua gergezaei, urbs antiqua iuxta tiberiacum stagnum, circa quam est rupes stagno vicina, in quod ostenditur deiectos fuisse porcos a Daemonibus. Quia tamen Geraza et gedara confinium habent cum terra gergezinorum, verisimile est inde ad horum terram porcos fuisse adductos.
Beda. Geraza enim urbs est insignis Arabiae trans iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt.
Chrysostomus in matthaeum.
Cum autem dominus descendisset a mari, occurrit ei aliud terribilius miraculum: nam daemoniacus, tamquam servus videns dominum, servitutem confitetur; unde sequitur et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui Daemonium habebat iam temporibus multis. Augustinus de cons. Evang..
Quod matthaeus duos dicit fuisse daemoniacos, marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat.
Hoc volentes significare duo evangelistae, solum commemorandum iudicaverunt de quo facti huius fama latius praeclariusque fragraverat. Chrysostomus in matthaeum.
Vel Lucas elegit ex illis duobus eum qui saevior erat: unde flebilius narrat eius infortunium, cum subdit et vestimentis non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
Visitant autem Daemones mortuorum sepulchra, volentes imbuere homines periculosa doctrina, quod scilicet mortuorum animae Daemones fiunt. Cyrillus.
Quod autem nudus petebat defunctorum sepulchra, daemoniacae ferocitatis erat indicium.
Permittit autem quosdam dispensative deus subesse Daemonibus, ut nos perpendamus per eos quales sunt Daemones erga nos, ut renuamus eis subici velle; et sic uno patiente aedificantur quamplures. Chrysostomus.
Quia vero hominem eum populi fatebantur, accesserunt Daemones divinitatem praedicantes ipsius, quam etiam mare sua tranquillitate clamaverat; unde sequitur is ut vidit iesum, procidit ante illum, et exclamavit voce magna, et dixit. Cyrillus. Attendas hic timorem annexum audaciae et desperationi multae; signum enim diabolicae desperationis est in audendo dicere quid mihi et tibi est, iesu fili dei altissimi? timoris vero cum precatur obsecro te, ne me torqueas.
Sed si nosti eum esse filium dei altissimi, fateris eum deum caeli et terrae, et eorum quae continentur in eis. Qualiter igitur non tua, immo sua usurpas, et dicis quid mihi et tibi? quis autem principum terrenorum omnino sustinebit a barbaris lacessiri suo subiectos imperio? unde sequitur praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine; et necessitatem praecepti ostendit subdens multis enim temporibus arripiebat illum; et vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis agebatur a Daemonio in deserta. Chrysostomus. Unde, quia nemo audebat daemoniacum tenere, ipse christus ad eum vadit, alloquens ipsum.
Sequitur interrogavit autem illum iesus, dicens: quod tibi nomen est? non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa peste quam tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Beda. Sed et nostri temporis sacerdotes qui per exorcismi gratiam Daemones eicere norunt, solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi omne quod ab immundis spiritibus vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant; et maxime quando corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt; unde et hic confessio subditur: at ille dixit: legio; quia intraverant Daemonia multa in eum. Gregorius Nyssenus. Imitantes quidam Daemones supernas militias et legiones angelicas, dicunt se legionem, sicut et eorum princeps dicit se positurum thronum super astra, ut fiat altissimo similis. Chrysostomus. Postquam autem dominus supervenerat Daemonibus creaturam dei perturbantibus, putabant eum propter excessum eorum quae fiebant non expectare tempus supplicii: et quia culpam diffiteri non poterant, instant ne cito sustineant poenam; unde sequitur et rogaverunt illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Theophylactus.
Quod quidem postulant Daemones volentes adhuc cum hominibus conversari.
Cyrillus. Hic autem palam est quod aemulae catervae maiestatis divinae, ineffabili potentia salvatoris detrudebantur ad inferna. Maximus. Statuit autem deus unicuique peccatorum consonam poenam; Gehennam ignis propter carnis incendium, stridorem dentium propter risum lascivum, intolerabilem sitim propter voluptatem et crapulam, pervigilem vermem propter obliquum et malignum cor, caliginem perpetuam propter ignorantiam et fallaciam, Lymbum abyssi propter superbiam: unde Daemonibus tamquam superbis abyssus delegatur.
Sequitur erat autem ibi grex multorum porcorum pascentium in monte.
Augustinus de cons. Evang..
Quod marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, non repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem: erant enim duo millia porcorum, sicut marcus expressit.
Ambrosius. Daemones autem caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos dolent, radios solis ferre non possunt. Cyrillus. Et ideo turba immundorum spirituum petit mitti in conformem sibi gregem immundorum porcorum.
Sequitur et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi. Athanasius in vita Antonii. Quod si super porcos potestatem non habent, multo magis nullum habent dominium contra homines factos ad imaginem dei. Oportet ergo deum solum timere, contemnere autem illos.
Cyrillus. Dominus autem concessit eis potestatem, ut hoc inter cetera fiat nobis causa salutis, et roboris spes.
Sequitur et permisit illos. Considerare ergo oportet, quod Daemones pravi sunt, et hostiles his qui eis sunt subditi; ut potest patere ex eo quod praecipitaverunt et suffocaverunt porcos in aquis; unde sequitur exierunt ergo Daemonia ab homine, et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. Et ideo concessit eis christus petentibus, ut ex eventu appareat quam sint crudeles. Erat etiam necessarium ostendere filium dei providentiam rerum habere non minus quam pater, ut aequalitatis decor in utroque appareat. Titus.
Fugam autem pastores arripiunt, ne cum porcis perirent; unde sequitur quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas: et huiusmodi terrorem civibus intulerunt.
Duxit autem eos ad salvatorem damni necessitas.
Sequitur exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad iesum. Ubi considera, quod dum deus homines punit in rebus, confert beneficium animabus.
Cum autem profecti essent, viderunt sanum eum qui iugiter vexabatur.
Sequitur et invenerunt hominem sedentem, a quo Daemonia exierant, vestitum, qui antea continuo nudus erat, ac sana mente ad pedes eius: non enim discedit a pedibus, a quibus est nactus salutem: et sic agnoscentes signum, mirati sunt passionis remedium, et obstupuerunt in facto.
Sequitur et timuerunt. Hoc autem factum partim visu comperiunt, partim verbis audiverant.
Sequitur nuntiaverunt autem illis qui viderant quomodo sanus factus esset a legione. Oportebat autem eos supplicare domino ne inde recederet, sed custos esset regionis, ne Daemones haberent accessum ad eos; sed prae timore propriam salutem amiserunt, rogantes salvatorem recedere.
Sequitur et rogaverunt illum omnis multitudo regionis gerazenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Theophylactus. Timebant enim ne iterum damnum aliquod paterentur, sicut passi fuerant in submersione porcorum. Chrysostomus. Attendas autem christi humilitatem: postquam enim collatis a se talibus beneficiis emittebant eum, non obstat, sed discedit, eos qui se ipsos indignos sua doctrina promulgaverant relinquens.
Sequitur ipse autem, ascendens navim, reversus est. Titus. Sed eo discedente, ille qui passus fuerat, a salvatore non discedit.
Sequitur et rogabat illum vir a quo Daemonia exierant, ut cum eo esset.
Theophylactus. Nam, sicut expertus, timebat ne forte elongatus a iesu, rursus Daemonibus esset paratus. Dominus autem ostendit ei quod quamvis non sit cum eo praesentialiter, tamen potest eum gratia sua protegere; sequitur enim dimisit autem eum iesus, dicens: redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit deus. Non autem dixit: quanta tibi feci ego; formam praebens humilitatis, ut rectitudines nostras referamus in deum.
Titus. Nec tamen praevaricatur in lege veritatis; quidquid enim filius operatur, pater operatur. Cur autem qui ubique omnes liberatos monebat nulli dicere, huic liberato a legione dicit narra quanta tibi fecit deus? quia scilicet tota regio illa deum ignorabat, irretita cultibus Daemonum.
Vel verius, quandoquidem ad patrem retorquet miraculum, dicit narra; cum vero loquitur de seipso, monet nulli dicere. Ille autem qui liberatus est a Daemonibus, noverat deum esse iesum, et ideo praedicavit quanta fecit illi iesus; sequitur enim et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecit iesus.
Chrysostomus. Et sic illos qui se indignos sua doctrina promulgaverant derelinquens, statuit eis eum in magistrum qui fuerat a Daemonibus liberatus.
Beda. Mystice autem Geraza significat nationem gentium, quas post passionem et resurrectionem suam dominus per praedicatores visitavit; unde Geraza vel gergesi, ut quidam legunt, interpretatur colonum eiciens, idest diabolum, a quo prius incolebatur; vel advena propinquans, qui prius longe erat. Ambrosius.
Licet autem discordet numerus curatorum a christo secundum Lucam et matthaeum, tamen concordat mysterium: ut enim iste qui habebat Daemonium, populi gentilis est figura, duo quoque illi similiter figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios Noe generavit, Sem, cham et Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem ascita est dei: ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt. Qui multis, inquit, temporibus habebat Daemonium, utpote qui a diluvio usque ad adventum domini vexabatur. Nudus autem erat, quia tegumentum naturae suae et virtutis amisit.
Augustinus de quaest. Evang..
In domo non habitabat; hoc est, in conscientia sua non requiescebat: in monumentis manebat; idest in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Ambrosius.
Vel quid sunt corpora perfidorum nisi quaedam sepulchra in quibus dei verba non habitant? Augustinus de quaest. Evang.. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges gentium, quibus etiam in eorum republica peccata cohibentur: quod autem vinculis talibus diruptis agebatur a Daemonio in desertum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur quae iam vulgarem consuetudinem excederent, quod vero in eo legio Daemonum erat, significatae sunt gentes, quae multis Daemonibus serviebant; quod in porcos pascentes in montibus Daemonia ire concessa sunt, significat etiam immundos et superbos homines, quibus Daemonia dominantur propter idolorum cultus.
Ambrosius. Porci enim hi sunt qui immundorum usu animalium, vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverunt ornamenta virtutum.
Augustinus. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod iam clarificatur ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione Daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Ambrosius. Impetu autem feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione revocantur; sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, inter fluenta mundi huius intercluso pereunt spiritus commeatu. Neque enim in his qui fluido aestu voluptatis huc atque illuc feruntur, illius spiritus potest esse vitale commercium.
Videmus igitur quia homo ipse suae est auctor aerumnae: nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed ut probaret: et fortasse diabolus, quia post domini adventum bonos iam depraedari non poterat, non omnium hominum, sed levium quaerit interitum; ut latro non armatis, sed insidiatur inermibus. Viderunt hoc magistri gregum, et fugerunt: neque enim vel philosophiae professores vel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam: solus est christus qui aufert peccata populorum. Augustinus.
Vel quod porcorum pastores fugientes ista nuntiaverunt, significat quosdam primates impiorum, quamquam christianam legem fugientes, potentiam tamen eius pergentes stupendo et mirando praedicare.
Quod autem gerazeni cognoscentes quod factum est, rogant iesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi, significat magnitudinem vetusta suavitate delectatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Ambrosius.
Vel in gerazenorum civitate species synagogae videtur existere: qui rogabant ut discederet, quia timore magno tenebantur; infirma enim mens non capit dei verbum, nec potest pondus sustinere sapientiae. Et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam: et regressus est per stagnum: nemo enim de ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis; sed ille qui de synagoga ad ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat. Augustinus.
Quod autem ille sanatus cupit iam esse cum christo, et dicitur ei redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit deus: sic intelligitur, ut sic quisquis intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi in conscientiam bonam sicut in domum, et serviendum evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum christo requiescat: ne cum praepropere vult esse cum christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum.