CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De improbatione opinionis illorum qui dixerunt causam levis et gravis esse rarum et densum.
Praeter autem dictas opiniones est opinio quarta de causa levis et gravis, scilicet illorum qui posuerunt magnitudinem corporis et ejus parvitatem esse causam gravitatis et levitatis, vocantes magnitudinem et spissitudinem, gravitatem et levitatem, et subtilitatem sive raritatem corporis parvitatem appellantes : et horum sermo licet sit vanus secundum rei veritatem dicendam de causa levis et gravis, tamen est sufficientior omnibus tribus opinionibus inductis. Est enim valde receptibilis cordi humano, eo quod multum concordat ei quod secundum sensuum attestationem cognoscitur. Nos enim omnia gravia et spissa videmus, sicut terram et terrena corpora, et omnia levia videmus esse rara et subtilia : et istud isti dicunt, quod nos videmus quod quatuor corpora vocata elementa differunt in gravitate et levitate secundum modum differentiae eorum in grossitie et subtilitate, sive densitate et raritate, quae isti magnitudinem et parvitatem appellant. Sed tamen hic sermo istorum vanus est : quia absque dubio si quis subtiliter consideret dictum eorum, idem erit inconveniens : accidit istis quod accidit illis qui dixerunt unum solum esse elementum, sive id sit unum de extremis, sicut ignis, vel terra : sive unum de mediis, sicut aer, vel aqua : sive etiam quintum praeter hoc quod sit medium inter aquam et aerem et terram et ignem : dicunt enim omnes isti, quod illud elementum quod dicunt esse omnium aliorum, producit ex se aliam dif- ferentiam raritatis et spissitudinis sive grossitiei et subtilitatis : quia ad easdem res significandas utuntur. Hoc enim necessario isti dicunt, quod unum sit adhuc primum elementum secundum naturam ante spissum et rarum, et postea manens in substantiali forma diversimode raro et denso, et efficiatur tunc grave et leve : et tunc idem accidit his impossibile, quod accidit illis qui omnium corporum materiam elementalem posuerunt unam : et hoc inconveniens est ut concedant, quod nulla res gravis est absolute neque levis absolute, sicut nos ostendimus supra, ubi disputavimus contra eos qui posuerunt elementum esse unum, quodcumque sit illud. Amplius autem si unum et idem sit diversificatum per rarum et densum, tunc sequitur iterum quod nihil movetur ex sua forma subtili sursum vel deorsum, sed semper expulsum a suo contrario, sicut frigidum expellit calidum, et e converso : quia tunc non. potest dici, quod simplex per substantiam motum sursum sit ad locum suae generationis et conservationis : sed potius unum et idem est per formam elementalem, quia movetur sursum quando coarctatur a spissis partibus inferius, et movetur deorsum quando expellitur a raris partibus inferius, eo quod contrariae formae se mutuo expellunt.
Sequitur etiam secundum istos, quod multa subtilia composita et conjuncta in unum, sunt graviora rebus paucis con-
junctis grossis quae illi magna vocant: si autem haec ita se habent, tunc sequitur ex sermone illo, quod aer multus aut ignis multus sit gravior quam aqua pauca aut terra pauca : hoc autem impossibile esse ostensum est supra : et contingunt haec omnia impossibilia ex hoc quod isti dicunt unam materiam in forma esse elementi subjectam his contrariis quae sunt spissum et rarum, vel vacuum et plenum : tunc enim sequitur quod idem elementum movetur sursum et deorsum : et hoc non potest esse secundum naturam : et ideo oportet quod sit secundum violentiam. Nec est evadere aliquo modo ex dictis inconvenientibus eis, qui ponunt unam materiam in forma esse elementi subjecta his contrariis quae diversificant corpora prima, quae nos vocamus elementa : et ideo oportet quod nos dicamus materiam primam non in forma elementi esse ante elementa per naturam, et non per esse : sed postquam illa materia acceperit esse elementi per formam elementalem, tunc ad elementum simplex est quod fertur sursum, et aliud quod fertur deorsum per virtutes quae sunt in ipsis, quarum una est gravitas, et altera levitas, ita quod illae formae simplices sunt priorum corporum simplicium. Isti ergo sunt sermones et similes quos attulerunt primi loquentes de gravi et levi, et secundum modum qui dictus est, retulerunt causam gravis et levis.