Dominus. Hic primo certificat culpam. Secundo exponit, ibi, sepulcrum. Peccatum certificatur per iniquitatem; et ideo hic ponit dei inquisitionem, dicens, vos dicitis quod non est deus; sed falsum est, quia dominus de caelo prospexit super filios hominum: Prov. 16: omnes viae hominis patent oculis ejus. Prospexit ergo mittendo filium suum dominus pater de caelo, idest de sinu pietatis suae: isa. Ult.. Caelum mihi sedes est.
Vel de caelo, idest christus per quem judicabit peccatores. Vel aliter. Dicunt aliqui quod deus non cognoscit singularia et mutabilia, quia est immaterialis et simplex et aeternus. Et sic non cognoscit secundum motus rerum, et secundum modum suae cognoscibilitatis. Respondetur: immo: quia cognoscit materialia immaterialiter, ut dionysius concludit.
Et ita etiam cognoscit intellectus: et ideo dicit: de caelo, idest de altitudine suae dignitatis et naturae.
Prospexit super filios hominum. Et vult invenire in nobis voluntate antecedente, qua vult omnes salvos fieri, id quod pertinet ad salutem, scilicet ut cognoscamus deum per intellectum, et amemus per affectum, et desideremus. Et ideo dicit, ut videat, idest, ut videre faciat, quia ipse semper videt. Si est intelligens, per intellectum: Deut. 32: utinam saperent et intelligerent etc.. Aut requirens deum, per affectum. Quid inveniet, cum hic quaesivit? contrarium: quia omnes declinaverunt; et ponit tria: scilicet declinationem a deo, inutilem operationem, et cessationem a bono. Dicit ergo, omnes declinaverunt, scilicet a deo: Deut. 21: novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam praecepi vobis: Oseae 4: non est veritas, non est scientia, non est misericordia dei in terra: Hier. 8: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo. Item ex hoc quod declinat a deo, efficitur inutilis: quia illud est inutile, quod non attingit ad id ad quod factum est. Homo autem factus est ad fruendum deo: Sap. 4: multigena impiorum multitudo non erit utilis. Unde dicit: simul inutiles facti sunt. Item cessant a bono, quia non est qui faciat bonum etc.. Hoc jam expositum est.