CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De improbatione oppositionum illorum qui vacuum et plenum dixerunt esse causam gravitatis et levitatis.
Antiquorum autem alii diversificati sunt in causa gravis et levis ab his qui praehominati sunt, dicentes vacuum esse causam levis, et plenum esse causam gravis : cum autem ponentes vacuum sint bipartiti, sicut diximus in quarto Physicorum, et quidam eorum dixerunt vacuum esse separatum a corporibus, et quidam eorum vacuum esse imbibitum et profundatum esse in corporibus : et ideo rara esse et porosa illa corpora, sicut fuit Xuthus philosophus quidam. Quidam alii fuerunt illi qui vacuum causam esse levis dixerunt, de numero illorum qui posuerunt vacuum imbibitum esse in corporibus et profundatum in ipsis : et haec opinio tros habuit diversitates, quarum una fuit quae dixit, quod leve est quod constat ex majori vacuo quam ad minus leve, sive habeat partes plures pleni, sive pauciores, sive aequa- les. Alia autem fuit quae dixit, quod levius est quod constat ex majori vacuo et pleno minori quam aliud quod est minus leve quam ipsum. Tertia vero fuit quae dixit, quod levius est cujus proportio sui vacui ad plenum major est quam proportio vacui alterius ad plenum quod est minus leve quam ipsum. Has autem omnes diversitates suis locis in hoc capitulo intendimus improbare, sed postponere intendimus rationes hujus sectae, quae dixit vacuum esse causam levitatis. Dicunt autem omnes isti, quod vacuum quod est in corporibus impellit ea sicut movens corpora, et per hoc motum cum ipsis : et hoc iterum dicunt esse verum, donec fortasse multa corpora magna in quantitate sunt leviora aliis minoribus : eo quod in magnis de vacuitate est plus quam in minoribus, sicut patet ex magna spongia et parvo plumbo : hanc enim dicunt esse causam quod aliquando corpora leviora sunt majoris spissitudinis, hoc est, quantitatis et mensurae, quamvis sint composita ex aequalibus in numero partibus corporibus minoribus et gravioribus, quae tot habent partes corporis per naturam sicut illa : et ut universaliter dicatur, isti dixerunt quod causa levitatis corporum ab aliis partibus corporalibus gravioribus aequalibus sibi per naturam partium componentium est, ut plus de vacuo sit in levi quam in eo quod est minus leve, licet ei sit compar in numero componentium. : et secundum hunc modum dixerunt, quod una res est levior vel gravior alia.
His autem contradicentes, dicemus vacuum majus causam esse levitatis diminute quam dicunt, etsi daretur eis quod non dicerent falsum. Quicumque enim distinguunt causam harum duarum virtutum sive potentiarum per vacuum, majus dicere debent esse causam levis : sed ut addant, quod hoc est levius quod
habet de vacuo plus, et de pleno minus, sive de corporeitate minus, quod idem dicimus cum pleno : si enim haec non adderent, sequeretur ex dictis eorum leve non esse leve: confitentur enim illi ignem omnem esse levem, eo quod in ipso majus est vacuum quam in alio quocumque corpore : et sequitur in expositione eorum manifestus error, ut scilicet magnum aurum levius sit igne parvo, eo quod secundum ipsos plus inest ei de vacuo : accipiamus enim parvum ignem, et constat quod in illo est aliquid corporis pleni, et multiplicia illius corporeitatis accipiantur in magno auro quantumcumque quantitatis voluero : cum enim aurum multiplex sit ad ignem, oportet quod multiplex sit vacuum quod est in auro ad vacuum quod est in igne parvo : et sic aurum magnum levius est igne parvo : quod est contra sensum : ergo falsum fuit et diminutum quod dixerunt, vacuum profundatum in corporibus tantum esse causam levitatis.
Ut autem melius pateant Antiquorum positiones, sciendum quod quidam Antiquorum vacuum esse in mundo isto omnino negaverunt, licet concederent ipsum esse extra mundum : et illi etiam nullo modo penitus aliquod de gravis et levis causa distinxerunt, sicut Empedocles et Pythagoras. Quidam autem de numero eorumdem negantium esse vacuum distinxerunt inter causam gravis et levis, sicut multi alii Philosophi : verumtamen non dederunt causam gravis et levis absolute et simpliciter dictorum, ita quod dicerent quare quaedam simpliciter ascendunt sursum, et quare quaedam, simpliciter descendunt deorsum : et tales fuerunt, qui dixerunt componi corpora ex superficiebus ut ex atomis : et illi non potuerunt dare causam quare quaedam corpora majora in spissitudine suae quantitatis sint leviora quibusdam aliis minoribus in quantitatis spissitudine, sicut supra diximus de plumbo parvo et spongia magna : quamvis enim locuti sunt isti de causa levis et gravis in corporibus inaequalibus, causam nullam dederunt : et hoc quod dixerunt contrariatur ei quod videmus oculis, quia videmus majus corpus aliquando levius esse parvo : et quoad hoc sufficientius dixerunt ponentes vacuum : quia illi ex dictis suis causam dederunt illius quod diximus, sicut manifestum est ex praedictis.
Redeamus autem ad propositum dicentes, quod omnes illi qui tantum
levitatis ignis dixerunt esse vacuum, aliquo tamen supradictorum modorum inconvenienter dixerunt : si enim dixerunt causari levitatem ignis primo modo, ex multitudine scilicet vacuitatis quae est in igne, tunc necessario sequuntur eos sententiae impossibilium multorum, a quibus exire non possunt. Et si dixerunt secundo modo, scilicet quod causa levitatis ignis est ex hoc quod plus habet de vacuo, et minus de corporeitate sive de pleno, iterum sequitur impossibile : videmus enim, quod licet universaliter comparando aequalem ignem ad aequale quodcumque aliud corpus, in igne sit plus de vacuo, et minus de corpore sive pleno : tamen sicut superius diximus, in igne multiplici ad terram parvam est plus de corporeitate quam sit terra parva : et tamen ignis magnus et multus levior est terra parva et pauca : et plus vel minus de pleno non facit grave vel leve : nec etiam plus de vacuo facit leve vel grave, sicut diximus supra. Adhuc autem dicentibus causam gravitatis et levitatis esse plus de pleno vel plus de vacuo, contingit non diffinire absolutum leve, vel absolutum grave, sed comparatum tantum, quod diffiniunt ipsum cum permixtione contrarii : quod enim habet plus de vacuo, habet aliquid de pleno contrario : quod ha- bet plus de pleno, habet adhuc de vacuo contrario : si autem per illas diffinitiones grave et leve simplicia non distinguuntur, est ad aliud impossibile : si enim gravius est in quo est pius de pleno, cum in magno igne sit plus de pleno quam in parva terra, sequitur magnum ignem esse graviorem quam parvam terram, quod est contra visum. Si autem dixerunt quod levitatis majoris causa est habere intus plus de vacuo, sequitur aliquid grave simpliciter quod simpliciter quoad omnes partes sui magnas et parvas movetur deorsum, levius eo quod simpliciter est leve et secundum omnes sui partes magnas et parvas movetur deorsum : quia sicut supra . diximus, sequeretur magnam terram esse leviorem parvo igne : et hoc est inconveniens : quoniam leve simpliciter semper est levius in omnibus suis partibus quam sit id quod est simpliciter grave et motum semper deorsum, licet non convertatur, quia non omne levius aliquo est simpliciter etiam leve et absolute. Res enim gravitatem habentes aliquando comparantur in levitate, sicut dicere consuevimus aquam leviorem esse terra , et aerem esse leviorem aqua : cum tamen et aer et aqua habeant gravitatem in locis suis, sicut infra ostendemus. Si autem dixerunt secundum tertium modum superius determinatum esse causam levitatis et gravitatis, hoc est, quod proportio vacui ad plenum in uno sit sicut proportio vacui ad plenum in alio, ad hoc quod sint aequaliter levia et gravia, vel quod sit proportio vacui ad plenum in uno, et tunc unum illorum erit levius et alterum gravius : dicemus quod licet illud aliquo modo sufficientius sit quam duo modi praehabiti, tamen per hoc evadere impossibilia non possunt : licet enim ex isto posset aliquo modo secundum hominem et secundum rem causari simpliciter leve et simpliciter grave, tamen consequuntur impossibilia multa, quamvis eis possumus dicere quod simpliciter leve est, cujus universaliter quoad omnes
partes est proportio major vacui ad plenum, quam sit aquae vel aeris vel terrae : et simpliciter grave est, cujus quoad omnes partes proportio minor est vacui ad plenum quam aliorum : sequitur tamen ex sermone illorum impossibile alio modo : in igne enim parvo et in igne magno aequalis proportio vacui ad plenum : quoniam sicut se habet proportio vacui ad plenum in igne parvo, sic se habet proportio vacui ad plenum in igne magno. Si enim decupla in uno, decupla est etiam in alio, et sic de aliis proportionibus. Similiter autem se habet proportio vacui ad plenum in terra magna et in terra parva. Sequitur igitur ex hoc, ut quae sunt aequalia secundum proportionem, sint aequalia secundum gravitatem et levitatem : et quae sunt aequalia secundum gravitatem et levitatem, sint aequalia secundum velocitatem ascendendi sursum vel descendendi deorsum : ergo aequaliter secundum velocitatem ascenderet ignis magnus et parvus, et aequaliter secundum velocitatem descenderet terra parva et magna : et similiter est de aliis gravibus et levibus parvis et magnis. Hujus autem contrarium videmus oculis, cum aspiciamus ignem magnum velocius ascendere parvo, et aurum vel plumbum magnum velocius descendere parvo.
Amplius autem impossibile est dicere, quod vacuitas sit causa movens sursum id quod vocatur leve, nisi ita quod etiam ipsa moveatur sursum eodem motu. Cum autem movetur sursum, non movetur a pleno, sed vacuo. Cum enim vacuum sit distantia tres habens dimensiones, non potest movere aliquid quando est profundata in corpore, nisi moveatur : et sic idem erit totum movens seipsum totum, quod est improbatam in principio septimi Physicorum. Adhuc autem etiamsi non vis in hoc, et si dixerint illi quod de aptitudine vacui est movere sursum, et de aptitudine pleni est movere
deorsum ea quae componuntur ex pleno vacuo : tunc adhuc diminuto dicunt isti causam levis et gravis. Non enim sufficit inquirere et determinare secundum haec qualiter res componuntur ex vacuo et pleno, et sequuntur motum alterius ipsorum : sed oportet inquirere quare non separatur unquam vacuum a pleno : simplicia enim quae componunt aliqua, separari habent secundum naturam : et si deberet vacuum esse separatum a pleno, et vacuum debet esse simpliciter motum sursum, et plenum simpliciter motum deorsum : et hoc non dicunt, quia sicut dictum est ante, isti ponunt vacuum non esse separatum, sed profundatum in corpore : falsum est etiam insuper, quia si vacuum esset simplex causa levitatis simplicis, tunc id quod nihil est, esset causa ejus quod principium est motus in natura.
Amplius autem impossibile est ut ponatur vacuo locus ad quem moveat vel ad quem moveatur, hoc est ac si ipsa vacuitas non sit locus. Si enim vacuum dicatur movere vel moveri secundum locum, tunc oportet necessario ut assignetur ei locus ad quem moveat naturaliter vel moveatur, et ille erit naturalis : et tunc sequitur quod oppositus isti loco sit violentus : et qualiter locus naturalis ei violentus attribuatur vacuo, impossibile est fingere volentibus. Amplius autem quaeratur ab his, quae causa sit motus ipsa vacuitas, et qualiter movet vacuitas seipsam : hoc enim necesse est dicere si vacuum movet, quod vacuum etiam moveatur : non enim possunt dicere quod plenum et corporeitas moveatur a vacuo et non vacuum, quia illa moventur motu opposito motui vacui, ut diximus superius. Qualiter autem dicatur causa motus vacuum, non potest intelligi : quia non sunt in natura nisi quatuor causae, quarum vacuum nulla est omnino : et etiamsi esset causa, non esset naturalis : ideo opinio de pleno et vacuo omnino est irrationabilis et falsa.
Amplius autem altercationes disputationum quae sunt contra istos qui dicunt vacuum esse causam levis, et plenum esse causam gravis, sunt etiam contra illos qui ponunt causam levis et gravis atomos differentes per magnum et parvum, sicut fecerunt Democritus et Leucippus : et similiter contra eos qui ponunt causam gravis et levis partes mensurae, quae sunt lineae et superficies : licet non omnia impossibilia quae sunt contra unam opinionem, sunt etiam contra aliam, tamen in hoc conveniunt quod accidit his omnibus tribus opinionibus, quod non possunt ex dictis suis assignare causam levis et gravis absolute dictorum, sed assignant tantum causam levis et gravis per comparationem acceptorum : licet enim tertia pars eorum qui dixerunt vacuum et plenum esse causam levis et gravis, videntur dicere causam gravis absolutorum in hoc quod dicit quod est illud levissimum, in quo est maxima proportio vacui ad plenum, et hoc gravissimum quod habet e converso proportionem : tamen absque dubio secundum rei veritatem non dicit, quia nullum est adeo vacuum dummodo aliquid habeat de pleno, quod ipsum non contingat accipi magis evacuari : et ideo secundum eos omni levi est accipere levius, et omni gravi est accipere gravius. Sed gravi simplici non est accipere gravius in natura, nec levi simplici est accipere levius, sicut nec albo simplici omnino est accipere albius : quia simplex leve et simplex grave sunt in termino levitatis et gravitatis, nihil habentia de permixtione contrarii. Cum igitur illi non dicunt nisi causam levioris et gravioris, nulli alii dicunt causam ipsorum, sicut supra ostendimus : et quoad hoc idem accidit omnibus tribus di-
ctis opinionibus. Isti enim qui dicunt plenum et vacuum causam esse levis et gravis, ponunt quod materia et subjectum in quo radicantur istae virtutes quae sunt levitas . et gravitas, sit multum quoddam : eo quod dicunt ipsa esse contraria., scilicet vacuum et plenum : dicunt enim quod proximum subjectum levis est vacuum, et proximum subjectum gravis est plenum, quae sunt multa et contraria. Quod autem id impossibile accidat his tribus opinionibus, sic probatur. Omnes enim conveniunt in hoc quod materiam et subjectum harum virtutum ponunt esse unam, aut multa, quae sunt contraria: si autem ponunt materiam quae est subjectum harum unum in natura, sicut faciunt dicentes atomos, aut superficies triangulas : tunc constat ex omnibus quae superius diximus, quando contra has opiniones disputavimus, quod nihil erit grave absolutum nec leve absolutum omnino. Si autem materia horum dicatur esse multa et contraria, sicut dicunt auctores vacui et pleni, tunc iterum nihil erit grave absolutum aut leve absolutum : quia necesse est quod illa contraria sint circa subjectum unum in natura et forma : et sic iterum sequitur quod idem in natura et forma quod subjicitur contrariis, differat in plus habendo de vacuo vel de pleno, et si sit levius vel gravius, quia sic idem erit aliquando leve, et aliquando grave : et cum vacuum semper ponatur esse permixtum pleno, et plenum vacuo, nihil erit absolute grave et absolute leve. Si autem non sunt extrema in levitate et gravitate, tunc etiam non poterunt inveniri media inter leve et grave absoluta : quia illa non sunt nisi per compositionem extremorum : media autem sunt causa quare .sunt quaedam res graviores et quaedam leviores : et sic nulla res neque levis est, neque gravis, neque levior neque gravior.