Quoniam autem est minus turpis etc..
Postquam philosophus ostendit quomodo est diversimode incontinentia circa diversa, hic comparat diversas incontinentias adinvicem.
Et primo incontinentiam concupiscentiarum tactus, quae est incontinentia simpliciter, ad incontinentiam irae, quae est incontinentia secundum quid. Secundo comparat incontinentiam humanam ad incontinentiam bestialem vel aegritudinalem, ibi, ipsarum autem harum etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit considerandum esse quod incontinentia irae est minus turpis quam incontinentia concupiscentiarum tactus, circa quas est temperantia et intemperantia.
Secundo ibi: videtur enim etc., probat propositum quatuor rationibus. Circa quarum primam dicit, quod ira videtur aliqualiter audire rationem, inquantum scilicet iratus quodammodo ratiocinatur quod propter iniuriam sibi factam debeat inferre vindictam, sed obaudit, idest imperfecte audit rationem, quia non curat attendere iudicium rationis circa quantitatem et modum vindictae. In animalibus autem carentibus ratione invenitur quidem ira, sicut et alia opera rationi similia, ex naturali instinctu.
Inducit autem ad manifestationem propositi duo exempla. Quorum primum est de ministris qui sunt valde veloces, qui ante quam audiant totum quod eis dicitur currunt ad exequendum, et sic sequitur quod peccent in executione mandati quod non perfecte audierunt. Aliud exemplum est de canibus qui ad primum sonitum pulsantis ad Ostium latrant antequam attendant si ille qui pulsat ad Ostium sit aliquis de familiaribus vel amicis.
Et ita est de ira: quod audit quidem in aliquo rationem; sed propter naturalem caliditatem et velocitatem cholerae commoventis ad iram, antequam audiat totum praeceptum rationis, movet ad puniendum.
Quomodo autem hoc fiat, ostendit subdens: (ratio quidem enim etc.. Manifestatur enim homini quod sit sibi facta iniuria vel contemptus: quandoque quidem per rationem, sicut quando hoc verum est; quandoque autem per phantasiam, puta cum homini ita videtur licet non sit, homo autem iratus quasi syllogizat quod iniuriantem oportet impugnare, et determinat modum indebitum et sic statim irascitur movens ad vindictam antequam determinetur ei a ratione modus vindictae. Sed concupiscentia, statim quod denunciatur sibi delectabile per rationem vel per sensum, movet ad fruendum illud delectabile absque aliquo syllogismo rationis.
Et huius differentiae ratio est, quia delectabile habet rationem finis per se appetibilis, qui est sicut principium insyllogizatum: nocumentum autem alteri inferendum non est per se appetibile ut finis qui habet rationem principii, sed sicut utile ad finem quod habet rationem conclusionis in agibilibus.
Et ideo concupiscentia non movet syllogizans, sed ira movet syllogizans. Sed inde est quod ira aliqualiter consequitur rationem, non autem concupiscentia quae sequitur solum impetum proprium. Per hoc autem est aliquid turpe in rebus humanis quod est praeter rationem. Sic igitur patet quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens irae; quia incontinens irae aliqualiter vincitur a ratione, non autem incontinens concupiscentiae.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc naturalibus etc..
Et dicit quod si aliquis peccat circa ea quae naturaliter appetit, magis meretur veniam. Et huius signum est, quia concupiscentiis communibus, puta cibi et potus, magis datur venia, quia sunt naturales, tamen si accipiantur inquantum sunt communes. Nam concupiscentia cibi est communis et naturalis, non autem concupiscentia cibi sic praeparati. Ira autem naturalior est et difficilius ei resistitur quam concupiscentiis, non quidem communibus, quae sunt necessariae et naturales circa quas non multum peccatur, sed illis concupiscentiis quibus quaedam superflua concupiscuntur, quae non sunt necessariae, circa quas supra in tertio dixit esse temperantiam et intemperantiam.
Est quidem enim naturale homini ut sit animal mansuetum, secundum communem naturam speciei, inquantum est animal sociale: (omne enim animal gregale est naturaliter tale); sed secundum naturam alicuius individui, quod in corporis complexione consistit, quandoque consequitur magna pronitas ad iram propter caliditatem et subtilitatem humorum facile inflammabilium. Concupiscentia autem superfluorum, puta cibi delicate praeparati, magis consequitur imaginationem et est passio animalis magis quam naturalem complexionem sequens.
Unde pronitas ad iram de facili propagatur a patre in filium, quasi consequens naturalem complexionem, ut patet in exemplo quod subdit. Quidam enim patrem percutiens reprehensus respondit quod iste, idest pater suus percusserat etiam patrem suum, et ille etiam percusserat superiorem patrem, et ostenso filio suo dixit, et iste etiam quando veniet ad virilem aetatem me percutiet. Hoc est enim connaturale generi nostro. Ponit etiam aliud exemplum de eo qui, cum traheretur a filio suo, iussit quod quiesceret quando pervenerit ad Ostium, quia ipse usque ad illum locum traxerat patrem suum. Sic ergo quia ira naturalior est, minus est turpis incontinens irae.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc iniustiores etc..
Et dicit quod illi qui magis ex insidiis peccant sunt iniustiores, quia cum hoc quod laedunt etiam decipiunt. Iracundus autem non agit tamquam insidiator, sed manifeste vult inferre vindictam: non enim esset contentus, nisi ille qui ab eo laeditur sciret se propterea esse laesum, quia eum offenderat), neque etiam ira insurgit latenter et insidiose, sed cum quodam impetu.
Sed concupiscentia delectabilium insurgit latenter et quasi insidiose. Quia enim delectabile per se natum est movere appetitum, statim cum apprehensum fuerit trahit ad se appetitum nisi ratio fuerit diligens ad prohibendum.
Unde quidam dicunt, de venere loquentes: dolosae Ciprigenae; venus enim fuit regina cypri, unde dicitur Cyprigena quasi in cypro genita. Et attribuunt ei aliquid quasi dolosae. Et eius corrigiam dicunt esse variam, per quam intelligitur concupiscentia quae mentes ligat. Et dicitur esse varia, quia tendit in aliquid quod apparet bonum, inquantum est delectabile, et tamen est simpliciter malum. Et Homerus dicit quod deceptio veneris est furata intellectum spisse, idest multum sapientis, quia etiam interdum latenter subintrat concupiscentia corda eorum qui sunt multum sapientes et ligat iudicium rationis in eis in singulari.
Unde haec incontinentia quae est circa concupiscentias est iniustior et turpior illa quae est circa iram et, si hoc est verum, sequitur quod sit simpliciter (incontinentia) incontinentia quae est circa concupiscentias, ut supra dictum est; et quod sit aliqualiter malitia, inquantum est insidiosa; non quia ex ratione agat, sed quia latenter subintrat.
Quartam rationem ponit ibi, adhuc nullus etc..
Et dicit quod nullus cum tristitia agens iniuriatur.
Ostensum est enim supra in quinto, quod ille qui involuntarie aliquid facit, per se loquendo non facit iniustum nisi per accidens, inquantum accidit id quod agit esse iniustum. Quod autem cum tristitia facimus, involuntarie facere videmur; omnis autem qui facit aliquid per iram, facit hoc contristatus non quia tristetur de vindicta quam infert, sed magis de ea gaudet; tristatur autem de iniuria sibi illata et ex hoc movetur ad iram: et sic non est simpliciter involuntarius, quia nullo modo sibi imputaretur quod facit, sed habet voluntarium mixtum cum involuntario, unde minus sibi imputatur quod facit, inquantum provocatus facit. Ille autem qui iniuriatur quasi per se iniustum faciens, operatur voluntarius et cum delectatione. Si ergo illa videntur esse iniustiora contra quae maxime iuste irascimur, sequitur quod incontinentia quae est propter concupiscentiam sit iniustior, quia contra eam iustius irascimur, utpote contra male agentem totaliter voluntarie et cum delectatione. In ira autem non est primo iniuria, sed magis in eo qui ad iram provocavit. Unde minus iuste irascimur contra iratum qui provocatus cum tristitia peccat et sic est minus iniustus.
Sic ergo epilogando concludit, manifestum esse quod incontinentia quae est circa concupiscentias est turpior ea quae est circa iram, et quod incontinentia et continentia simpliciter est circa concupiscentias et delectationes corporales.
Deinde cum dicit: ipsarum autem harum etc., comparat incontinentiam humanam incontinentiae bestiali.
Et circa hoc tria facit. Primo resumit differentiam concupiscentiarum et delectationum.
Secundo ostendit circa quas harum sit temperantia et intemperantia, et per consequens continentia et incontinentia, ibi, harum autem circa primas etc.; tertio comparat humanam malitiam vel incontinentiam bestiali, ibi, minus autem bestialitas etc..
Dicit ergo primo, quod quia continentia et incontinentia sunt circa delectationes corporales, oportet assumere earum differentias. Sunt enim quaedam earum, ut prius dictum est, humanae et naturales, id est consonae naturae humanae, et quantum ad genus, quod consideratur secundum ea quae appetuntur, et quantum ad magnitudinem quae attenditur secundum modum appetendi, vel intensum vel remissum.
Aliae vero non sunt naturales, sed bestiales propter perniciosam naturam; vel adveniunt propter orbitates et aegritudines, inter quas computantur etiam pravae consuetudines.
Deinde cum dicit: harum autem etc., ostendit circa quas harum concupiscentiarum sit temperantia. Et dicit quod temperantia et intemperantia est solum circa primas concupiscentias, scilicet humanas et naturales. Et inde est quod bestias non dicimus, proprie loquendo, neque temperatas, neque intemperatas, sed forte metaphorice loquendo de uno animali per comparationem ad aliud, prout scilicet unum genus animalium differt ab alio in contumelia, id est in hoc quod unum est magis contumeliosum, id est turpe et immundam habens vitam, quam aliud, sicut porcus quam ovis. Et sinamoria, idest omnimoda stultitia, in hoc scilicet quod unum est stultius alio, sicut asinus equo, et in hoc quod unum est vorax in omnibus, sicut lupus;
Unde per comparationem horum animalium quae superfluunt in talibus, alia genera animalium dicuntur secundum similitudinem temperata vel prudentia, non autem proprie, quia nullum eorum habet electionem neque potest ratiocinari, sed est separatum a natura rationali, sicut etiam homines insani (qui) amiserunt usum rationis. Dictum est autem supra, quod temperatus et intemperatus agit cum electione; et ideo temperantia et intemperantia non est in bestiis neque in bestialibus hominibus, neque etiam circa bestiales concupiscentias.
Deinde cum dicit: minus autem bestialitas etc., comparat bestialem malitiam vel incontinentiam humanae. Et dicit quod bestialitas minus habet de ratione malitiae si consideretur conditio bestiae vel hominis bestialis. Sed bestialitas est terribilior, quia facit maiora mala. Et quod minus habeat de malitia bestialitas, probat per hoc quod in bestia id quod est optimum, scilicet intellectus, non remanet, sicut corruptum et depravatum, prout remanet in homine malo; sed totaliter ita corruptum est quod nihil habet de illo.
Unde simile est comparare bestiam homini malo utrum sit peius sicut comparare inanimatum animato. Inanimata quidem possunt plus laedere, sicut cum ignis urit, aut lapis conterit, sed plus recedit a ratione culpae. Semper enim pravitas eius qui non habet principium actionum est innocentior, quia minus potest ei imputari aliquid ad culpam, quae propter hoc homini imputatur, quia habet principium per quod est dominus suorum actuum: quod quidem principium est intellectus qui in bestiis non est. Sicut ergo comparatur bestia ad hominem, ita comparatur iniustitia ad hominem iniustum.
Nam habitus iniustitiae secundum propriam naturam habet inclinationem ad malum; sed homo iniustus habet in sua potestate in bonum vel malum inclinari. Est enim quodammodo utrumque peius, scilicet et iniustus quam iniustitia et homo malus quam bestia, quia unus homo malus decies millies potest plura mala facere quam bestia, propter rationem quam habet ad excogitandum diversa mala.
Sic ergo sicut bestia minus habet de culpa quam homo malus sed est terribilior, ita etiam bestialis malitia seu incontinentia terribilior quidem est, sed minoris culpae et innocentior quam incontinentia seu malitia humana.
Unde si aliqui amentes vel naturaliter bestiales peccent, minus puniuntur.