IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac quaestione supponit primo Baptismum fuisse institutum ante mortem Christi. Secundo, institutum Baptismum fuisse prius sub consilio antequam fuerit sub praecepto. Tertio, docet Circumcisionem non fuisse evacuatam; quoad fructum antequam Baptismus fuerit solemniter promulgo tus in die Pentecostes. Quarto, diversa tempora et status Circumcisionis et legis exponit. Quinto, exponit controversiam de legalibus inter Petrum et Paulum, inter Hieronymum et Augustinum, et respondet argumentis ad limen quaestionis propositis.
SGHOLITJM.
Baptismum fuisse institutum ante passionem, etsi non certo constet quando, quia discipuli Christi baptizabant ante ejus mortem, et Baptismo Christi, non Joannis, nec alio, ut tenent D. Thom. 3. p. q. 66. a. 2. Richard. hic a. 1. q. 1. D. Bonav. 2. p. a. 1. q. 1. August. tr. 13. in Joan. et tr. 5. et habetur cap. Aliud, de consec. d. 4.
Ista quaestio (a) supponit Baptismum institutum fuisse in lege nova, quod verum est et rationabile. Verum, sicut patet ex multis auctoritatibus novi Testamenti, et Christi, et Apostolorum, in quibus probatur necessitas Baptismi, quod non esset, nisi esset institutus in lege illa legitime.
Quando tamen (b) primo fuit institutus, dubium est, non quidem quando Christus baptizabatur a Joanne, quia ille non fuit Baptismus Christi, id est, in forma Christi, sed in forma Joannis ; tamen Christus dedicavit tunc aquam tanquam materiam idoneam suo Baptismo, ex contactu suae mundissimae carnis, quia in legislatore confirmatus est usus aquae, id est, ut ministerium. Nec etiam in illo verbo Joan. 3. dicto Nicodemo : Nisi quis, etc. quia non est verisimile tam necessarium Sacramentum in conclavi coram persona privata institui, quae non debuit esse praeco institutionis illius. Neque etiam differebatur institui, usque ad tempus ascensionis, Matth. ultimo, nam discipuli Christi ante passionem baptizabant Baptismo Christi. Joan. 3. dicunt discipuli Joannis ad ipsum : Rabbi cui testimonium perhibuisti, ecce ipse baptizat, et omnes veniunt ad eum ; et sequitur cap. sequenti : Quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus. Convincitur ergo tempus institutionis fuisse ante illud tempus, quo dicipuli Christi baptizabant, licet praecise hora institutionis non legatur in Evangelio.
Istud etiam suppositum est rationabile, quia Sacramentum principale legis Evangelicae, per quod scilicet intratur in ejus observantiam, debuit esse novum et proprium illi legi, ut prius dictum est in quaestione de institutione Sacramenti in communi, distinctione prima. Debuit etiam istud Sacramentum esse evidens in significatione, quia ista est lex veritatis evacuans umbram. Et debuit esse copiosum inratiae collatione, quia haec est lex gratiae. Joan. 1. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Debuit etiam esse facile, quia jugum Christi suave est, et onus ejus leve, Matth. 11.
Item debuit esse commune, quia Deus ad legem Moysi elegit unum populum tantum, sed ad novam legem totum mundum : In omnem terram exivit, etc. Haec quatuor inveniuntur in uno, scilicet in ablutione cum verbis, quia hoc evidenter significat mundationem animae, quae est effectus principalis, et dat gratiam copiose. Unde in Psalm. dicitur aqua refectionis: Super aquam refectionis educavit me. Est et facilis, quia nullo modo periculosa, sicut fuit Circumcisio, et communis omni sexui et aetati.