Chrysostomus in Matth..
Quia multitudo credentium erat iam aucta, neque tempore impellente a christo abscedere patiebantur, vespere ei infirmos adducunt; unde dicitur vespere autem facto obtulerunt ei Daemonia habentes. Augustinus de cons. Evang.. Per hoc autem quod dicit vespere autem facto, ad eiusdem diei tempus hoc pertinere satis indicatur, quamvis necesse non sit, ubi dicitur vespere facto, eiusdem diei vesperum accipere.
Remigius. Christus autem dei filius auctor humanae salutis, fons et origo totius pietatis, caelestem medicinam tribuebat; unde sequitur et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. Daemones enim et morbos solo verbo repellebat, ut his signis et virtutibus ostenderet se ad salutem generis humani venisse. Chrysostomus in Matth.. Intende autem quantam multitudinem curatam transcurrunt evangelistae; non unumquemque curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculorum inducentes.
Ne autem magnitudo miraculi incredulitatem immittat, si tantam plebem et varias aegritudines uno temporis momento curavit, inducit prophetam attestantem his quae fiebant; unde sequitur ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit. Rabanus. Non ut sibi haberet, sed ut nobis auferret; et aegrotationes nostras portavit, ut quod pro imbecillitate virium ferre non poteramus, ille pro nobis portaret. Remigius. Quia humanae naturae infirmitatem ad hoc suscepit ut nos infirmos faceret fortes atque robustos.
Hilarius in Matth.. Et passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbuit.
Chrysostomus in Matth..
Hoc autem de peccatis magis a propheta dictum esse videtur. Qualiter igitur evangelista de aegritudinibus hoc exponit? sed sciendum, quod vel historiae hic testimonium adaptavit, vel ostendit quoniam plures aegritudines ex peccatis sunt animarum: nam et ipsa mors a peccatis habet radicem.
Hieronymus.
Attendendum autem, quod omnes non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est, et quando granum tritici in terram moritur, ut multos afferat fructus. Rabanus.
Solis enim occubitus passionem et mortem designat illius qui dixit: quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; qui temporaliter vivens in carne, paucos Iudaeorum docuit; calcato autem regno mortis, omnibus per orbem gentilibus fidei dona promisit.