Sepulcrum. Hieronymus dicit, quod apostolus utitur testimonio istorum versuum, sepulcrum patens etc.. Et invenitur alibi in sacra Scriptura Rom. 3, ubi dicit quod aliquam partem accepit ex isa. 59, aliam ex aliis partibus Psalterii, et non ex isto Psalmo tantum, cum ipse Hebraeus esset, et sciret hoc in Hebraeo non haberi; habetur tamen in editione vulgata, qua vulgus utitur, vel quae non attribuitur alicui certae personae. A sepulcro patenti exhalat foetor; et ideo supra Psalmista certificavit malitiam, sive culpam inimicorum; hic autem exponit eam: et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quomodo sunt peccatores inutiles aliis.
Secundo quomodo sibi, ibi, contritio et infelicitas.
Circa primum duo proponit. Primo quomodo noceant aliis verbo. Secundo quomodo facto, ibi, veloces etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit promptitudinem oris ad nocendum. Secundo modum nocendi, ibi, linguis suis dolose agebant. Dicit ergo: sepulcrum patens est guttur eorum. Tale autem ad nihil aliud est paratum nisi ut recipiat cadavera: sic os ejus qui semper est paratus ad mortificandum per detractionem, est sepulcrum patens.
Apoc. 9: de ore eorum procedebat ignis, et fumus et sulphur. Vel nota voracitatem eorum, quia guttur servit etiam ad comestionem. Sed quandoque nocet dolo, quandoque malitia, et quandoque injuria.
Et primo ponit dolum quem habent in lingua.
Linguis suis, exterius blande loquendo: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; secundo dolum in corde: venenum aspidum sub labiis eorum. Occultatum venenum mortificativum est, sed venenum aspidum insanabile est, et incantari non potest: Ps. 57: sicut aspidis surdae, et obturantis etc.. Cujus venenum dormiendo interficit: Hier. 5: inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes ad capiendos viros.
Ibidem: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo, qui dulci sono attrahunt ad laqueum aves. In quo designatur crudelitas, et pertinacia, et malitia: crudelitas, quia nituntur occidere: pertinacia, quia semper odium est in corde ipsorum; et ideo dicit, venenum etc..