Supra posita sunt praeparatoria ad passionem, scilicet institutio sacramenti et oratio christi; hic autem ponit passionem quantum ad ea quae a Iudaeis sunt illata. Et primo ostendit quomodo capitur; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur.
Secunda ibi principes etc.; tertia ibi tunc principes sacerdotum etc..
Circa primum tria facit.
Primo agit de proditione; secundo de captione; tertio quomodo ductus est post captionem.
Secunda ibi tunc accesserunt; tertia ibi at illi tenentes eum, etc..
Circa primum tria facit.
Primo describit personam proditoris; secundo signum proditionis; tertio complementum.
Secunda ibi qui autem tradidit etc., tertia ibi et confestim etc..
Describit proditorem ex tribus. Primo ex nomine; secundo ex dignitate; tertio ex societate.
Ex nomine adhuc eo loquente, ecce Iudas etc.. Loquente scilicet verba haec, quibus eis fiduciam adhibebat, ecce Iudas, qui dicitur confitens. Duo fuerunt Iudae, quorum unus est malus, alter bonus, ad signandum quod quidam confitentes in ecclesia futuri erant boni, Rom. X, 10: ore autem confessio fit ad salutem, quidam futuri mali; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.
Consequenter describitur ex dignitate unus ex duodecim, quia licet in tanta esset dignitate constitutus, in tantum tamen scelus cecidit. In quo datur exemplum quod nullus de statu suo debet confidere.
Apostolus I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? et quare eligit eum, cum sciret ipsum futurum malum? ratio una est, ut daret exemplum praelatis, ut non desolarentur.
Item describitur ex societate et cum eo venit turba multa etc.. Sicut habuit crudelem animum, ita crudelem societatem, quia omne animal sibi simile appetit.
Et hoc describitur, quia multa. In hoc notatur quod erant stulti, stulti enim sunt in multitudine; Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Et ipsi bene stulti erant, quia sapientiae contradicebant.
Item erant armati, quia cum gladiis et fustibus.
Et quae est ratio? Origenes dicit quod multi credebant in eum, et ideo timebant ne eum turba ab eis raperet. Item, quia dicebant, supra XII, quod in beelzebub Daemonia eiiciebat; ideo ut nulla potestas tueretur eum, venerunt armati.
Item describitur ab auctoritate, quia missi erant a principibus sacerdotum et senioribus populi; unde instructi erant eorum auctoritate, ita ut nullus eis contradiceret, ut impletum sit quod dicitur in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius.
Consequenter agitur de signo proditionis qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens etc..
Sed hic est quaestio. Cum esset notus in Iudaea, quare petebant signum? ratio duplex potest esse. Una, quia audierat Iudas quod christus transfiguratus erat in monte, et credebat hoc esse factum arte magica; ideo praevenire voluit per osculi signum, antequam posset se transfigurare. Hanc expositionem ponit Hieronymus. Origenes autem dicit sic, quia sicut manna in deserto unicuique sapiebat id de quo opinabatur, sic christus apparebat unicuique secundum quod habebat opinionem de ipso; ideo fuit necessarium quod signum daret. Dedit mirabile signum, quia quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Signum amicitiae fecit signum proditionis; Prov. XXVII, 6: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula inimici.
Et confestim accedens ad iesum dixit: ave, Rabbi, et osculatus est eum.
Hic ponitur complementum proditionis. Et primo signa demonstravit; secundo coepit agere. Et ostendit primo dicto, cum dicit ave, Rabbi; secundo facto, et osculatus est eum. Simile habetur II Reg. X, 1, quod ioab tenuit mentum Amasae, et interfecit eum.
Sed quare non venit statim ad eum, sed primo salutavit? una ratio est propter reverentiam magistri. Item primo salutavit eum, quia timebat ne priusquam eum manifestaret, se primo posset transfigurare.
Dixitque illi iesus: amice, ad quid venisti? et potest illico legi interrogative, vel remissive. Si interrogative, tunc potest legi quod per opprobrium dictum est, ac si dicat: tu ostendis amicitiam per osculum, et venisti perdere me? secundum illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem in ore suo, mala autem in cordibus eorum. Et dixit amice. Quoties amicum aliquem vocat, improperando loquitur. Unde dictum est supra XXII, 12: amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? et alibi c. XX, V. 13: amice, non facio tibi iniuriam etc..
I Io. IV, 19: non enim prius dileximus eum, sed ipse prior dilexit nos.
Vel potest legi remissive, et non est verbum increpatorium, sed permissivum amice, ad quid venisti, secundum illud Io. XIII, V. 27: quod facis, fac citius. Et vocat eum amicum quantum est de se, quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, Ps. Cxix, V. 7. Et licet sciret eum osculaturum esse, tamen occurrit ei.
At illi tenentes manus iniecerunt in iesum. Nunc agitur de captione. Et primo ponitur severitas captionis; secundo testimonium tertio reprehensio discipuli.
Circa primum tria facit. Quia primo dicit quomodo ministri eum capiunt; secundo quomodo quidam discipulus impedire volebat; tertio quod christus reprehendit eum.
Dicit ergo at illi tenentes iniecerunt manus in iesum. Is. I, 15: manus vestrae sanguine plenae sunt. Ipse enim tradidit se; Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius.
Tunc ponitur quomodo unus discipulus invasit invadentes et ecce unus ex his qui erant cum iesu, extendens manum exemit gladium suum. Quis fuit iste? dicendum quod Petrus. Unde sicut supra XVI, V. 22, voluit passionem christi impedire, sic et hic. Unde habuit occasionem? ex eo quod habetur Lc. XXII, 36, ubi dominus praecepit quod emant gladios, et hoc intelligentes crediderunt quod gladii essent necessarii; unde habebant cultellum ad incidendum agnum.
Ideo Petrus habuit unum.
Percutiens servum principis sacerdotum, amputavit ei auriculam. Non credatis quod habuit tempus deliberationis quod auriculam amputaret; sed proiecit ictum, et cum vellet percutere eum ad mortem, accidit quod auriculam amputavit.
Nomen istius erat Malchus, qui interpretabatur rex. Et signat abscissionem regni a populo Iudaico, et tamen factus est servus principum sacerdotum, idest Romanorum: huic Petrus abscidit auriculam. Per auriculam auditus signatur; et hic est duplex, scilicet dexter, per quem signatur vita aeterna; sinister, per quem temporalis. Amputavit auriculam eius, quia a populo Iudaeorum doctrinam spiritualium amputavit; et hoc factum fuit occasionaliter, quod gentes receperint dexteram, quia Petrus primo praedicavit gentilibus; et ita amputavit dexteram, trahendo gentiles ad fidem.
Tunc ait illi iesus: converte gladium tuum in locum suum. Hic ponitur reprehensio. Et primo reprehendit Petrum; secundo ministros in illa hora dixit iesus turbis etc..
Et primo ponit admonitionem, secundo rationem admonitionis assignat omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Dicitur tunc ait illi iesus.
Converte gladium tuum in locum suum. Venerat ut voluntarie pateretur, ideo nolebat defendi. Et in hoc dabat exemplum ut martyres patientes pro christo non defenderent se.
Deinde rationem assignat: et primo ex poena; secundo ex voluntate christi; tertio ex auctoritate.
Secunda ibi an putas quia non possum rogare patrem meum etc.; tertia ibi quomodo ergo implebuntur Scripturae? primo mitigat ex terrore poenae dicens omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Sed movet quaestionem Augustinus, quia non omnes qui gladio feriunt, gladio pereunt, sed aliquando febre; ideo potest exponi tripliciter, secundum quod triplex est gladius: materialis, de quo in Ps. XXXVI, 14: gladium evaginaverunt peccatores. Item divinae sententiae, de quo Ier. XIX, 7: subvertam eos gladio. Item divini verbi; Eph. VI, 17: et gladium spiritus accipite, quod est verbum dei. Potest ergo intelligi de omnibus istis. De gladio materiali, quia qui gladio perimit, gladio peribit, idest suo, non alieno.
Unde Ps. XXXVI, 15: gladius eorum intret in corda ipsorum. Item potest exponi de gladio condemnationis, de quo habetur Gen. III, V. 24, quod dominus gladium versatilem posuit ante Paradisum. Unde qui alios condemnant, divina sententia condemnabuntur. Vel aliqui propria auctoritate accipiunt quod non habent ab alio, et tales gladio pereunt.
An putas quod non possum rogare patrem meum etc.. Hic assignat rationem ad mitigandum animum Petri, dans intelligere quod voluntarie patiebatur, et quod poterat effugere. Et quia videbat eum praesumentem, ideo dicit non possum rogare patrem meum? et non dicit, non possum vocare, vel adducere, sed rogare: dicit enim verba hominis, quia orare hominis est. Et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? et istud dictum est secundum infirmitatem animi Petri. Ita Petrus se habebat, quod deberet eum defendere, et indigeret auxilio hominum; ideo vult dicere quod si auxilio hominum posset defendi, multo magis Angelorum. Sed non erat necesse, quia magis Angeli sustentantur per ipsum.
Sed quid est quod dicit duodecim legiones Angelorum? dicendum quod societas apud Graecos dicitur phalanga, apud Romanos legio, et habebat sex millia hominum; unde duodecim legiones sunt septuagintaduo millia, et tot sunt linguae hominum, sicut habetur ex Gen. XI. Unde vult dicere: si omnes homines insurgerent contra me, posset dominus mittere contra quamlibet linguam mille Angelos: et si unus Angelus destruxit tot millia, ut patet Is. XXXVII, multo magis mille poterunt occidere unam linguam; iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? et Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
Remigius dicit sic: quicumque faciunt voluntatem dei, possunt dici Angeli, idest nuntii; Is. XVIII, 2: ite, Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam. Quicumque enim obsequuntur deo, Angeli dicuntur; Ps. Ciii, 4: qui fecit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Potest ergo per legionem intelligi legio Romanorum. Unde dominus posset adducere et provocare legiones Romanorum ad destruendos Iudaeos, sicut post sub tito et vespasiano factum fuit.
Et isto loco destruxerunt quidam opinionem illorum, qui dicebant quod non poterat dominus facere nisi quod facit; quia si poterat legiones convocare, quas non convocavit, constat quod potest facere multa quae non facit.
Quomodo ergo implebuntur Scripturae? hic ponitur tertia ratio, quare non debeat impedire: quia ita Scripturae dixerunt; et ideo sic oportet fieri. Et non dicit quae Scripturae, quia omnes prophetae dixerunt vel occulte, vel manifeste. Unde lc.
C. Ult., 26: nonne oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam suam? in illa hora dixit iesus turbis.
In parte ista redarguit ministros: et duo facit.
Primo commemorat factum; secundo irrationabilitatem facti, cum dicit quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Iob XVI, 10: infremuit contra me dentibus, quia exierunt ac si esset latro; sed ipsi magis veniebant ut latrones. Latro latet ut non capiatur; sed christus offert se in manifesto. Et latrones si nocere volunt, non nocent in publico; sed christus se offerebat. Unde dicit quotidie apud vos eram docens in templo, et non me tenuistis; ideo venistis ut latrones. Ut enim daret opportunitatem, exivit civitatem. Quotidie apud vos eram docens in templo. Simile habetur Io. XVIII, 20: in occulto locutus sum nihil.
Et dicit docens in templo. Haec erat consuetudo sua semper ut doceret in templo.
Et non me tenuistis. Unde patet quod sicut latrones venistis.
Consequenter ponitur testimonium hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae prophetarum. Et non dicit quorum, quia quasi in omnibus habetur; Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Et Is. LIII, 3: reputavimus eum novissimum virorum, virum dolorum. Et dicit ut implerentur. Ly ut potest teneri causative, et sic non tenetur hic: vel consecutive, et sic accipitur hic. Quia enim prophetae dixerunt, non accidit; sed ideo praedixerunt, quia accidere debebat. Unde sensus est ut adimpleretur, idest hoc facto adimpletum est quod per prophetas praedictum erat.
Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; ita quod compleretur quod dicitur in Ps. XXXVII, 12: dereliquerunt me amici mei et proximi mei.
Sed quare non a principio dereliquerunt? respondet Hieronymus: quia scriptum est Io. VII, 30, quod quaerebant eum, et nemo misit in eum manum, quia nondum venerat hora eius. Unde a principio credebant quod se liberare posset, et se defenderet; sed cum viderunt quod captus esset, et quod non vellet se defendere, fugerunt et dereliquerunt eum.