Quod dei potentia sit eius substantia.
Ex hoc autem ulterius concludi potest quod divina potentia sit ipsa dei substantia.
Potentia enim activa competit alicui secundum quod est actu. Deus autem est actus ipse, non autem est ens actu per aliquem actum qui non sit quod est ipse: cum in eo nulla sit potentialitas, ut in primo libro ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.
Adhuc. Omnis potens qui non est sua potentia, est potens participatione potentiae alicuius. De deo autem nihil potest dici participative: cum sit ipsum suum esse, ut in primo libro ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.
Amplius. Potentia activa ad perfectionem rei pertinet, ut ex praedictis patet. Omnis autem divina perfectio in ipso suo esse continetur, ut in primo libro ostensum est. Divina igitur potentia non est aliud ab ipso esse eius.
Deus autem est suum esse, ut in primo libro ostensum est. Est igitur sua potentia.
Item. In rebus quarum potentiae non sunt earum substantiae, ipsae potentiae sunt accidentia: unde potentia naturalis in secunda specie qualitatis ponitur.
In deo autem non potest esse aliquod accidens: ut in primo ostensum est.
Deus igitur est sua potentia.
Praeterea. Omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se sicut ad primum. Alia vero agentia reducuntur in deum sicut in primum agens. Est igitur agens per se. Quod autem per se agit, per suam essentiam agit. Id autem quo quis agit, est eius activa potentia. Ipsa igitur dei essentia est eius activa potentia.