Postquam philosophus determinavit de principio materiali et formali, nunc intendit determinare de unione eorum adinvicem; et circa hoc tria facit.
Primo enim movet dubitationem.
Secundo solvit, ibi, palam itaque, quia sic quidem acceptantibus. Tertio excludit falsas opiniones circa praedictam quaestionem, ibi, propter hanc vero dubitationem.
Circa primum duas ponit rationes, ex quibus ostenditur quaestio esse dubitabilis; dicens, quod circa hanc quaestionem, quae superius tacta est circa definitiones et numeros, quid faciat utrumque esse unum, hoc considerandum est, quod omnia, quae habent plures partes, et totum in eis non est solum coacervatio partium, sed aliquid ex partibus constitutum, quod est praeter ipsas partes, habent aliquid, quod facit in eis unitatem. In quibusdam enim corporibus sic unitatem habentibus, causa unitatis est contactus, in quibusdam viscositas, aut aliquid aliud huiusmodi.
Manifestum autem est quod definitiva ratio est una ex pluribus constans.
Nec est una per solam coacervationem partium sicut ilias, idest poema factum de historia troiana, quod per solam aggregationem est unum. Definitio autem est unum simpliciter. Est enim significativa unius. Unde merito dubitatur quid est quod faciat definitionem hominis esse unam, et hominem cuius ratio est definitio.
Cum enim homo sit animal et bipes, quae videntur esse duo, merito dubitatur quare homo est unum et non plura.
Secundo ibi, aliterque et ponit secundam rationem, quae quaestionem reddit dubitabilem; dicens, quod alia ratio dubitationis accidit praedictae quaestioni.
Si enim est verum, quod quidam dicunt, si hoc ipsum quod est animal sit aliquod per se existens et separatum, et similiter hoc ipsum quod est bipes, quod Platonici posuerunt: si enim sic est, merito quaeritur quare homo non est illa duo aggregata, ita quod homines particulares non sunt homines nisi per participationem hominis, nec per participationem alicuius unius, sed per participationem duorum, quae sunt animal et bipes. Et secundum hoc homo non erit unum, sed duo, scilicet animal et bipes.
Deinde cum dicit palam itaque solvit praedictam dubitationem: et circa hoc duo facit.
Primo proponit unde appareat via ad solutionem dubitationis; dicens, manifestum esse quod si aliqui acceptent quod dictum est de positione Platonis, et transmutent sic naturas rerum, quod ponant universalia separata, sicut Platonici determinare et dicere consueverunt, non contingit reddere causam unitatis hominis, et solvere dubitationem praedictam. Sed, si ponatur, sicut dictum est supra, quod in definitionibus sit unum sicut materia, aliud sicut forma; unum sicut potentia, aliud sicut actus: quaestio tam facilis est ad solvendum, quod dubitationem non videtur habere.
Est enim secundo secundum viam praemissam solvit propositam dubitationem.
Et primo solvit eam in naturalibus, quae generantur et corrumpuntur; dicens quod praedicta dubitatio est eadem ac si quaeratur quare aes est rotundum? ponamus enim, quod definitio huius nominis, vestis, sit aes rotundum, et quod hoc nomen significet istam definitionem: cum quaeritur quae est causa quare ista definitio, aes rotundum, sit unum, non videtur esse dubitabilis, eo quod aes est sicut materia, et rotundum sicut forma. Nulla enim alia causa est quare ista sunt unum, nisi illa, quae facit id quod est in potentia esse actu. Et hoc est agens in omnibus in quibus est generatio. Unde, cum hoc sit quod quid erat esse significatum per definitionem, scilicet id quod est in potentia fieri actu, manifestum est quod agens est causa in rebus generabilibus et corruptibilibus, quare quod quid erat esse, una est definitio.
Deinde cum dicit est autem solvit praedictam dubitationem in mathematicis: et dicit quod duplex est materia: scilicet sensibilis et intelligibilis. Sensibilis quidem est, quae concernit qualitates sensibiles, calidum et frigidum, rarum et densum, et alia huiusmodi, cum qua quidem materia concreta sunt naturalia, sed ab ea abstrahunt mathematica. Intelligibilis autem materia dicitur, quae accipitur sine sensibilibus qualitatibus vel differentiis, sicut ipsum continuum. Et ab hac materia non abstrahunt mathematica.
Unde, sive in sensibilibus, sive in mathematicis, semper oportet quod sit in definitionibus aliquid quasi materia et aliquid quasi forma. Sicut in hac definitione circuli mathematici, circulus est figura superficialis, superficies est quasi materia, et figura quasi forma. Eadem enim est ratio quare definitio mathematica est una, et quare definitio naturalis (licet in mathematicis non sit agens, sicut in naturalibus), quia utrobique alterum est sicut materia, et alterum sicut forma.
Deinde cum dicit quaecumque vero solvit praedictam dubitationem quantum ad ea quae sunt omnino a materia separata; dicens, quod quaecumque non habent materiam intelligibilem, ut mathematica, nec sensibilem, ut naturalia, sicut sunt substantiae separatae, statim unumquodque eorum est unum aliquid. In his enim quae habent materiam, non statim unumquodque est unum, sed unitas eorum est ex hoc quod unitas advenit materiae. Sed si aliquid sit quod sit forma tantum, statim est unum; quia non est in eo ponere aliquid quocumque ordine, prius quam expectet unitatem a forma.
Et ponit exemplum: quia cum decem praedicamenta non hoc modo se habeant ex additione ad ens, sicut species se habent ex additione differentiarum ad genera, sed hoc ipsum quod est ens, manifestum est quod ens non expectat aliquid additum ad hoc quod fiat hoc, idest substantia, vel quantum, vel quale; sed statim a principio est vel substantia, vel quantitas, vel qualitas. Et haec est causa quare in definitionibus non ponuntur nec unum nec ens, ut genus; quia oporteret quod unum et ens se haberent ut materia ad differentias, per quarum additiones ens fieret vel substantia vel qualitas.
Et similiter id quod est separatum omnino a materia, quod est suum quod quid erat esse, ut supra dictum est, statim est unum, sicut et statim est ens: non enim est in eo materia expectans formam, a qua habeat unitatem et esse; et ideo in talibus non est aliqua causa movens ad hoc quod sint unum. Habent tamen quaedam eorum causam substituentem substantias sine motu substantiarum earum, et non sicut in generabilibus quae per motum fiunt. Statim enim unumquodque eorum est aliquod ens et aliquod unum, non ita quod ens et unum sint genera quaedam, aut singillatim existentia praeter singularia, quae Platonici ponebant.
Deinde cum dicit propter hanc vero excludit quorumdam falsam opinionem circa praedictam quaestionem: et circa hoc tria facit.
Primo ponit eorum positiones: et dicit: propter praedictam dubitationem quidam, scilicet Platonici, posuerunt participationem, qua scilicet inferiora participant superiora, ut hic homo, hominem; et homo, animal et bipes. Et inquirebant quid est causa participationis, et quid participare; ut eis innotesceret quare est unum, hoc quod dico animal bipes. Alii vero ponunt causam unitatis hominis quamdam consubstantialitatem sive coexistentiam animae cum corpore; sicut si significaretur in abstracto anima cum corpore; quasi diceremus animationem, sicut Lycophron dixit, quod scientia est medium inter animam et scire. Alii autem dixerunt quod ipsum vivere est medium, per quod coniungitur anima corpori.
Deinde cum dicit equidem eadem excludit dictas positiones; dicens, quod si hoc bene dicitur de anima et corpore, quod sit aliquod medium uniens, eadem ratio erit in omnibus, quae se habent ut forma et materia; quia secundum hoc, convalescere erit medium quasi quaedam consubstantialitas, aut quaedam coniunctio sive vinculum inter animam, per quam subsistit animal, et sanitatem. Et esse trigonum erit quoddam medium componens figuram trigoni. Et esse album erit quoddam medium, quo componitur albedo superficiei.
Quod est manifeste falsum. Unde falsum est, quod vivere sit medium, quo componitur anima corpori; cum vivere nihil aliud sit quam esse animatum.
Deinde cum dicit causa vero assignat causas erroris praedictorum; dicens, quod causa quare talia posuerunt, est, quia inquirebant quid faciens unum potentiam et actum, et inquirebant differentias eorum, quasi oporteret eas colligari per aliquod unum medium, sicut ea quae sunt diversa secundum actum. Sed sicut dictum est, ultima materia, quae scilicet est appropriata ad formam, et ipsa forma, sunt idem. Aliud enim eorum est sicut potentia, aliud sicut actus. Unde simile est quaerere quae est causa alicuius rei, et quae est causa quod illa res sit una; quia unumquodque inquantum est, unum est, et potentia et actus quodammodo unum sunt.
Quod enim est in potentia, fit in actu. Et sic non oportet ea uniri per aliquod vinculum, sicut ea quae sunt penitus diversa.
Unde nulla causa est faciens unum ea quae sunt composita ex materia et forma, nisi quod movet potentiam in actum. Sed illa quae non habent materiam simpliciter, per seipsa sunt aliquid unum, sicut aliquid existens.
Et haec de octavo libro dicta sufficiant.