TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.
Ulterius autem de intellectu possibili loquens Aristoteles, dicit quod ideo quoniam omnia intelligit apprehendendo formas omnium, necesse est quod sit immixtus, hoc est, non mixtus cum corpore sicut forma corporis, aut sicut forma quae est virtus in corpore. Forma enim corporis duplex est, simplicis scilicet et compositi. Simplicium autem formae quinque sunt, quae multiplicantur secundum numerum compositorum corporum, ex elementis quae sunt prima simplicia. Forma autem quae est virtus in corpore, est virtus organica animae vegetabilis vel sensibilis : et ideo laudandus est Anaxagoras qui veram dedit causam hujus, quod intellectus possibilis sit immixtus, quando dixit quod immixtus est ut imperet tanquam superior omnibus : et hoc est ut cognoscat omne despectum ab ipso: despectum enim vocat id cujus forma non informatur : has enim formas omnes despicit intellectus tanquam indignas sibi, quasi prohibentes ipsum intelligere. Si enim esset aliqua forma informatus ad hoc quod esset hoc aliquid, tunc hoc ipsum prohiberet, nec appareret ei in cognoscendo alienum et contrarium ab ipsa forma, et impediret omnis rei cognitionem quae objicitur ei : quia contrarium et diversum ab illa forma recipi in eo non posset, eo quod nec contraria nec disparata possunt esse in eodem : et id quod inesset ei, non haberet in potentia : et ideo si esset aliqua forma mixta, impediretur ne potentia intelligeret omnia materialia. Sic igitur eo quod est immixtus, est immaterialis et impassibilis, eo quod potest intelligere aliqua vel omnia, est aliquo modo de genere virtutum passivarum. Id enim quod est receptivum alicujus, non habet illud quod natum est recipere in specie, licet possit habere formam in genere cum his quae recipit convenientem. Diximus enim superius de organo tactus, quod recipit excellens se tangibile, cum tamen habeat media in se tangibilium : medium enim ab extremo differt specie, et convenit genere : ita etiam non est inconveniens intellectum possibilem habere quidem aliquam formam, qua efficitur unum de entibus mundi in genere naturae incorporeae, licet nullam habeat formam eorum quae intelliguntur ab ipso : eo quod illa forma qua determinatur in ens in genere naturae incorporeae, cum intellectis ab ipsa convenit in genere, et differt specie ab eis omnibus, sicut nos infra ostendemus : ista enim propositio .qua dicitur, quod recipiens denudatum est a formis eorum quae recipere est natum,
necessaria est in omnibus recipientibus, sicut probatur tam in materia quam in potentiis omnium sensuum : et ex isto necessario probatur, quod intellectus possibilis est in genere potentiarum passivarum et immixtus omnino, eo quod nulla est formarum quae recipiuntur in ipso, quae sunt aut formae corporum, aut formae quae licet non sint corporum, tamen sunt organicae in corpore : et per hoc concluditur ulterius, quod non est passibilis nec transmutabilis : quia nihil est passibile et transmutabile nisi mixtum. Quia autem est de genere virtutum passivarum, necesse est quod ipse sit motus ab aliquo quod est actu, sicut videmus potentias sensuum moveri : quoniam ideo quod sensibilia sunt in actu, ideo movent sensus qui sunt in potentia ''Formae autem universales prout sunt in multis et non sunt divisae ab illis, non sunt nisi in potentia universales et intellectae sicut colores in potentia sunt in tenebris : tales autem formae non movere possunt intellectum : et ideo cogemur inferius investigare alium intellectum agentem, qui formas faciat actu separatas et universales, ut movere possint intellectum possibilem, qui faciat in formis rerum particularibus quod lux facit in coloribus.
Ex omnibus autem his concludit Aristoteles quod intellectus possibilis non est natura aliqua specificata per formam : quia id quod est potentia omnia, non potest esse specificatum, sicut nec prima materia specificata est per aliquam formam, sed ad hoc tantum est natura ejus posita potentialiter ut sit vocatus intellectus possibilis. Et in haec duo dividitur, quorum unum est quod est intellectus, et alterum quod est possibilis : et per hoc quod est intellectus, determinatur in. ens quoddam incorporeae naturae : per hoc autem quod est possibilis respectu omnium, oportet quod privetur omnium formis quae potentia sunt in ipso. Utrum autem intellectualitas sua speeificando eum in ens naturae incorporeae, claudat et diminuat potentialitatem suam ad intelligibilia, inquiremus posterius. Hunc autem possibilem intellectum vocamus intellectum generaliter, per quem anima distincte opinatur res probabiliter et intelligibiliter distinguendo unum ab alio, et cogitat cum ratione, et nihil est actu eorum quae sic diversimode judicat antequam actu intelligat et distinguat ea,sicut omnes potentiae passivae nihil eorum sunt a quibus moventur ante habitum formarum suorum motorum : ad hoc enim movetur, quod dent eis suas formas : et post motum illum ea quae moventur, habent eas in actu : hoc tamen in intellectu possibili aliter est quam in aliis potentiis passivis, sicut in sequentibus declarabitur. Ecce haec est intentio Aristotelis de natura possibilis intellectus, quem posteriores eo Peripatetici hanc usque in diem exponunt : et nullus ad plenum intellexit ob dubiorum difficultatem qua) sunt in dictis istis.